Imatges de pàgina
PDF

Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos;

Et tegeret catulos quâ fera rupe suos ? Retia sæpe comes, maculis distincta, tetendi; Sæpe citos egi per juga longa canes.

20 Incisæ servant à te mea nomina fagi :

Et legor Enone, falce notata, tua: Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt:

Crescite, et in titulos surgite recta meos. Populus est (memini) fluviali consita ripâ,

Est in quâ nostri litera scripta memor. Popule, vive precor, quæ consita margine ripæ,

Hoc in rugoso cortice carmen habes : - Cùm Paris Enone poterit spirare relictâ,

Ad fontem Xanthi versa recurret aqua. 30 Xanthe, retro propera; versæque recurrite lymphæ;

Sustinet nonen deseruisse Paris.
Illa dies fatum miseræ mihi dixit: ab illâ

Pessima mutati cæpit amoris hiems:
Quâ Venus et Juno, sumtisque decentior armis,

Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,

Ut mihi narrâsti, dura per ossa tremor. Consului (neque enim modicè terrebar) anusque, Longævosque senes : constitit esse nefas.

40 Cæsa abies, sectæque trabes, et, classe peractâ,

Carula ceratas accipit unda rates.
Flêsti discedens : hoc saltem parce negare.

Præterito magis est iste pudendus amor.
Et fêsti, et nostros vidisti flentis ocellos :

Miscuimus lacrimas mæstus uterque suas.
Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,

Ut tua sunt collo brachia nexa meo.
Ah quoties, cùm te vento quererere teneri,
Riserunt comites ! ille secundus erat.

50 Oscula dimissæ quoties repetita dedisti!

Quàm vix sustinuit dicere lingua, Vale! Aura levis rigido pendentia lintea malo

Suscitat; et remis eruta canet aqua.

[ocr errors]

Prosequor infelix oculis abeuntia vela,

Quà licet; et lacrimis humet arena meis. Utque celer venias virides Nereïdas oro.

Scilicet ut venias in mea damna celer. Votis ergo meis alii rediture redisti?

Hei mihi, pro dirâ pellice blanda fui ! 60 Adspicit immensum moles nativa profundum ;

Mons fuit: æquoreis illa resistit aquis. Hinc ego vela tuæ cognovi prima carinæ :

Et mihi per fluctus impetus ire fuit.
Dum moror, in summâ fulsit mihi purpura prorâ;

Pertimui: cultus non erat ille tuus.
Fit propior, terrasque citâ ratis attigit aurâ :

Femineas vidi, corde tremente, genas.
Non satis id fuerat : quid enim furiosa morabar?

Hærebat gremio turpis amica tuo.
Tunc verò rupique sinus, et pectora planxi,

Et secui madidas ungue rigente genas :
Implevique sacram querulis ululatibus Iden.

Illinc has lacrimas in mea saxa tuli.
Sic Helene doleat, desertaque conjuge ploret;

Quæque prior nobis intulit, ipsa ferat.
Nunc tibi conveniunt, quæ te per aperta sequantur

Æquora, legitimos destituantque toros.
At cùm pauper eras, armentaque pastor agebas,

Nulla, nisi Enone, pauperis uxor erat. 80 Non ego miror opes, nec me tua regia tangit,

Nec de tot Priami dicar ut una nurus. Non tamen ut Priamus Nymphæ socer esse recuset;

Aut Hecubæ fuerim dissimulanda nurus. Dignaque sum, et cupio fieri matrona potentis.

Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus. Nec me, fagineâ quòd tecum fronde jacebam,

Despice : purpureo sum magis apta toro. Denique, tutus amor meus est tibi : nulla parantur

Bella, nec ultrices advehit unda rates. Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis.

Hậc venit in thalamos dote superba tuos.

[ocr errors]

Quæ si sit Danaïs reddenda, vel Hectora fratrem,

Vel cum Deïphobo Polydamanta roga.
Quid gravis Antenor, Priamus quid censeat ipse,

Consule ; quis ætas longa magistra fuit.
Turpe rudimentum, patriæ præponere raptam.

Caussa pudenda tua est; justa vir arma movet. Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacænam,

Quæ sit in amplexus tam citò versa tuos. 100 Ut minor Atrides temerati fædera lecti

Clamat, et externo læsus amore dolet;
Tu quoque clamabis. Nullâ reparabilis arte

Læsa pudicitia est : deperit illa semel.
Ardet amore tui : sic et Menelaon amavit ;

Nunc jacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo bene nupta marito !

Uxor ad exemplum fratris habenda fui.
Tu levior foliis, tunc cùm, sine pondere succi,
Mobilibus ventis arida facta, volant.

110 Et minus est in te, quàm summâ pondus aristâ,

Quæ levis adsiduis solibus usta riget. Hoc tua (nam recolo) quondam germana canebat,

Sic mihi diffusis vaticinata comis: Quid facis, Enone? quid arenæ semina mandas ?

Non profecturis litora bubus aras. Graja juvenca venit, quæ te, patriamque, domumque

Perdat. To prohibe; Graja juvenca venit. Dum licet, obscænam ponto, Di, mergite puppim.

Heu quantum Phrygii sanguinis illa vehit! 120 Dixerat. In cursu famulæ rapuere furentem;

At mihi flaventes diriguere comæ.
Ah nimiùm vates miseræ mihi vera fuisti!.

Possidet en saltus illa juvenca meos.
Sit facie quamvis insignis, adultera certè est.

Deseruit socios, hospite capta, Deos.
Illam de patriâ Theseus, (nisi nomine fallor)

Nescio quis Theseus, abstulit antè suâ.
A juvene et cupido credatur reddita virgo.

Unde hoc compererim tam bene, quæris? amo. 130 Vim licèt appelles, et culpam nomine veles;

Quæ toties rapta est, præbuit ipsa rapi.
At manet none fallenti casta marito :

Et poteras falli legibus ipse tuis.
Me Satyri celeres (silyis ego tecta latebam)

Quæsierunt rapido, turba proterva, pede:
Cornigerumque caput pinu præcinctus acutâ

Faunus, in immensis quâ tumet Ida jugis. Me fide conspicuus Trojæ munitor amavit : Ille meæ spolium virginitatis habet.

140 Id quoque luctando : rupi tamen ungue capillos,

Oraque sunt digitis aspera facta meis.
Nec pretium stupri gemmas aurumve poposci.

Turpiter ingenuum munera corpus emunt.
Ipse, ratus dignam, medicas mihi tradidit artes;

Admisitque meas ad sua dona manus. Quæcumque herba potens ad opem, radixque medenti

Utilis in toto nascitur orbe, mea est. Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis! Deficior prudens artis ab arte meâ.

150 Ipse repertor opis vaccas pavisse Pheräas

Fertur, et à nostro saucius igne fuit.
Quod neque graminibus tellus fecunda creandis,

Nec Deus, auxilium tu mihi ferre potes.
Et potes, et merui. Dignæ miserere puellæ.

Non ego cum Danaïs arma cruenta fero.
Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis :

Et tua, quod superest temporis, esse precor.

EPISTOLA VI.

HYPSIPYLE JASONI.

LITORA Thessaliæ reduci tetigisse carina

Diceris, auratæ vellere dives ovis. Gratulor incolumi, quantum sinis. Hoc tamen ipsum

Debueram scripto certior esse tuo.

20

Nam, ne pacta tibi præter mea regna redires,

Cùm cuperes; ventos non habuisse potes.
Quamlibet adverso signetur epistola vento;

Hypsipyle missâ digna salute fui.
Cur mihi fama prior, quàm nuntia litera, venit,

Isse sacros Marti sub juga panda boves? 10 Seminibus jactis segetes adolêsse virorum,

Inque necem dextrâ non eguisse tuâ? Pervigilem spolium pecudis servâsse draconem,

Rapta tamen forti vellera fulva manu? Hæc ego si possem timidè credentibus, Ista

Ipse mihi scripsit, dicere, quanta forem! Quid queror officium lenti cessâsse mariti?

Obsequium, maneo si tua, grande tuli.
Barbara narratur venisse venefica tecum,

In mihi promissi parte recepta tori.
Credula res amor est. Utinam temeraria dicar

Criminibus falsis insimulâsse virum !
Nuper ab Hæmoniis hospes mihi Thessalus oris

Venerat; et tactum vix bene limen erat :
Æsonides, dixi, quid agit meus ? Ille pudore

Hæsit, in oppositâ lumina fixus humo. Protinus exsilui; tunicisque à pectore ruptis,

Vivit? an, exclamo, me quoque fata trahunt? Vivit, ait. Timidumque mihi jurare coëgi.,

Vix mihi, teste Deo, credita vita tua est. Ut rediit animus, tua facta requirere cæpi.

Narrat, aënipedes Martis arâsse boves : Vipereos dentes in humum pro semine jactos,

Et subitò natos arma tulisse viros: Terrigenas populos, civili Marte peremtos,

Implêsse ætatis fata diurna suæ. Devicto serpente, iterum, si vivat läson,

Quærimus. Alternant spesque timorque fidem. Singula dum narrat; studio cursuque loquendi,

Detegit ingenio vulnera facta suo.
Heu! ubi pacta fides? ubi connubialia jura?

Faxque sub arsuros dignior ire rogos?

30

« AnteriorContinua »