Imatges de pàgina
PDF
EPUB

750

Si quis idem sperat ; jacturas poma myricas
Speret: et in medio flumine mella petat.
Nil, nisi turpe juvat: curæ est sua cuique voluptas.
Hæc quoque ab alterius grata dolore venit.
Heu facinus! non est hostis metuendus amanti.
Quos credis fidos, effuge; tutus eris.
Cognatum fratremque cave, carumque sodalem :
Præbebit veros hæc tibi turba metus.
Finiturus eram: sed sunt diversa puellis

Pectora. Mille animos excipe mille modis.
Nec tellus eadem parit omnia. Vitibus illa
Convenit; hæc oleis; hâc bene farra virent.
Pectoribus mores tot sunt, quot in orbe figuræ:
Qui sapit, innumeris moribus aptus erit.
Utque leves Proteus modò se tenuabit in undas;
Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
Hi jaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:

760

Hos cava contento retia fune trahunt.
Nec tibi conveniat cunctos modus unus ad annos:
Longiùs insidias cerva videbit anus.

Si doctus videare rudi, petulansve pudenti;
Diffidet miseræ protinus illa sibi.

Inde fit, ut, quæ se timuit committere honesto,
Vilis in amplexus inferioris eat.

Pars superat cœpti, pars est exhausta, laboris.
Hic teneat nostras anchora jacta rates.

770

P. OVIDII NASONIS

ARTIS

AMATORIÆ

LIBER SECUNDUS.

DICITE, Iö Pæan: et, iö, bis dicite, Pæan:
Decidit in casses præda petita meos.
Lætus amans donet viridi mea carmina palmâ:
Præferar Ascræo Mæonioque seni.
Talis ab armiferis Priameïus hospes Amyclis
Candida cum raptâ conjuge vela dedit.
Talis erat, qui te curru victore ferebat,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.

Quid properas, juvenis? mediis tua pinus in undis
Navigat: et longè, quem peto, portus abest.
Non satis est venisse tibi me vate puellam.

Arte meâ capta est: arte tenenda meâ est. Nec minor est virtus, quàm quærere, parta tueri. Casus inest illic: hîc erit artis opus.

10

Nunc mihi, si quando, Puer et Cytherea, favete:
Nunc Erato: nam tu nomen amoris habes.
Magna paro; quas possit Amor remanere per artes
Dicere, tam vasto pervagus orbe puer.

Et levis est, et habet geminas, quibus evolet, alas.
Difficile est illis imposuisse modum.
Hospitis effugio præstruxerat omnia Minos.
Audacem pennis reperit ille viam.

Dædalus ut clausit conceptum crimine matris
Semibovemque virum, semivirumque bovem;

20

Sit modus exsilio, dixit, justissime Minos:
Accipiat cineres tèrra paterna meos,
Et quoniam in patriâ, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, sit mihi posse mori.
Da reditum puero, senis est si gratia vilis:
Si non vis puero parcere, parce seni.
Dixerat hæc. Sed et hæc, et multò plura licebat
Dicere: regressus non dabat ille viro.

Quod simul ac sensit, Nunc, ô nunc, Dædale, dixit,
Materiam, quâ sis ingeniosus, habes.

Possidet en terras, et possidet æquora Minos:
Nec tellus nostræ, nec patet unda fugæ.
Restat iter cœlo: cœlo tentabimus ire.
Da veniam cœpto, Jupiter alte, meo.
Non ego sidereas adfecto tangere sedes.

30

Quâ fugiam dominum nulla, nisi ista, via est. 40
Per Styga detur iter: Stygias tranabimus undas.
Sint mihi naturæ jura novanda meæ.
Ingenium mala sæpe movent. Quis crederet umquam,
Aërias hominem carpere posse vias?
Remigium volucres disponit in ordine pennas:
Et leve per lini vincula nectit opus:
Imaque pars ceris adstringitur igne solutis:
Finitusque novæ jam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pennasque renidens,
Nescius hæc humeris arma parata suis.

Cui pater, His, inquit, patria est adeunda carinis:
Hâc nobis Minos effugiendus ope.

Aëra non potuit Minos; alia omnia clausit.
Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
Sed tibi nec virgo Tegeæa, comesque Bootæ
Ensiger Orion adspiciendus erit.
Me pennis sectare datis: ego prævius ibo.
Sit tua cura sequi: me duce tutus eris.
Nam sive ætherias vicino sole per auras

Ibimus; impatiens cera caloris erit.
Sive humiles propiore freto jactabimus alas;
Mobilis æquoreis penna madescet aquis.

50

60

Inter utrumque vola: ventos quoque, nate, timeto; Quâque ferent auræ, vela secunda dato.

Dum monet; aptat opus puero, monstratque moveri:
Erudit infirmas ut sua mater aves.

Inde sibi factas humeris adeommodat alas :
Inque novum timidè corpora librat iter.
Jamque volaturus parvo dedit oscula nato:
Nec patriæ lacrimas continuere genæ.
Monte minor collis, campis erat altior æquis:
Hinc data sunt miseræ corpora bina fugæ.
Et movet ipse suas, et nati respicit alas

Dædalus; et cursus sustinet usque suos.
Jamque novum delectat iter: positoque timore
Icarus audaci fortiùs arte volat.

Hos aliquis, tremulâ dum captat arundine pisces,
Vidit; et inceptum dextra reliquit opus.
Jam Samos à lævâ fuerant Naxosque relictæ,
Et Paros, et Clario Delos amata Deo.

70

[ocr errors]

80

Dextra Lebynthos erant, silvisque umbrosa Calymne,
Cinctaque piscosis Astypalea vadis:

Cùm puer, incautis nimiùm temerarius ausis,
Altius egit iter, deseruitque ducem.

Vincla labant; et cera Deo propiore liquescit :
Nec tenues ventos brachia mota tenent.
Territus è summo despexit in æquora cœlo:
Nox oculis pavido venit oborta metu.
Tabuerant ceræ; nudos quatit ille lacertos:
Et trepidat; nec, quo sustineatur, habet.
Decidit; atque cadens, Pater, ô pater, auferor, inquit.
Clauserunt virides ora loquentis aquæ.

At pater infelix, jam non pater, Icare, clamat,
Icare, clamat, ubi es? quove sub axe volas ?
Icare, clamabat: pennas adspexit in undis.
Ossa tegit tellus; æquora nomen habent.
Non potuit Minos hominis compescere pennas :
Ipse Deum volucrem detinuisse paro.
Fallitur, Hæmonias si quis decurrit ad artes;
Datque, quod à teneri fronte revellet equi.

90

100

Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbæ ;
Mixtaque cum magicis nænia Marsa sonis.
Phasias soniden, Circe tenuisset Ulixen;
Si modò servari carmine possit amor.
Nec data profuerint pallentia philtra puellis.
Philtra nocent animis; vimque furoris habent.
Sit procul omne nefas. Ut ameris, amabilis esto:
Quod tibi non facies, solave forma dabit.
Sis licèt antiquo Nireus adamatus Homero;
Naïadumque tener crimine raptus Hylas;
Ut dominam teneas, nec te mirere relictum,
Ingenii dotes corporis adde bonis.

110

Forma bonum fragile est ; quantumque accedit ad annos
Fit minor; et spatio carpitur ipsa suo.
Nec violæ semper, nec hiantia lilia florent;
Et riget amissâ spina relicta rosâ.

Et tibi jam cani venient, formose, capilli :
Jam venient rugæ, quæ tibi corpus arent.

Jam molire animum, qui duret; et adstrue formæ:
Solus ad extremos permanet ille rogos.

Nec levis, ingenuas pectus coluisse per artes,
Cura sit; et linguas edidicisse duas.
Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes:
Et tamen æquoreas torsit amore Deas.
O quoties illum doluit properare Calypso;
Remigioque aptas esse negavit aquas!
Hæc Troja casus iterumque iterumque rogabat.
Ille referre aliter sæpe solebat idem.
Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso
Exigit Odrysii fata cruenta ducis.

120

130

Ille levi virgâ, (virgam nam fortè tenebat)
Quod rogat, in spisso litore pingit opus.
Hæc, inquit, Troja est: (muros in litore fecit:)
Hic tibi sit Simoïs: hæc mea castra puta.
Campus erat, (campumque facit) quem cæde Dolonis
Sparsimus, Hæmonios dum vigil optat equos.

Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:

Hâc ego sum raptis parte revectus equis.

« AnteriorContinua »