Imatges de pàgina
PDF

Ρluraque pingebat: subitus cùm Pergama fluctus
Abstulit, et Rhesi cum duce castra suo. l40
Tum Dea, Quas, inquit, fidas tibi credis ituro,
Perdiderint undæ nomina quanta, vides?
Ergo age, fallaci timidè confide figuræ,
Quisquis es: aut aliquid corpore pluris habe.
Dextera præcipuè capit indulgentia mentes:
Asperitas odium, sævaque verba, movent.
Odimus accipitrem, quia semper vivit in armis,
Et pavidum solitos in pecus ire lupos.
At caret insidiis homimum, quia mitis, hirundo:
Quasque colat turres Chaonis ales habet. 15O
Este procul lites, et amaræ prœlia linguæ.
Dulcibus est verbis mollis alendus amor.
Lite fugent nuptæque viros; nuptasque mariti:
Inque vicem credant res sibi semper agi.
Hoc decet uxores : dos est uxoria, lites.
Audiat optatos semper amica sonos.
Non legis jussu lectum venistis in unum:
Fungitur in vobis munere legis amor.
Elanditias molles, auremque juvantia verba
Adfer ; ut adventu læta sit illa tuo. 16O
Non ego divitibus venio præceptor Amoris:
Nil opus est illi, qui dabit, arte meâ.
Secum habet ingenium, qui, cùm libet, Accipe, dicit.
Cedimus: inventis plùs placet ille meis.
Pauperibus vates ego sum; quia pauper amavi.
Cùm dare non possem munera, verba dabam.
Pauper amet cauté: timeat maledicere pauper:
Multaque, divitibus non patienda, ferat.
Me memini iratum dominæ turbâsse capillos:
Hæc mihi quàm multos abstulit ira dies! 17O
Nec puto, nec sensi tunicam laniàsse; sed ipsa
Dixerat: et pretio est illa redemta meo.
At vos, qui sapitis, vestri peccata magistri
Effugite: et culpæ damna timete meæ.
Prœlia cum Parthis, cum cultâ pax sit amicâ;
Et jocus, et caussas quidquid amoris habet.

Si mee blanda satis, nec erit tibi comis amanti;
Perfer, et obdura: postmodo mitis erit.
Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus.
Frangis; si vires experiere tuas. 18O
Obsequio tranamtur aquæ: nec vincere possis
' Flumina; si contrà, quàm rapit unda, mates.
Obsequium tigresque domat Numidasque leones.
Rustica paullatim taurus aratra subit.
Quid fuit asperius Nonacrinâ Atalantâ?
Succubuit meritis trux tamen illa viri.
Sæpe suos casus, nec mitia facta puellæ
Flêsse sub arboribus Milanioma ferunt.
Sæpe tulit jusso fallacia retia collo :
Sæpe ferâ torvos cuspide fixit apros. 19O
Sensit et Hylæi contentum saucius arcum:
Sed tamen hoc arcu motior alter erat.
Non te Maemalias armatum scandere silvas,
Nec jubeo collo retia ferre tuo.
Pectora nec missis jubeo præbere sagittis.
Artis erunt cauto mollia jussa meæ.
Cede repugnanti; cedendo victor abibis.
Fac modò, quas partes illa jubebit, agas.
Arguet, arguito; quidquid probat illa, probato:
Quod dicet, dicas: quod negat illa, neges, 2O0
Riserit, adride: si flebit, flere memento.
Imponat leges vultibus illa tuis.
Seu ludet, mumerosque manu jactabit eburnos;
Tu malè jactato, tu malè jacta dato.
Seu jacies talos; victam ne pœna sequatur,
Damnosi facito stent tibi sæpe canes:
Sive latrocinii sub imagine calculus ibit;
Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus. _
Ipse tene distenta suis umbracula virgis:
Ipse face in turbâ, quâ venit illa, locum. 210
Nec dubita tereti scamnum producere lecto:
Et temero soleam deme, vel adde, pedi.
Sæpe etiam dominæ, quamvis horrebis et ipse,
Algentis manus est calfacienda sinu.

Nec tibi turpe puta (quamvis tibi turpe, placebit) ;
Ingenuâ speculum sustinuisse manu.
' Ille, fatigatæ perdendo monstra novercae,
Qui meruit coelum, quod prior ipse tulit,
Inter Iöniacas calathum tenuisse puellas
Creditur, et lanas excoluisse rudes. 220
Paruit imperio dominae Tirynthius heros.
I munc; et dubita ferre, quod ille tulit.
Jussus adesse foro, jussâ maturiùs horâ
Fac semper venias; nec nisi serus abi.
Occurras aliquò tibi dixerit ; omnia differ:
Curre; mec inceptum turba moretur iter.
Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit :
Tunc quoque pro servo, si vocat illa, veni.
Rure eris, et dicet, Venias, (Amor odit inertes)
Si rota defuerit, tu pede carpe viam. 23O
Nec grave te tempus sitiensve Canicula tardet,
Nec via per jactas candida facta nives.
Militiæ species amor est: discedite segnes.
Non sunt hæc timidis signa tuenda viris.
Nox, et hiems, longaeque viæ, sævique dolores
Mollibus his castris, et labor omnis inest.
Sæpe feres imbrem cœlesti nube solutum ;
Frigidus, et mudâ saepe jacebis humo.
Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraeas
Fertur, et in parvâ delituisse casâ. 240
Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
Curam mansuri quisquis amoris habes.
Si tibi per tutum planumque negabitur ire,
Atqüe erit adpositâ janua fulta serâ;
At tu per præceps tecto delabere aperto:
Det quoque furtivas alta fenestra vias.
Læta erit, ut caussam tibi se sciet esse pericli.
Hoc dominæ certi pignus amoris erit.
Sæpe tuâ poteras, Leandre, carere puellâ:
Tramabas; animum nósset ut illa tuum. 25O
Nec pudor amcillas, ut quæque erit ordine prima;
.. Nec tibi sit servos demeruisse pudor,

Nomine quemque suo (mulla est jactura) saluta:
, Junge tuis humiles, ambitiose, manus.
Sed tamen et servo (levis est impensa) roganti
Porrige fortunæ munera parva tuæ.
Porrige et ancillæ, quâ pœnas luce pependit
Lusa maritali Gallica veste mamus. -
Fac plebem (mihi crede) tuam: sit semper in illâ
Janitor, et thalami qui jacet ante fores. 26O
Nec dominam jubeo pretioso munere domes:
Parva, sed è parvis callidus apta dato.
Dum bene dives ager, dum rami pondere mutant;
Adferat in calatho rustica doma puer.
Rure suburbano poteris tibi dicere missa;
Illa vel in Sacrâ sint licèt emta Viâ.
Adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat;
At nunc castameas mom amat illa nuces.
Quin etiam turdoque licet, missâque columbâ,
Te memorem dominæ testificere tuæ. 27O
Turpiter his emitur spes mortis, et orba semeetus.
Ah pereant, per quos munera crimen habent!
Quid tibi præcipiam teneros quoque mittere versus?
Hei mihi! mom multum carmem honoris habet.
Carmina laudantur: sed munera magna petuntur.
Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
Aurea nunc verè sunt secula. Plurimus auro
Venit honos: auro conciliatur amor.
Ipse licèt Musis venias comitatus, Homere;
Si nihil adtuleris, ibis, Homere, foras. 280
Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellæ:
Altera non doctæ turba, sed esse volunt.
Utraque laudentur per carmina: carmina lector
Commendet dulci qualiacumque sono.
His ergo, aut illis, vigilatum carmem in ipsas,
Forsitam exigui muneris instar erit.
At, quod eris per te facturus, et utile credis,
Id tua te facito semper amica roget.
Libertas alicui fuerit promissa tuorum;
Hanc tamen à dominâ fac petat ille tuâ. 290
Si pœnam servo, si vincula sæva remittis;
Quod facturus eras, debeat illa tibi.
Utilitas tua sit: titulus donetur amicæ.
Perde mihil : partes illa potentis agat.
Sed te, cuicumque est retinendae cura puellæ,
Attonitum formâ fac putet esse suâ.
Sive erit im Tyriis; Tyrios laudabis amictus:
Sive erit in Cois ; Coä decere puta.
Aurata est, ipso tibi sit pretiosior auro:
' Gausapa si sumsit ; gausapa sumta proba.
Adstiterit tumicata; Moves imcendia; clama:
Sed timidâ, caveat frigora, voce roga.
Compositum discrimen erit ; discrimina lauda:
Torserit igne comam ; torte capille place.
Brachia saltantis, vocem mirare camentis:
Et, quòd desierit, verba querentis habe.
Ipsos concubitus, ipsum vemerere licebit,
Quod juvat; et querulâ gaudia voce motes.
Ut fuerit torvâ violentior illa Medusâ;
Fiet amatori lenis et æqua suo.
Tantùm, ne pateas verbis simulator in illis,
Effice: mec vultu destrue dicta tuo.
Si latet ars, prodest; adfert deprensa pudorem:
Atque adimit meritò tempus in omne fidem.
Sæpe sub autummo (cùm formosissimus annus,
Plenaque purpureo subrubet uva mero;

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinua »