Imatges de pàgina
PDF

Quis tibi monstrabat saltus vematibus aptos;
Et tegeret catulos quâ fera rupe suos?
Retia saepe comes, maculis distincta, tetendi;
Sæpe citos egi per juga longa canes. 2O
Incisæ servant à te mea nomina fagi :
Et legor CEnome, falce notata, tua:
Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt:
Crescite, et in titulos surgite recta meos.
Populus est (memimi) fluviali consita ripâ,
Est in quâ nostri litera scripta memor.
Popule, vive precor, quæ consita margine ripæ,
Hoc im rugoso cortice carmen habes:
-Cùm Paris CEnone poterit spirare relictâ,
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua. 3O
Xanthe, retro propera; versæque recurrite lymphae ;
Sustinet CEnomen deseruisse Paris.
Illa dies fatum miseræ mihi dixit: ab illâ
Pessima mutati cœpit amoris hiems :
Quâ Venus et Juno, sumtisque decentior armis,
Venit im arbitrium nuda Minerva tuum.
Attoniti micuere simus, gelidusque cucurrit,
Ut mihi narrâsti, dura per ossa tremor.
Consului (neque enim modicè terrebar) anusque,
Longævosque semes : constitit esse nefas. 4O
Cæsa abies, sectæque trabes, et, classe peractâ,
Cærula ceratas accipit unda rates.
Flésti discedens : hoc saltem parce negare.
Præterito magis est iste pudendus amor.
Et flésti, et nostros vidisti flentis ocellos:
Miscuimus lacrimas moestus uterque suas.
Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,
Ut tua sunt collo brachia nexa meo.
Ah quoties, cùm te vento quererere temeri,
Riserunt comites ! ille secundus erat. 50
Oscula dimissæ quoties repetita dedisti!
Quàm vix sustinuit dicere lingua, Vale!
Aura levis rigido pendentia lintea malo
Suscitat; et remis eruta canet aqua.

Prosequor infelix oculis abeuntia vela, - Quà licet ; et lacrimis humet arena meis. Utque celer venias virides Nereidas oro.' Scilicet ut venias im mea damma celer. Votis ergo meis alii rediture redisti? Hei mihi, pro dirâ pellice blanda fui! 6O' Adspicit immensum moles nativa profundum ; Mons fuit: æquoreis illa resistit aquis. Hinc ego vela tuæ cognovi prima carinæ : Et mihi per fluctus impetus ire fuit. IDum moror, in summâ fulsit mihi purpura prorâ; Pertimui: cultus mom erat ille tuus. Fit propior, terrasque citâ ratis attigit aurâ : Femineas vidi, corde tremente, genas. Nom satis id fuerat : quid enim furiosa morabar? Hærebat gremio turpis amica tuo. '7O Tunc verò rupique sinus, et pectora planxi, Et secui madidas ungue rigente genas : Implevique sacram querulis ululatibus Idem. Illinc has lacrimas in mea saxa tuli. Sic Helene doleat, desertaque conjuge ploret ; Quæque prior nobis intulit, ipsa ferat. Nunc tibi conveniunt, quæ te per aperta sequantur AEquora, legitimos destituantque toros. - At cùm pauper eras, armentaque pastor agebas, Nulla, nisi CEnone, pauperis uxor erat. 80 Non ego miror opes, mec me tua regia tangit, Nec de tot Priami dicar ut uma murus. Non tamen ut Priamus Nymphae socer esse recuset; Aut Hecubæ fuerim dissimulanda murus. Dignaque sum, et cupio fieri matrona potentis. Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus. Nec me, fagineà quòd tecum fronde jacebam, Despice : purpureo sum magis apta toro. Denique, tutus amor meus est tibi: mulla parantur Bella, nec ultrices advehit unda rates. 90 Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis. Hâc venit in thalamos dote superba tuos.

Quæ si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
Vel cum Deiphobo Polydamanta roga.
Quid gravis Antenor, Priamus quid censeat ipse,
Consule ; quis ætas longa magistra fuit.
Turpe rudimentum, patriæ præponere raptam.
Caussa pudenda tua est; justa vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
Quæ sit in amplexus tam citò versa tuos. 10O
Ut minor Atrides temerati foedera lecti
Clamat, et externo læsus amore dolet;
Tu quoque clamabis. Nullâ reparabilis arte
Læsa pudicitia est: deperit illa semel.
Ardet amore tui: sic et Menelaom amavit ;
Nunc jacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo bene nupta marito!
Uxor ad exemplum fratris habenda fui.
Tu levior foliis, tunc cùm, sime pondere succi,
Mobilibus ventis arida facta, volant. 11O
Et minus est in te, quàm summâ pondus aristâ,
Quæ levis adsiduis solibus usta riget.
Hoc tua (nam recolo) quondam germana canebat,
Sic mihi diffusis vaticinata comis:
Quid facis, OEnome? quid arenæ semima mandas?
Non profecturis litora bubus aras.
Grajajuvenca venit, quæ te, patriamque, domumque
Perdat. Io prohibe; Graja juvenca venit.
Dum licet, obscænam ponto, Di, mergite puppim.
Heu quantum Phrygii sanguinis illa vehit ! 12O
Dixerat. In cursu famulæ rapuere furentem;
At mihi flaventes diriguere comæ.
Ah nimiùm vates miseræ mihi vera fuisti!
Possidet en saltus illa juvenca meos.
Sit facie quamvis insignis, adultera certè est.
Deseruit socios, hospite capta, Deos.
Illam de patriâ Theseus, (nisi nomine fallor)
Nescio quis Theseus, abstulit antè suâ.
A juvene et cupido credatur reddita virgo. -
Undehoccompererim tam bene, quæris? amo. 13o

Vim licèt appelles, et culpam nomine veles; Quæ toties rapta est, præbuit ipsa rapi. At manet OEnone fallenti casta marito: Et poteras falli legibus ipse tuis. Me Satyri celeres (silvis ego tecta latebam) Quæsierunt rapido, turba proterva, pede: Cornigerumque caput pinu præcinctus acutâ Faunus, in immensis quâ tumet Ida jugis. Me fide conspicuus Trojæ munitor amavit: Ille meæ spolium virginitatis habet. 140 Id quoque luctando: rupi tamen ungue capillos, Oraque sunt digitis aspera facta meis. Nec pretium stupri gemmas aurumve poposci. Turpiter ingenuum munera corpus emunt. Ipse, ratus dignam, medicas mihi tradidit artes; Admisitque meas ad sua dona manus. Quæcumque herba potens ad opem, radixque medenti Utilis in toto nascitur orbe, mea est. Me miseram, quòd amor non est medicabilis herbis! Deficior prudens artis ab arte meâ. 150 Ipse repertor opis vaccas pavisse Pheraeas Fertur, et à nostro saucius igne fuit. Quod neque graminibus tellus fecunda creandis, Nec Deus, auxilium tu mihi ferre potes. Et potes, et merui. Dignæ miserere puellæ. Non ego cum Danais arma cruenta fero. Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis: Et tua, quod superest temporis, esse precor.

EPISTOLA VI. hypsipyle JAsoNI.

Litor A Thessaliae reduci tetigisse carinâ
Diceris, auratæ vellere dives ovis.

Gratulor incolumi, quantum sinis. Hoc tamen ipsum
Debueram scripto certior esse tuo.

INam, me pacta tibi præter mea regna redires,
Cùm cuperes; ventos non habuisse potes.
Quamlibet adverso signetur epistola vento;
Hypsipyle missâ digna salute fui.
Cur mihi fama prior, quàm nuntia litera, venit,
Isse sacros Marti sub juga panda boves? 1O
Seminibus jactis segetes adolésse virorum,
Inque necem dextrâ non eguisse tuâ?
Pervigilem spolium pecudis servâsse draconem,
Rapta tamen forti vellera fulva manu?
Hæc ego si possem timidè credentibus, Ista
Ipse mihi scripsit, dicere, quanta forem!
Quid queror officium lenti cessâsse mariti?
Obsequium, maneo si tua, grande tuli.
Earbara narratur venisse venefica tecum,
In mihi promissi parte recepta tori. 2O
Credula res amor est. Utinam temeraria dicar
Criminibus falsis insimulâsse virum !
Nuper ab Haemoniis hospes mihi Thessalus oris
Venerat ; * et tactum vix bene limem erat :
Æsonides, dixi, quid agit meus? Ille pudore
Hæsit, im oppositâ lumina fixus humo.
Protinus exsilui; tunicisque à pectore ruptis,
Vivit? an, exclamo, me quoque fata trahunt?
Vivit, ait. Timidumque mihi jurare coëgi.
Vix mihi, teste Deo, credita vita tua est. 3O
Ut rediit animus, tua facta requirere cœpi.
Narrat, aënipedes Martis arâsse boves :
Vipereos dentes in humum pro semine jactos,
Et subitò natos arma tulisse viros:
Terrigenas populos, civili Marte peremtos,
Implêsse ætatis fata diurna suæ.
Devicto serpente, iterum, si vivat Iäsom,
Quærimus. Alternant spesque timorque fidem.
Singula dum narrat ; studio cursuque loquendi,
Detegit ingenio vulnera facta suo. -
Heu ! ubi pacta fides? ubi connubialia jura? .
Faxque sub arsuros dignior ire rogos?

« AnteriorContinua »