Imatges de pàgina
PDF

Munus habe coelum: coelo spectabile sidus
Sæpe reges dubiam Cressâ Corona ratem.
I)ixit; et è curru, ne tigres illa timeret,
Desilit: (imposito cessit arena pedi.) 560
Implicitamqüe $inu (neque enim pügnare valebat)
Abstulit: ut facile est omnia posse Deo.
Pars, Hymenaee, canunt: pars clamant, Evie, evoe!
Sic coëunt sacro nupta Deusque toro.
Ergo, ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,
Atque erit in socii femina parte tori;
Nycteliumque patrem, nocturmaque sacra precare,
Ne jubeant capiti vina nocere tuo.
Hic tibi multa licet sermone licentia tecto
Dicere, quæ dici sentiat illa sibi: , 57O
Blanditiasque leves tenui perscribere vino; -
Ut dominam in mensâ se legat illa tuam:
Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem.
Sæpe tacens vocem verbaque vultus habet.
Pac primus rapias illius tacta labellis
Pocula; quâque bibet parte puella, bibas.
Et quodcumque cibi digitis libaverit illa,
Tu pete: dumque petes, sit tibi tacta manus.
Sint etiam tua vota viro placuisse puellæ.
Utilior vobis factus amicus erit. 580
Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:
Huic detur capiti demta corona tuo.
Sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat:
Neu dubites illi verba secunda loqui.
Tuta frequensque via est, per amicum fallere nomen.
Tuta frequensque licèt sit via; crimen habet.
Inde procurator nimiùm quoque multa procurat,
Et sibi mandatis plura videnda putat.
Certa tibi à nobis dabitur mensura bibendi :
Officium præstent mensque pedesque suum. 590
Jurgia præcipuè, vino stimulata, caveto,
Et nimiùm faciles ad fera bella mamus.
Occidit Eurytion stultè data vina bibendo.
Aptior est dulci mensa merumque joco.

*

Si vox est, canta: si mollia brachia, salta :
Et, quâcumque potes dote placere, place.
Ebrietas ut vera nocet, sic ficta juvabit.
Fac titubet blæso subdola lingua sono:
Ut, quidquid facies dicesve protervius æquo,
Credatur mimium caussa fuisse merum. 60O
JEt, Bene, dic, dominæ; bene, cum quo dormiatilla:
Sed malè sit tacitâ mente precare viro.
At, cùm discedet mensâ conviva remotâ;
(Ipsa tibi accessus turba locumque dabit)
Insere te turbæ: leviterque admotus eunti,
Velle latus digitis; et pede tange pedem.
Colloquio jam tempus adest. Fuge rustice longè
Hinc pudor: audentem Forsque Venusque juvant.
Non tua sub mostras veniat facundia leges.
Fac tantùm incipias, sponte disertus eris. 610
Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis.
Hinc tibi quæratur qualibet arte fides.
Nec credi labor est : sibi quæque videtur amanda.
Pessima sit, nulli nom sua forma placet.
Sæpe tamen verè cœpit simulator amare:
Sæpe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
Quò magis 6 faciles imitantibus este, puellæ.
Fiet amor verus, qui modò falsus erat.
Elamditiis animum furtim deprendere nunc sit:
Ut pendens liquidâ ripa subitur aquâ. 62O
Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos;
Et teretes digitos, exiguumque pedem.
IDelectant etiam castas præconia formæ.
Virginibus curæ grataque forma sua est.
Nam cur in Phrygiis Junonem et Pallada silvis
Nunc quoque judicium mon tenuisse pudet?
Laudatas ostentat avis Junonia pennas:
Si tacitus spectes, illa recondit opes.
Quadrupedes, inter rapidi certamina cursús,
Depexæque jubæ, plausaque colla, juvant. 630
Nec timidè promitte: trahunt promissa puellas.
Pollicito testes quoslibet adde Deos.

Jupiter ex alto perjuria ridet amantum;
Et jubet Æolios irrita ferre Notos.
Per Styga Junoni falsùm jurare solebat
Jupiter: exemplo nunc favet ipse suo.
Expedit esse Deos: et, ut expedit, esse putemus.
Dentur in antiquos tura merumque focos.
Nec secura quies illos similisque sopori
Detinet. Immocuè vivite; mumem adest. 640
Reddite depositum: pietas sua fœdera servet:
, Fraus absit: vacuas cædis habete mamus.
Ludite, si sapitis, solas impune puellas.
Hâc minùs est unâ fraude tuenda fides.
Fallite fallentes: ex magnâ parte profamum
Sunt gemus. In laqueos, quos posuere, cadant.
Dicitur Ægyptos caruisse juvantibus arva
Imbribus; atque annos sicca fuisse movem.
Cùm Thrasius Busirim adit, monstratque piari
Hospitis effuso sanguine posse Jovem. 650
Illi Busiris, Fies Jovis hostia primus,
Inquit: et Ægypto tu dabis hospes aquam.
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
Torruit. Infelix imbuit auctor opus.
Justus uterque fuit. Neque enim lex æquior ulla,
Quàm necis artifices arte perire suâ.
Ergo, (ut perjuras meritò perjuria fallunt,)
£xemplo doleat femina lusa suo.
Et lacrimæ prosunt: lacrimis adamanta movebis.
Fac madidas videat, si potes, illa gemas. 660
Si lacrimae (neque enim veniunt im tempore semper)
Deficient; unctâ lumina tange manu.
Quis sapiens blandis nom misceat oscula verbis?
Illa licèt mon det; mom data sume tamem.
Pugnabit primò fortassis; et, Improbe, dicet.
Pugnando vinci sed tamem illa volet.
Tantùm, ne noceant teneris malè rapta labellis,
Neve queri possit dura fuisse, cave.
Oscula qui sumsit, si mom et cétera sumet; 669
Hæc quoque, quæ data sunt, perdere dignus erit.

Quantum defuerat pleno post oscula voto;
Hei mihi! rusticitas, non pudor ille fuit.
Vim licèt adpelles; grata est vis ista puellis:
Quod juvat, invitæ sæpe dedisse volumit.
Quæcumque est subitâ Veneris violata rapinâ,
Gaudet: et improbitas muneris instar habet.
At quæ, cùm cogi posset, nom tacta recessit,
Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
Vim passa est Phœbe ; vis est adlata sorori :
Et gratus raptæ raptor uterque fuit. -^ 68o
Fabula mota quidem, sed non indigma referri,
Scyrias Hæmonio juncta puella viro.
Jam Dea laudatæ dederat sua præmia formæ,
Colle sub Idaeo vincere digna duas.
Jam nurus ad Priamum diverso venerat orbe;
Grajaque in Iliacis moenibus uxor erat.
Jurabant omnes in læsi verba mariti:
Nam dolor unius, publica caussa fuit.
Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
Veste virum longâ dissimulatus erat. 69O
Quid facis, AEacida? nom sunt tua munera lanæ.
Tu titulos aliâ Palladis arte petas.
Quidtibi cum calathis? clypeo manus aptatemendoest.
Pensa quid in dextrâ, quâ cadet Hector, habes?
Rejice succinctos operoso stamine fusos.
Quassanda est istâ Pelias hasta manu.
Fortè erat in thalamo virgo regalis eodem :
Hæc illum stupro comperit esse virum.
Viribus illa quidem victa est, ita credere oportet:
Sed voluit vinci viribus illa tamen. 7OO
Sæpe, Mane, dixit, cùm jam properaret Achilles:
Fortia nam positâ sumserat arma colo.
Vis ubi munc illa est? quid blandâ voce moraris
Auctorem stupri, Deidamia, tui?
Scilicet, ut pudor est quondam coepisse priorem,
Sic alio gratum est incipiente pati.
Ah nimia est juveni propriæ fiducia formæ,
Exspectat si quis, dum prior illa roget!

Vir prior accedat: vir verba precantia dicat. s.
Excipiet blandas &omiter illa preces. *71O
Ut potiare, roga: tantùm cupit illa rogari.
Da caussam voti principiumque tui.
Jupiter ad veteres supplex Heroidas ibat:
Corripuit magnum nulla puella Jovem.
Si tamen à precibus tumidos accedere flatus
- Senseris; incepto parce, referque pedem.
Quod refugit, multæ cupiunt : odere, quod instat.
Leniùs instando tædia tolle tui.
Nec semper Veneris spes est profitenda roganti:
Intret amicitiæ nomine tectus amor.
Hoc aditu vidi tetricæ data verba puellæ:
Qui fuerat cultor, factus amator erat.
Candidus in nautâ turpis color: æquoris undâ
Debet, et à radiis sideris, esse miger.
Turpis et agricolæ, qui vomere semper adunco,
Et gravibus rastris sub Jove versat humum.
Et tibi, Palladiæ petitur cui palma coronæ,
Candida si fuerimt corpora; turpis eris.
Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti.
Hic decet: hoc vultu non valuisse putent. 730
Pallidus in Lyrice sylvis errabat Orion ;
Pallidus in lentâ Naide Daphnis erat.
Arguat et macies animum : nec turpe putâris,
Palliolum nitidis imposuisse comis..
Attenuent juvenum vigilatæ corpora noctes;
Curaque, et è magno qui fit amore, dolor.
Ut voto potiare tuo, miserabilis esto :
Ut, qui te videat, dicere possit, Amas.
Conquerar, an moneam, mixtum fas omne nefasque?
Nomen amicitia est, momen imane fides. 74O
Hei mihi! non tutum est, quod ames, laudare sodali.
Cùm tibi laudanti credidit, ipse subit.
At mom Actorides lectum temeravit Achillis:
Quantum ad Pirithoum, Phædra pudica fuit.
Hermionem Pylades, quò Pallada Phoebus, amabat:
Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor erat.
vol. I. T.

« AnteriorContinua »