Imatges de pàgina
PDF

Hanc matutinos pectens ancilla capillos
Incitet: et velo remigis addat opem.
Et, secum temui suspirans murmure, dicat;
Ut puto, non poteris ipsa referre vicem. 37O
Tum de te narret: tum persuadentia verba
Addat; et insano juret amore mori.
Sed propera, me vela cadant, auræque residant.
Ut fragilis glacies, interit ira morâ.
Quæris, am hanc ipsam prosit vitiare ministram?
Talibus admissis alea grandis inest.
Hæc à concubitu fit sedula; tardior illa:
Hæc dominæ munus te parat, illa sibi.
Casus im eventu est. Licèt hæc indulgeat ausis;
Consilium tamem est abstinuisse meum. 38O
Non ego per præceps et acuta cacumina vadam:
Nec juvenum quisquam, me duce, captus erit.
Si tamen illa tibi, dum dat, recipitque tabellas,
Corpore, non tantùm sedulitate, placet;
Fac domimâ potiare priús; comes illa sequatur.
Non tibi ab ancillâ est incipienda Venus.
Hoc unum momeo (si quid modò creditur arti;
Nec mea dicta rapax per mare ventus agit.)
Aut non tentâris, aut perfice. Tollitur index,
Cùm semel in partem criminis ipsa venit. 39O
Nom avis utiliter viscatis effugit alis :
Non bene de laxis cassibus exit aper.
Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo.
Perprime tentatam: nec, nisi victor, abi.
-Tum meque te prodet communi obnoxia culpæ:
Factaque erunt dominæ dictaque mota tibi.
Sed bene celetur. Bene si celabitur index,
Notitiæ suberit semper amica tuæ.
Tempora qui solis operosa colentibus arva,
Fallitur, et nautis adspicienda putat. 400
Nec semper credenda Ceres fallacibus arvis:
Nec semper viridi concava puppis aquæ.
Nec temeras semper tutum captarè puellas.
Sæpe dato melius tempore fiet idem.

Sive dies aderit natalis; sive Kalendae,
Quas Venerem Marti continuâsse juvat:
Sive erit ornatus, mon ut fuit antè, sigillis;
Sed Regum expositas Circus habebit opes;
Differ opus. Tunc tristis hiems, tunc Pliades instant:
Tunc tener aequoreâ mergitur Hoedus aquâ. 410
Tunc bene desinitur: tunc, si quis creditur alto,
Vix tenuit laceræ naufraga membra ratis.
Tu licèt incipias, quâ flebilis Allia luce
Vulneribus Latiis sanguinolenta fuit:
Quâque die redeunt, rebus minùs apta gerendis,
Culta Palæstino septima festa Syro.
Magna superstitio tibi sit natalis amicae :
Quâque aliquid dandum est, illa sit atra dies.
Cùm bene vitâris; tamen auferet. Invenit artem
Femina, quâ cupidi carpat amantis opes. 42O
Institor ad domimam veniet discinctus emacem:
Expediet merces, teque sedente, suas.
Quas illa, inspicias, sapere ut videare, rogabit.
Oscula deinde dabit : deinde rogabit, emas.
IIoc fore contentam multos jurabit in annos.
Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi.
£Si non esse domi, quos des, causabere nummos;
Litera poscetur; me didicisse juvet.
{Quid? quasi natali cùm poscit munera libo ;
Et, quoties opus est, nascitur ipsa sibi? 430
Quid? cùm mendaci damno moestissima plorat;
Elapsusque cavâ fingitur aure lapis?
Multa rogant utenda dari: data reddere nolunt.
Perdis; et in damno gratia nulla tuo.
Non mihi, sacrilegas meretricum ut prosequar artes,
Cum totidem linguis, sint satis ora decem.
{Cera vadum tentet, rasis infusa tabellis :
Cera tuæ primùm nuntia mentis eat.
IBlanditias ferat illa tuas: imitataque amantem
Verba, nec exiguas, quisquis es, adde preees. 440
Hectora donavit Priamo, prece motus, Aehilles:
Flectitur iratus voce rogante Deus.

Promittas facito: quid enim promittere lædit?
Pollicitis dives quilibet esse potest.
Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum :
Illa quidem fallax, sed tamen apta Dea est.
Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui.
Præteritum tulerit, perdideritque nihil.
At quod non dederis, semper videare daturus.
Sic dominum sterilis sæpe fefellit ager. 450
Sic, me perdiderit, mon cessat perdere lusor:
Et revocat cupidas alea blanda manus.
Hoc opus, hic labor est: primò sine munere jungi.
Ne dederit gratìs, quæ dedit, usque dabit.
Ergo eat ; et blandis peraretur litera verbis:
Exploretque animos, primaque tentet iter.
Literâ Cydippen, pomo perlata, fefellit :
Insciaque est verbis capta puella suis.
IDisce bonas artes, (moneo) Romana juventus;
Non tantùm, trepidos ut tueare reos. 460
Quàm populus, judexque gravis, lectusque senatus;
Tama dabit eloquio victa puella manus.
Sed lateant vires ; mec sis in fronte disertus.
Effugiant ceræ verba molesta tuæ.
Quis, nisi mentis inops, teneræ declamet amicæ?
Sæpe valens odii litera caussa fuit.
Sit tibi credibilis sermo, consuetaque verba:
Blanda tamem, præsens ut videare loqui.
Si nom accipiet scriptum, illectumque remittet;
Lecturam spera: propositumque tene. 47O
Tempore difficiles veniunt ad aratra juvenci:
Tempore lenta pati frena docentur equi.
Ferreus adsiduo consumitur ammulus usu:
Interit adsiduâ vomer aduncus humo.
Quid magis est saxo durum? quid mollius undá?
Dura tamen molli saxa cavantur aquâ.
Penelopem ipsam (persta modò) tempore vinces.
Capta vides serò Pergama; capta tamem:
Legerit, et nolit rescribere; cogere moli.
Tu modò blanditias fac legatusque tuas. 48O

[ocr errors]

Quæ voluit legisse, volet rescribere lectis.
Per numeros venient ista gradusque suos.
Forsitan et primò veniet tibi litera tristis;
Quaeque roget, me se sollicitare velis. .
Quod rogat illa, timet: quodnonrogat, optat, utimstes.
Insequere; et voti postmodo compos eris.
Interea, sive illa toro resupina feretur;
Lecticam dominæ dissimulanter adi:
Neve aliquis verbis odiosas offerat aures,
Quàm potes, ambiguis callidus abde motis. 490
Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur
Porticus: hic socias tu quoque junge moras.
Et modò præcedas facito; modò terga sequaris:
Et modò festimes; et modò lemtus eas.
Nec tibi de mediis aliquot transire colummas
Sit pudor, aut lateri continuâsse latus.
Nec sine te curvo sedeat spatiosa theatro:
Quod spectes, humeris adferet illa suis.
Illam respicias, illam mirere licebit;
Multa supercilio, multa loquare motis. 500
Et plaudas, aliquam mimo saltante puellam;
Et faveas illi, quisquis agatur amans.
Cùm surget, surges; donec sedet illa, sedebis.
Arbitrio dominæ tempora perde tuæ.
Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos:
Nec tua mordaci pumice crura teras.
Ista jube faciant, quorum Cybeleia mater
Concinitur Phrygiis exululata modis.
Forma viros neglecta decet. Mimoida Theseus
Abstulit, à nullâ tempora comtus acu. 510
Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amavit.
Cura Deæ, silvis aptus, Adonis erat.
Munditiæ placeant: fuscentur corpora Campo:
Sit bene conveniens, et sine labe toga.
Linguaque me rigeat: careant rubigine dentes:
Nec vagus in laxâ pes tibi pelle natet.
Nec malè deformet rigidos tonsura capillos :
Sit coma, sit doctâ barba resecta manu.

Et mihil emineant, et sint sine sordibus ungues:
Inque cavâ mullus stet tibi mare pilus. 32O
Nec malè odorati sit tristis amhelitus oris:
Nec lædant mares virque paterque gregis.
Cetera lascivae faciant, concede, puellæ:
Et si quis malè vir quærit habere virum.
Ecce suum vatem Liber vocat. Hic quoque amantes
Adjuvat; et flammæ, quâ calet ipse, favet.
Gnosis in ignotis amens errabat arenis,
Quâ brevis æquoreis Dia feritur aquis.
Utque erat à somno tunicâ velata recinctâ, -
Nuda pedem, croceas irreligata comas; 53O
Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,
Indigno temeras imbre rigante genas.
Clamabat, flebatque simul; sed utrumque decebat:
Nec facta est lacrimis turpior illa suis.
Jamque iterum tundens mollissima pectora palmis,
Perfidus ille abiit : quid mihi fiet? ait.
Quid mihi fiet? ait. Sonuerumt cymbala toto
Litore, et attonità tympama pulsa manu.
Excidit illa metu, rupitque movissima verba:
Nullus in exanimi corpore sanguis erat. 54O
Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis:
Ecce leves Satyri, prævia turba Dei:
Ebrius ecce senex pando Silenus asello,
Vix sedet ; et pressas continet arte jubas.
Dum sequitur Bacchas, Bacchæ fugiuntquepetuntque;
Quadrupedem ferulâ dum malus urguet eques;
In caput aurito cecidit delapsus asello.
Clamârunt Satyri, Surge age, surge, Pater.
Jam Deus è curru, quem summum texerat uvis,
Tigribus adjunctis aurea lora dabat. 55O
Et color, et Theseus, et vox abiere puellæ:
Terque fugam petiit: terque retenta metu.
Horruit, ut steriles, agitat quas ventus, aristæ:
Ut levis im madidâ canna palude tremit.
Cui deus, En adsum tibi curâ fidelior, inquit:
Pone metum, Bacchi, Gnosias, uxor eris.

« AnteriorContinua »