Imatges de pàgina
PDF

Munus habe cælum: cælo spectabile sidus

Sæpe reges dubiam Cressa Corona ratem. Dixit; et è curru, ne tigres illa timeret,

Desilit : (imposito cessit arena pedi.) 560
Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)
• Abstulit: ut facile est omnia posse Deo.
Pars, Hymenæe, canunt: pars clamant, Evie, evoe!

Sic coëunt sacro nupta Deusque toro.
Ergo, ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,

Atque erit in socii femina parte tori; Nycteliumque patrem, nocturnaque sacra precare,

Ne jubeant capiti vina nocere tuo.
Hic tibi multa licet sermone licentia tecto
Dicere, quæ dici sentiat illa sibi:

, 570 Blanditiasque leves tenui perscribere vino;

Ut dominam in mensâ se legat illa tuam: Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem.

Sæpe tacens vocem verbaque vultus habet. Fac primus rapias illius tacta labellis

Pocula; quâque bibet parte puella, bibas. Et quodcumque cibi digitis libaverit illa,

Tu pete: dumque petes, sit tibi tacta manus. Sint etiam tua vota viro placuisse puellæ. Utilior vobis factus amicus erit.

580 Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:

Huic detur capiti demta corona tuo.
Sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat:

Neu dubites illi verba secunda loqui.
Tuta frequensque via est, per amicum fallere nomen.

Tuta frequensque licèt sit via; crimen habet. Inde procurator nimiùm quoque multa procurat,

Et sibi mandatis plura videnda putat. Certa tibi à nobis dabitur mensura bibendi :

Officiumt præstent mensque pedesque suum. 590 Jurgia præcipuè, vino stimulata, caveto,

Et nimiùm faciles ad fera bella manus. Occidit Eurytion stultè data vina bibendo.

Aptior est dulci mensa merumque joco.

Si vox est, canta: si mollia brachia, salta :

Et, quâcumque potes dote placere, place. Ebrietas ut vera nocet, sic ficta juvabit.

Fac titubet blæso subdola lingua sono: Ut, quidquid facies dicesve protervius æquo, Credatur nimium caussa fuisse merum.

600 Et, Bene, dic, dominæ; bene, cum quo dormiat illa:

Sed malè sit tacitâ mente precare viro. At, cùm discedet mensâ conviva remotâ;

(Ipsa tibi accessus turba locumque dabit) Insere te turbæ: leviterque admotus eunti,

Velle latus digitis; et pede tange pedem. Colloquio jam tempus adest. Fuge rustice longè

Hinc pudor: audentem Forsque Venusque juvant. Non tua sub nostras veniat facundia leges.

Fac tantùm incipias, sponte disertus eris. 610 Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis.

Hinc tibi quæratur qualibet arte fides. Nec credi labor est : sibi quæque videtur amanda.

Pessima sit, nulli non sua forma placet. Sæpe tamen verè cæpit simulator amare:

Sæpe, quod incipiens finxerat esse, fuit. Quò magis ô faciles imitantibus este, puellæ.

Fiet amor verus, qui modò falsus erat. Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit:

Ut pendens liquidâ ripa subitur aquâ. , 620 Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos;

Et teretes digitos, exiguumque pedem.
Delectant etiam castas præconia formæ.

Virginibus curæ grataque forma sua est.
Nam cur in Phrygiis Junonem et Pallada silvis

Nunc quoque judicium non tenuisse pudet?
Laudatas ostentat avis Junonia pennas :

Si tacitus spectes, illa recondit opes. Quadrupedes, inter rapidi certamina cursûs,

Depexæque jubæ, plausaque colla, juvant. 630 Nec timidè promitte; trahunt promissa puellas

Pollicito testes quoslibet adde Deos.

Jupiter ex alto perjuria ridet amantum;

Et jubet Æolios irrita ferre Notos. Per Styga Junoni falsum jurare solebat

Jupiter: 'exemplo nunc favet ipse suo. Expedit esse Deos: et, ut expedit, esse putemus.

Dentur in antiquos tura merumque focos. Nec secura quies illos similisque sopori

Detinet. Innocuè vivite; numen adest. 640 Reddite depositum: pietas sua fædera servet: · Fraus absit: vacuas cædis habete manus. Ludite, si sapitis, solas impune puellas.

Hâc minùs est unâ fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magnâ parte profanum

Sunt genus. In laqueos, quos posuere, cadant. Dicitur Ægyptos caruisse juvan

ibus arva Imbribus; atque annos sicca fuisse novem. Cùm Thrasius Busirin adit, monstratque piari

Hospitis effuso sanguine posse Jovem. 650 Illi Busiris, Fies Jovis hostia primus,

Inquit: et Ægypto tu dabis hospes aquam.
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli

Torruit. Infelix imbuit auctor opus.
Justus uterque fuit. Neque enim lex æquior ulla,

Quàm necis artifices arte perire suâ.
Ergo, (ut perjuras meritò perjuria fallunt,)

Exemplo doleat femina lusa suo. Et lacrimæ prosunt: lacrimis adamanta movebis.

Fac madidas videat, si potes, illa genas. 660 Si lacrimæ (neque enim veniunt in tempore semper)

Deficient; unctâ lumina tange manu.
Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis ?

Illa licèt non det; non data sume tamen.
Pugnabit primò fortassis; et, Improbe, dicet.

Pugnando vinci sed tamen illa volet.
Tantùm, ne noceant teneris malè rapta labellis,

Neve queri possit dura fuisse, cave.
Oscula qui sumsit, si non et cetera sumet; 669

Hæc quoque, quæ data sunt, perdere dignus erit.

Quantum defuerat pleno post oscula voto;

Hei mihi! rusticitas, non pudor ille fuit.
Vim licèt adpelles; grata est vis ista puellis :
: Quod juvat, invitæ sæpe dedisse volunt.
Quæcumque est subitâ Veneris violata rapina,

Gaudet: et improbitas muneris instar habet.
At quæ, cùm cogi posset, non tacta recessit,

Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
Vim passa est Phæbe; vis est adlata sorori :

Et gratus raptæ raptor uterque fuit. 680 Fabula nota quidem, sed non indigna referri,

Scyrias Hæmonio juncta puella viro.
Jam Dea laudatæ dederat sua præmia formæ,

Colle sub Idæo vincere digna duas.
Jam nurus ad Priamum diverso venerat orbe;

Grajaque in Iliacis mænibus uxor erat.
Jurabant omnes in læsi verba mariti :

Nam dolor unius, publica caussa fuit. Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles

Veste virum longâ dissimulatus erat. 690 Quid facis, Æacida ? non sunt tua munera lanæ.

Tu titulos aliâ Palladis arte petas. Quid tibi cum calathis? clypeo manus apta tenendo est.

Pensa quid in dextrâ, quâ cadet Hector, habes? Rejice succinctos operoso stamine fusos. .

Quassanda est istâ Pelias hasta manu.
Fortè erat in thalamo virgo regalis eodem :

Hæc illum stupro comperit esse virum.
Viribus illa quidem victa est, ita credere oportet:
Sed voluit vinci viribus illa tamen,

700 Sæpe, Mane, dixit, cùm jam properaret Achilles:

Fortia nam positâ sumserat arma colo.
Vis ubi nunc illa est? quid blandâ voce moraris

Auctorem stupri, Deïdamia, tui?
Scilicet, ut pudor est quondam cæpisse priorem,

Sic alio gratum est incipiente pati.
Ah nimia est juveni propriæ fiducia formæ,

Exspectat si quis, dum prior illa roget!

[ocr errors]

Vir prior accedat: vir verba precantia dicat.

Excipiet blandas comiter illa preces.
Ut potiare, roga: tantùm cupit illa rogari..

Da caussam voti principiumque tui.
Jupiter ad veteres supplex Heroïdas ibat:

Corripuit magnum nulla puella Jovem. Si tamen à precibus tumidos accedere flatus

Senseris; incepto parce, referque pedem.
Quod refugit, multæ cupiunt: odere, quod instat.,

Leniùs instando tædia tolle tui.
Nec semper Veneris spes est profitenda roganti:
Intret amicitiæ nomine tectus amor.

720 Hoc aditu vidi tetricæ data verba puellæ :

Qui fuerat cultor, factus amator erat.
Candidus in nautâ turpis color: æquoris unda

Debet, et à radiis sideris, esse niger.
Turpis et agricolæ, qui vomere semper adunco,

Et gravibus rastris sub Jove versat humum.
Et tibi, Palladiæ petitur cui palma coronæ,

Candida si fuerint corpora ; turpis eris.
Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti.

Hic decet : hoc vultu non valuisse putent. 730 Pallidus in Lyrice sylvis errabat Orion :

Pallidus in lentâ Naïde Daphnis erat. Arguat et macies animum : nec turpe putâris,

Palliolum nitidis imposuisse comis.. Attenuent juvenum vigilatæ corpora noctes;

Curaque, et è magno qui fit amore, dolor. Ut voto potiare tuo, miserabilis esto :

Ut, qui te videat, dicere possit, Amas. Conquerar, an moneam, mixtum fas omne nefasque?

Nomen amicitia est, nomen inane fides. 740 Hei mihi! non tutum est, quod ames, laudare sodali.

Cùm tibi laudanti credidit, ipse subit.
At non Actorides lectum temeravit Achillis :

Quantum ad Pirithoum, Phædra pudica fuit. Hermionen Pylades, quò Pallada Phæbus, amabat :

Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor erat. VOL. I.

« AnteriorContinua »