Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Munus habe cœlum: cœlo spectabile sidus
Sæpe reges dubiam Cressa Corona ratem.
Dixit; et è curru, ne tigres illa timeret,
Desilit: (imposito cessit arena pedi.)
Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)
Abstulit: ut facile est omnia posse Deo.

560

Pars, Hymenæe, canunt: pars clamant, Evie, evoe!
Sic coëunt sacro nupta Deusque toro.
Ergo, ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,
Atque erit in socii femina parte tori;
Nycteliumque patrem, nocturnaque sacra precare,
Ne jubeant capiti vina nocere tuo.

Hic tibi multa licet sermone licentia tecto
Dicere, quæ dici sentiat illa sibi:
Blanditiasque leves tenui perscribere vino;

Ut dominam in mensâ se legat illa tuam:
Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem.
Sæpe tacens vocem verbaque vultus habet.
Fac primus rapias illius tacta labellis

Pocula; quâque bibet parte puella, bibas.
Et quodcumque cibi digitis libaverit illa,
Tu pete: dumque petes, sit tibi tacta manus.
Sint etiam tua vota viro placuisse puellæ.
Utilior vobis factus amicus erit.

Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:
Huic detur capiti demta corona tuo.

Sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat:
Neu dubites illi verba secunda loqui.

570

580

Tuta frequensque via est, per amicum fallere nomen.
Tuta frequensque licèt sit via; crimen habet.
Inde procurator nimiùm quoque multa procurat,
Et sibi mandatis plura videnda putat.
Certa tibi à nobis dabitur mensura bibendi :
Officium præstent mensque pedesque suum.
Jurgia præcipuè, vino stimulata, caveto,

Et nimiùm faciles ad fera bella manus.
Occidit Eurytion stultè data vina bibendo.
Aptior est dulci mensa merumque joco.

590

Si vox est, canta: si mollia brachia, salta:
Et, quâcumque potes dote placere, place.
Ebrietas ut vera nocet, sic ficta juvabit.

600

Fac titubet blæso subdola lingua sono: Ut, quidquid facies dicesve protervius æquo, Credatur nimium caussa fuisse merum. Et, Bene, dic, domina; bene, cum quo dormiat illa: Sed malè sit tacitâ mente precare viro. At, cùm discedet mensâ conviva remotâ; (Ipsa tibi accessus turba locumque dabit) Insere te turbæ: leviterque admotus eunti, Velle latus digitis; et pede tange pedem. Colloquio jam tempus adest. Fuge rustice longè Hinc pudor: audentem Forsque Venusque juvant. Non tua sub nostras veniat facundia leges. Fac tantùm incipias, sponte disertus eris. Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis. Hinc tibi quæratur qualibet arte fides.

610

Nec credi labor est: sibi quæque videtur amanda.
Pessima sit, nulli non sua forma placet.
Sæpe tamen verè cœpit simulator amare:
Sæpe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
Quò magis ô faciles imitantibus este, puellæ.
Fiet amor verus, qui modò falsus erat.
Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit:
Ut pendens liquidâ ripa subitur aquâ.
Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos;
Et teretes digitos, exiguumque pedem.
Delectant etiam castas præconia formæ.
Virginibus curæ grataque forma sua est.
Nam cur in Phrygiis Junonem et Pallada silvis
Nunc quoque judicium non tenuisse pudet?
Laudatas ostentat avis Junonia pennas:
Si tacitus spectes, illa recondit opes.
Quadrupedes, inter rapidi certamina cursûs,
Depexæque jubæ, plausaque colla, juvant.
Nec timide promitte; trahunt promissa puellas.
Pollicito testes quoslibet adde Deos.

620

630

Jupiter ex alto perjuria ridet amantum;
Et jubet Æolios irrita ferre Notos.
Per Styga Junoni falsùm jurare solebat
Jupiter exemplo nunc favet ipse suo.
Expedit esse Deos: et, ut expedit, esse putemus.
Dentur in antiquos tura merumque focos.
Nec secura quies illos similisque sopori

Detinet. Innocuè vivite; numen adest.
Reddite depositum: pietas sua fœdera servet:
Fraus absit: vacuas cædis habete manus.
Ludite, si sapitis, solas impune puellas.

Hâc minus est unâ fraude tuenda fides.
Fallite fallentes: ex magnâ parte profanum
Sunt genus. In laqueos, quos posuere, cadant.
Dicitur Ægyptos caruisse juvantibus arva
Imbribus; atque annos sicca fuisse novem.
Cùm Thrasius Busirin adit, monstratque piari
Hospitis effuso sanguine posse Jovem.
Illi Busiris, Fies Jovis hostia primus,

Inquit: et Ægypto tu dabis hospes aquam.
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
Torruit. Infelix imbuit auctor opus.
Justus uterque fuit. Neque enim lex æquior ulla,
Quàm necis artifices arte perire suâ.
Ergo, (ut perjuras meritò perjuria fallunt,)
Exemplo doleat femina lusa suo.

Et lacrimæ prosunt: lacrimis adamanta movebis.
Fac madidas videat, si potes, illa genas.

640

650

660

Si lacrima (neque enim veniunt in tempore semper)
Deficient; unctâ lumina tange manu.

Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
Illa licèt non det; non data sume tamen.
Pugnabit primò fortassis; et, Improbe, dicet.
Pugnando vinci sed tamen illa volet.

Tantum, ne noceant teneris malè rapta labellis,
Neve queri possit dura fuisse, cave.

Oscula qui sumsit, si non et cetera sumet;

669

Hæc quoque, quæ data sunt, perdere dignus erit.

Quantum defuerat pleno post oscula voto;
Hei mihi! rusticitas, non pudor ille fuit.
Vim licèt adpelles; grata est vis ista puellis :
Quod juvat, invitæ sæpe dedisse volunt.
Quæcumque est subitâ Veneris violata rapinâ,
Gaudet: et improbitas muneris instar habet.
At quæ, cùm cogi posset, non tacta recessit,
Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
Vim passa est Phoebe; vis est adlata sorori:
Et gratus raptæ raptor uterque fuit.
Fabula nota quidem, sed non indigna referri,
Scyrias Hæmonio juncta puella viro.
Jam Dea laudatæ dederat sua præmia formæ,
Colle sub Idæo vincere digna duas.
Jam nurus ad Priamum diverso venerat orbe;
Grajaque in Iliacis moenibus uxor erat.
Jurabant omnes in læsi verba mariti:
Nam dolor unius, publica caussa fuit.

680

Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
Veste virum longâ dissimulatus erat.

Quid facis, acida? non sunt tua munera lanæ.
Tu titulos aliâ Palladis arte petas.

690

Quid tibi cum calathis? clypeo manus apta tenendo est. Pensa quid in dextrâ, quâ cadet Hector, habes? Rejice succinctos operoso stamine fusos.

Quassanda est istâ Pelias hasta manu.

Fortè erat in thalamo virgo regalis eodem:
Hæc illum stupro comperit esse virum.
Viribus illa quidem victa est, ita credere oportet:
Sed voluit vinci viribus illa tamen.
Sæpe, Mane, dixit, cùm jam properaret Achilles:
Fortia nam positâ sumserat arma colo.

Vis ubi nunc illa est? quid blandâ voce moraris
Auctorem stupri, Deïdamia, tui?

Scilicet, ut pudor est quondam cœpisse priorem,
Sic alio gratum est incipiente pati.

Ah nimia est juveni propriæ fiducia formæ,
Exspectat si quis, dum prior illa roget!

700

710

Vir prior accedat: vir verba precantia dicat.
Excipiet blandas comiter illa preces.
Ut potiare, roga: tantùm cupit illa rogari.
Da caussam voti principiumque tui.
Jupiter ad veteres supplex Heroïdas ibat:
Corripuit magnum nulla puella Jovem.
Si tamen à precibus tumidos accedere flatus
Senseris; incepto parce, referque pedem.
Quod refugit, multæ cupiunt: odere, quod instat.
Leniùs instando tædia tolle tui.

720

Nec semper Veneris spes est profitenda roganti:
Intret amicitiæ nomine tectus amor.
Hoc aditu vidi tetricæ data verba puellæ :
Qui fuerat cultor, factus amator erat.
Candidus in nautâ turpis color: æquoris undâ
Debet, et à radiis sideris, esse niger.
Turpis et agricolæ, qui vomere semper adunco,
Et gravibus rastris sub Jove versat humum.
Et tibi, Palladiæ petitur cui palma coronæ,
Candida si fuerint corpora; turpis eris.
Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti.
Hic decet: hoc vultu non valuisse putent.
Pallidus in Lyrice sylvis errabat Orion :

Pallidus in lentâ Naïde Daphnis erat.
Arguat et macies animum: nec turpe putâris,
Palliolum nitidis imposuisse comis..
Attenuent juvenum vigilatæ corpora noctes;
Curaque, et è magno qui fit amore, dolor.
Ut voto potiare tuo, miserabilis esto:

Ut, qui te videat, dicere possit, Amas.

[ocr errors]

730

Conquerar, an moneam, mixtum fas omne nefasque? Nomen amicitia est, nomen inane fides.

740

Hei mihi! non tutum est, quod ames, laudare sodali. Cùm tibi laudanti credidit, ipse subit.

At non Actorides lectum temeravit Achillis : Quantum ad Pirithoum, Phædra pudica fuit. Hermionen Pylades, quò Pallada Phoebus, amabat: Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor erat.

VOL. I.

T

« AnteriorContinua »