Imatges de pàgina
PDF

Si quis idem sperat ; jacturas poma myricas
Speret : et in medio flumine mella petat.
Nil, nisi turpe juvat: curæ est sua cuique voluptas.
Hæc quoque ab alterius grata dolore venit. 750
Heu facimus! mom est hostis metuendus amanti.
Quos credis fidos, effuge ; tutus eris.
Cognatum fratremque cave, carumque sodalem :
Eraebebit veros hæc tibi turba metus.
Finiturus eram: sed sunt diversa puellis
Pectora. Mille animos excipe mille modis.
Nec tellus eadem parit omnia. Vitibus illa
Convenit; hæc oleis; hâc beme farra virent.
Pectoribus mores tot sunt, quot im orbe figuræ:
Qui sapit, immumeris moribus aptus erit. 76O
Utque leves Proteus modò se temuabit in undas;
Nunc leo, mune arbor, nunc erit hirtus aper.
Hi jaculo pisces, illi capiumtur ab hamis:
Hos cava contento retia fume trahunt.
Nec tibi conveniat cumctos modus unus ad annos:
Longiùs insidias cerva videbit amus. '
Si doctus videare rudi, petulansve pudenti;
Diffidet miseræ protinus illa sibi.
Inde fit, ut, quæ se timuit committere homesto,
Vilis in amplexus inferioris eat. *77O
Pars superat coepti, pars est exhausta, laboris.
Hic teneat nostras amchora jacta rates.

[ocr errors][merged small]

DiciTE, Iö Pæam: et, iö, bis dicite, Pæam:
Decidit in casses praeda petita meos.
Lætus amans donet viridi mea carmina palmâ:
Præferar Ascræo Mæonioque semi.
Talis ab armiferis Priameius hospes Amyclis
Candida cum raptâ conjuge vela dedit.
Talis erat, qui te curru victore ferebat,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Quid properas, juvenis? mediis tua pinus im undis
Navigat: et longè, quem peto, portus abest. 10
Non satis est vemisse tibi me vate puellam.
Arte meâ capta est: arte tenenda meâ est.
Nec minor est virtus, quàm quærere, parta tueri.
Casus inest illic: hie erit artis opus.
Nunc mihi, si quando, Puer et Cytherea, favete:
Numc Erato: nam tu momem amoris habes.
Magna paro; quas possit Amor remanere per artes
Dicere, tam vasto pervagus orbe puer.
Et levis est, et habet geminas, quibus evolet, alas.
Difficile est illis imposuisse modum. 20
Hospitis effugio præstruxerat omnia Minos.
Audacem pennis reperit ille viam.
Dædalus ut clausit conceptum crimine matris
Semibovemque virum, semivirumque bovem;

Sit modus exsilio, dixit, justissime Minos :
Accipiat cineres térra paterna meos.
Et quoniam in patriâ, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, sit mihi posse mori.
Da reditnm puero, senis est si gratia vilis:
Si non vis puero parcere, parce semi. 3O
Dixerat hæc. Sed et hæc, et multò plura licebat
Dicere: regressus non dabat ille viro.
Quod simul ac sensit, Nunc, 6 nunc, Dædale, dixit,
Materiam, quâ sis ingeniosus, habes.
Possidet en terras, et possidet aequora Minos:
Nec tellus nostræ, nec patet unda fugæ.
Restat iter coelo: coelo tentabimus ire.
Da veniam cœpto, Jupiter alte, meo.
Non ego sidereas adfecto tangere sedes.
Quâ fugiam dominum nulla, nisi ista, via est. 4O
Per Styga detur iter : Stygias tramabimus undas.
Sint mihi maturæ jura novanda meæ.
Ingenium mala saepe movent. Quis crederetumquam,
Aërias hominem carpere posse vias?
Remigium volucres disponit in ordine pennas:
Et leve per lini vimcula nectit opus:
Imaque pars ceris adstringitur igné solutis:
Finitusque novæ jam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pennasque renidens,
Nescius haec humeris arma parata suis. -
Cui pater, His, inquit, patria est adeunda carinis:
Hâc nobis Mimos effugiendus ope.
Aëra non potuit Minos; alia omnia clausit.
Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
Sed tibi nec virgo Tegeaea, comesque Bootæ
Ensiger Orion adspiciendus erit.
Me pennis sectare datis: ego prævius ibo.
Sit tua cura sequi: me duce tutus eris.
Nam sive ætherias vicino sole per auras
Ibimus ; impatiens cera caloris erit. 6O
Sive humiles propiore freto jactabimus alas;
Mobilis æquoreis penna madescet aquis.

Inter utrumque vola: ventos quoque, mate, timeto;
Quâque ferent aurae, vela secunda dato.
Dum monet; aptat opus puero, monstratque moveri:
Erudit infirmas ut sua mater aves.
Inde sibi factas humeris adeommodat alas :
Inque movum timidè corpora librat iter.
Jamque volaturus parvo dedit oscula nato:
Nec patriæ lacrimas eontinuere gemæ. 7O
Monte minor collis, campis erat altior æquis:
Hinc data sunt miseræ corpora bina fugæ.
Et movet ipse suas, et mati respicit alas
Dædalus; et cursus sustinet usque suos.
Jamque novum delectat iter: positoque timore
Icarus audaci fortiùs arte volat.
Hos aliquis, tremulâ dum captat arundine pisces,
Vidit; et inceptum dextra reliquit opus.
Jam Samos à lævâ fuerant Naxosque relictæ,
Et Paros, et Clario Delos amata Deo. 8O
Dextra Lebynthos erant, silvisque umbrosa Calymne,
Cinctaque piscosis Astypalæa vadis:
Cùm puer, incautis nimiùm temerarius ausis,
Altius egit iter, deseruitque ducem.
Vincla labant; et cera Deo propiore liquescit:
Nec tenues ventos brachia mota tement.
Territus è summo despexit in æquora coelo:
Nox oculis pavido venit oborta metu.
Tabuerant ceræ; mudos quatit ille lacertos:
Et trepidat; nec, quo sustineatur, habet. 90
Decidit; atque cadens, Pater, ô pater, auferor, inquit.
Clauserunt virides ora loquentis aquæ.
At pater infelix, jam mon pater, Icare, clamat,
Icare, clamat, ubi es ? quove sub axe volas?
Icare, clamabat: pennas adspexit in undis.
Ossa tegit tellus; æquora momen habent.
Non potuit Minos hominis compescere pennas:
Ipse Deum volucrem detinuisse paro.
Fallitur, Haemonias si quis decurrit ad artes;
Datque, quod à teneri fronte revellet equi. 100
T o

INon facient, ut vivat amor, Medeïdes herbæ; Mixtaque cum magicis nænia Marsa sonis. Phasias Æsomidem, Circe tenuisset Ulixem; Si modò servari carmine possit amor. Nec data profuerint pallentia philtra puellis. Philtra nocent animis; vimque furoris habent. * Sit procul omne nefas. Ut ameris, amabilis esto: Quod tibi mom facies, solave forma dabit. Sis licèt antiquo Nireus adamatus Homero; Naiadumque tener crimime raptus Hylas; 11O Ut dominam temeas, mec te mirere relictum, Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonumfragileest; quantumqueacceditadamnos Fit minor; et spatio carpitur ipsa suo. Nec violae semper, nec hiantia lilia florent ; Et riget amissâ spina relicta rosâ. Et tibi jam cami venient, formose, capilli : Jam venient rugæ, quæ tibi corpus arent. Jam molire animum, qui duret; et adstrue formæ: Solus ad extremos permanet ille rogos. 12O Nec levis, ingemuas pectus coluisse per artes, Cura sit ; et linguas edidicisse duas. Nom formosus erat, sed erat facundus Ulixes: Et tamen æquoreas torsit amore Deas. O quoties illum doluit properare Calypso; Remigioque aptas esse negavit aquas! Hæc Trojæ casus iterumque iterumque rogabat. Ille referre aliter sæpe solebat idem. Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso Exigit Odrysii fata cruenta ducis. 13O Ille levi virgâ, (virgam mam fortè tenebat) Quod rogat, in spisso litore pingit opus. Hæc, inquit, Troja est: (muros in litore fecit:) Hic tibi sit Simois: hæc mea castra puta. Campus erat, (campumque facit) quem cæde Dolonis Sparsimus, Hæmonios dum vigil optat equos. Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi: Hâc ego sum raptis parte revectus equis.

« AnteriorContinua »