Munus habe cælum: cælo spectabile sidus Sæpe reges dubiam Cressa Corona ratem. Dixit; et è curru, ne tigres illa timeret, Desilit: (imposito cessit arena pedi.) 560 Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat) Abstulit: ut facile est omnia posse Deo. Sic coëunt sacro nupta Deusque toro. Atque erit in socii femina parte tori; Ne jubeant capiti vina nocere tuo. 570 Blanditiasque leves tenui perscribere vino; Ut dominam in mensâ se legat illa tuam: Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem. Sæpe tacens vocem verbaque vultus habet. Fac primus rapias illius tacta labellis Pocula; quâque bibet parte puella, bibas. Et quodcumque cibi digitis libaverit illa, Tu pete: dumque petes, sit tibi tacta manus. Sint etiam tua vota viro placuisse puellæ. Utilior vobis factus amicus erit. 580 Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem: Huic detur capiti demta corona tuo. Neu dubites illi verba secunda loqui. Tuta frequensque licèt sit via; crimen habet. Inde procurator nimiùm quoque multa procurat, Et sibi mandatis plura videnda putat. Certa tibi à nobis dabitur mensura bibendi : Officiumi præstent mensque pedesque suum. 590 Jurgia præcipuè, vino stimulata, caveto, Et nimiùm faciles ad fera bella manus. Occidit Eurytion stultè data vina bibendo. Aptior est dulci mensa merumque joco. Si vox est, canta: si mollia brachia, salta : Et, quâcumque potes dote placere, place. Fac titubet blæso subdola lingua sono: Credatur nimium caussa fuisse merum. 600 Et, Bene, dic, dominæ; bene, cum quo dormiat illa : Sed malè sit tacitâ mente precare viro. At, cùm discedet mensâ conviva remotâ; (Ipsa tibi accessus turba locumque dabit) Insere te turbæ: leviterque admotus eunti, Velle latus digitis; et pede tange pedem. Colloquio jam tempus adest. Fuge rustice longè Hinc pudor: audentem Forsque Venusque juvant. Non tua sub nostras veniat facundia leges. Fac tantùm incipias, sponte disertus eris. 610 Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis. Hinc tibi quæratur qualibet arte fides. Pessima sit, nulli non sua forma placet. Sæpe, quod incipiens finxerat esse, fuit. Quò magis ô faciles imitantibus este, puellæ. Fiet amor verus, qui modò falsus erat. Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit: Ut pendens liquidâ ripa subitur aquâ. 620 Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos; Et teretes digitos, exiguumque pedem. Virginibus curæ grataque forma sua est. Nunc quoque judicium non tenuisse pudet? Si tacitus spectes, illa recondit opes. Quadrupedes, inter rapidi certamina cursûs, Depexæque jubæ, plausaque colla, juvant. 630 Nec timidè promitte; trahunt promissa puellas. Pollicito testes quoslibet adde Deos. Jupiter ex alto perjuria ridet amantum; Et jubet Æolios irrita ferre Notos. Per Styga Junoni falsùm jurare solebat Jupiter: exemplo nunc favet ipse suo. Expedit esse Deos: et, ut expedit, esse putemus. Dentur in antiquos tura merumque focos. Nec secura quies illos similisque sopori Detinet. Înnocuè vivite; numen adest. 640 Reddite depositum: pietas sua fodera servet: Fraus absit: vacuas cædis habete manus. Ludite, si sapitis, solas impune puellas. Hâc minùs est unâ fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magnâ parte profanum Sunt genus. In laqueos, quos posuere, cadant. Dicitur Ægyptos caruisse juvantibus arva Imbribus; atque annos sicca fuisse novem. Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari Hospitis effuso sanguine posse Jovem. 650 Illi Busiris, Fies Jovis hostia primus, Inquit: et Ægypto tu dabis hospes aquam. Torruit. Infelix imbuit auctor opus. Quàm necis artifices arte perire suâ. Exemplo doleat femina lusa suo. 660 Si lacrimæ (neque enim veniunt in tempore semper) Deficient; unctâ lumina tange manu. Illa licèt non det; non data sume tamen. Pugnando vinci sed tamen illa volet. Neve queri possit dura fuisse, cave. 669 Hæc quoque, quæ data-supt, perdere dignus erit. Quantum defuerat pleno post oscula voto; Hei mihi! rusticitas, non pudor ille fuit. Vim licèt adpelles; grata est vis ista puellis : Quod juvat, invitæ sæpe dedisse volunt. Quæcumque'est subitâ Veneris violata rapina, Gaudet: et improbitas muneris instar habet. Ut simulet vultu gaudia, tristis erit. 680 Fabula nota quidem, sed non indigna referri, Scyrias Hæmonio juncta puella viro. Colle sub Idæo vincere digna duas. Grajaque in Iliacis mænibus uxor erat. Nam dolor unius, publica caussa fuit. Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles Veste virum longâ dissimulatus erat. 690 Quid facis, Æacida ? non sunt tua munera lanæ. Tu titulos aliâ Palladis arte petas. Quid tibi cum calathis? clypeo manus apta tenendo est. Pensa quid in dextrâ, quâ cadet Hector, habes? Rejice succinctos operoso stamine fusos. Quassanda est istâ Pelias hasta manu. Hæc illum stupro comperit esse virum. 700 Sæpe, Mane, dixit, cùm jam properaret Achilles: Fortia nam positâ sumserat arma colo. Auctorem stupri, Deždamia, tui? Sic alio gratum est incipiente pati. Exspectat si quis, dum prior illa roget! Vir prior accedat: vir verba precantia dicat. $ Excipiet blandas comiter illa preces. 710 Ut potiare, roga: tantùm cupit illa rogari.. Da caussam voti principiumque tui. Jupiter ad veteres supplex Heroïdas ibat: Corripuit magnum nulla puella Jovem. Senseris; incepto parce, referque pedem. Leniùs instando tædia tolle tui. 720 Hoc aditu vidi tetrica data verba puellæ : Qui fuerat cultor, factus amator erat. Debet, et à radiis sideris, esse niger. Et gravibus rastris sub Jove versat humum. Candida si fuerint corpora ; turpis eris. Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti. Hic decet : hoc vultu non valuisse putent. 730 Pallidus in Lyrice sylvis errabat Orion : Pallidus in lentâ Naïde Daphnis erat. Arguat et macies animum : nec turpe putâris, Palliolum nitidis imposuisse comis.. Attenuent juvenum vigilatæ corpora noctes ; Curaque, et è magno qui fit amore, dolor. Ut voto potiare tuo, miserabilis esto : Ut, qui te videat, dicere possit, Amas. Conquerar, an moneam, mixtum fas omne nefasque? Nomen amicitia est, nomen inane fides. 740 Hei mihi! non tutum est, quod ames, laudare sodali. Cùm tibi laudanti credidit, ipse subit. Quantum ad Pirithoum, Phædra pudica fuit. Hermionen Pylades, quò Pallada Phæbus, amabat : Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor erat. VOL. I. T |