Si quis idem sperat ; jacturas poma myricas Speret : et in medio flumine mella petat. Nil, nisi turpe juvat: curæ est sua cuique voluptas. Hæc quoque ab alterius grata dolore venit. 750 Heu facinus! non est hostis metuendus amanti. Quos credis fidos, effuge; tutus eris. Cognatum fratremque cave, carumque sodalem : Præbebit veros hæc tibi turba metus. Finiturus eram: sed sunt diversa puellis Pectora. Mille animos excipe mille modis. Nec tellus eadem parit omnia. Vitibus illa Convenit; hæc oleis; hâc bene farra virent. Pectoribus mores tot sunt, quot in orbe figura: Qui sapit, innumeris moribus aptus erit. 760 Utque leves Proteus modò se tenuabit in undas; Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper. Hi jaculo pisces, illi capiuntur ab hamis : Hos cava contento retia fune trahunt. Longiùs insidias cerva videbit anus. Diffidet miseræ protinus illa sibi. 770 Pars superat cæpti, pars est exhausta, laboris. Hîc teneat nostras anchora jacta rates. P. OVIDII NASONIS ARTIS LIBER SECUNDUS. Dicite, lö Pæan: et, iö, bis dicite, Pæan: Decidit in casses præda petita meos. Præferar Ascræo Mæonioque seni. * Candida cum raptâ conjuge vela dedit. Talis erat, qui te curru victore ferebat, Vecta peregrinis Hippodamia rotis. Quid properas, juvenis? mediis tua pinus in undis Navigat: et longè, quem peto, portus abest. 10 Non satis est venisse tibi me vate puellam. Arte meâ capta est: arte tenenda meâ est. Nec minor est virtus, quàm quærere, parta tueri. Casus inest illîc: hîc erit artis opus. Nunc mihi, si quando, Puer et Cytherea, favete: Nunc Erato: nam tu nomen amoris habes, Magna paro; quas possit Amor remanere per artes Dicere, tam vasto pervagus orbe puer. Et levis est, et habet geminas, quibus evolet, alas. Difficile est illis imposuisse modum. Audacem pennis reperit ille viam. Semibovemque virum, semivirumque bovem; 30 Sit modus exsilio, dixit, justissime Minos : Accipiat cineres tèrra paterna meos. Vivere non potui, sit mihi posse mori. Si non vis puero parcere, parce seni. Dicere: regressus non dabat ille viro. Materiam, quâ sis ingeniosus, habes. Possidet en terras, et possidet æquora Minos: Nec tellus nostræ, nec patet unda fugæ. Restat iter cælo: cælo tentabimus ire. Da veniam cæpto, Jupiter alte, meo. Non ego sidereas adfecto tangere sedes. Quâ fugiam dominum nulla, nisi ista, via est. 40 Per Styga detur iter: Stygias tranabimus undas. Sint mihi naturæ jura novanda meæ. Ingenium mala sæpe movent. Quis crederet umquam, Aërias hominem carpere posse vias ? Remigium volucres disponit in ordine pennas: Et leve per lini vincula nectit opus : Inaque pars ceris adstringitur igne solutis: Finitusque novæ jam labor artis erat. Tractabat ceramque puer pennasque renidens, Nescius hæc humeris arma parata suis. Hâc nobis Minos effugiendus ope. Quem licet, inventis aëra rumpe meis. Ensiger Orion adspiciendus erit. Sit tua cura sequi : me duce tutus eris. Ibimus; impatiens cera caloris erit. Mobilis æquoreis penna madescet aquis. Inter utrumque vola: ventos quoque, nate, timeto; Quâque ferent auræ, vela secunda dato. Erudit infirmas ut sua mater aves. Inque novum timidè corpora librat iter. Nec patriæ lacrimas eontinuere genæ. 70 Monte minor collis, campis erat altior æquis : Hinc data sunt miseræ corpora bina fugæ. Et movet ipse suas, et nati respicit alas Dædalus; et cursus sustinet usque suos. Icarus audaci fortiùs arte volat. Vidit; et inceptum dextra reliquit opus. Et Paros, et Clario Delos amatā Deo. 80 Dextra Lebynthos erant, silvisque umbrosa Calymne, Cinctaque piscosis Astypalæa vadis : Altius egit iter, deseruitque ducem. Nec tenues ventos brachia mota tenent. Nox oculis pavido venit oborta metu. Tabuerant ceræ; nudos quatit ille lacertos: Et trepidat; nec, quo sustineatur, habet. 90 Decidit; atque cadens, Pater, ô pater, auferor, inquit. Clauserunt virides ora loquentis aquæ. . At pater infelix, jam non pater, Icare, clamat, Icare, clamat, ubi es ? quove sub axe volas ? Ossa tegit tellus ; æquora nomen habent. Ipse Deum volucrem detinuisse paro. Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbæ; Mixtaque cum magicis nænia Marsa sonis. Phasias Asoniden, Circe tenuisset Ulixen; Si modò servari carmine possit amor." Nec data profuerint pallentia philtra puellis. Philtra nocent animis; vimque furoris habent. Sit procul omne nefas. Ut ameris, amabilis esto : Quod tibi non facies, solave forma dabit. Sis licèt antiquo Nireus adamatus Homero; Naïadumque tener crimine raptus Hylas; 110 Ut dominam teneas, nec te mirere relictum, Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonum fragile est; quantumque accedit ad annos Fit minor; et spatio carpitur ipsa suo. Et riget amissâ spina relicta rosa. Jam venient rugæ, quæ tibi corpus arent. Solus ad extremos permanet ille rogos. 120 Nec levis, ingenuas pectus coluisse per artes, Cura sit; et linguas edidicisse duas. Et tamen æquoreas torsit amore Deas. Remigioque aptas esse negavit aquas ! Ille referre aliter sæpe solebat idem. Exigit Odrysii fata cruenta ducis. Quod rogat, in spisso litore pingit opus. Hic tibi sit Simoïs: hæc mea castra puta. Campus erat, (campumque facit) quem cæde Dolonis Sparsimus, Hæmonios dum vigil optat equos. Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi: Hâc ego sum raptis parte revectus equis. 130 |