Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Ecce parat Cæsar domito, quod defuit, orbi

Addere. Nunc, Oriens ultime, noster eris. Parthe, dabis pænas: Crassi gaudete sepulti,

Signaque barbaricas non bene passa manus. 180 Ultor adest; primisque ducem profitetur in armis :

Bellaque non puero tractat agenda puer. Parcite natales, timidi, numerare Deorum:

Cæsaribus virtus contigit ante diem. Ingenium cæleste suis velocius annis

Surgit; et ignava fert malè damna moræ. Parvus erat, manibusque duos Tirynthius angués

Pressit: et in cunis jam Jove dignus erat. Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti,

Cùm timuit thyrsos India victa tuos! 190 Auspiciis animisque patris, puer, arma movebis :

Et vinces animis auspiciisque patris. Tale rudimentum tanto sub nomine debes;

Nunc juvenum princeps, deinde future senum. Cùm tibi sint fratres; fratres ulciscere læsos:

Cúmque pater tibi sit; jura tuere patris. Induit arma tibi genitor patriæque tuusque :

Hostis ab invito regna parente rapit: Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas:

Stabunt pro signis jusque piumque tuis. 200 Vincuntur caussâ Parthi ; vincantur et armis.

Eöas Latio dux meus addat opes.
Marsque pater, Cæsarque pater, date numen eunti.

Nam Deus è vobis alter es, alter eris.
Auguror en; vinces : votivaque carminia reddam :

Et magno nobis ore sonandus eris.
Consistes; aciemque meis hortabere verbis.

O desint animis ne mea verba tuis! Tergaque Parthorum, Romanaque pectora dicam; Telaque, ab averso quæ jacit hostis equo.

210 Qui fugis, ut vincas, quid vieto, Parthe, relinquis ?

Parthe, malum jam nunc Mars tuus omen habet. Ergo erit illa dies, quâ tu, pulcherrime rerum,

Quattuor in niveis aureus ibis equis ?

Ibunt antè duces, onerati colla catenis;

Ne possint tuti, quâ priùs, esse fugâ.
Spectabunt læti juvenes, mixtæque puellæ :

Diffundetque animos omnibus ista dies.
Atque aliqua ex illis cùm Regum nomina quæret,

Quæ loca, qui montes, quæve ferantur aquæ; 220 Omnia responde: nec tantùm si qua rogabit;

Et quæ nescieris, ut bene nota refer.
Hic est Euphrates, præcinctus arundine frontem :

Cui coma dependet cærula, Tigris erit.
Hos facito Armenios : hæc est Danaëia Persis :

Urbs in Achæmeniis vallibus ista fuit.
Ille, vel ille, duces. Et erunt, quæ nomina dicas:

Si poteris, veré: si minùs, apta tamen. Dant etiam positis aditum convivia mensis :

Est aliquid, præter vina, quod inde petas. 230 Sæpe illic positi teneris adducta lacertis

Purpureus Bacchi cornua pressit Amor. Vinaque cùm bibulas sparsere Cupidinis alas,

Permanet, et capto stat gravis ille loco. Ille quidem pennas velociter excutit udas :

Sed tamen et spargi pectus amore nocet.
Vina parant animos, faciuntque caloribus aptos :

Cura fugit multo diluiturque mero.
Tunc veniunt risus; tunc pauper cornua sumit :

Tunc dolor et curæ, rugaque frontis abit. 240 Tunc aperit mentes, ævo rarissima nostro,

Simplicitas; artes excutiente Deo.
Illic sæpe animos juvenum rapuere puellæ :

Et Venus in vinis, ignis in igne fuit.
Hîc tu fallaci nimiùm ne crede lucernæ.

Judicio formæ noxque merumque nocent. Luce deas cæloque Paris spectavit aperto;

Cùm dixit Veneri, Vincis utramque, Venus. Nocte latent mendæ, vitioque ignoscitur omni :

Horaque formosam quamlibet illa facit. 250 Consule de gemmis, de tinctâ murice lanâ;

Consule de facie corporibusque diem.

Quid tibi femineos cætus, venatibus aptos,

Enumerem? numero cedet arena meo. Quid referam Bajas, prætextaque litora velis,

Et, quæ de calido sulfure fumat, aquam? Hinc aliquis vulnus referens in pectore, dixit;

Non hæc (ut fama est) unda salubris erat. Ecce suburbanæ templum nemorale Dianæ,

Partaque per gladios regna nocente manu. 260 Illa quod est virgo, quòd tela Cupidinis odit;

Multa dedit populo vulnera, multa dabit. Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,

Præcipit imparibus vecta Thalia rotis. Nunc tibi, quæ placuit, quas sit capienda per artes,

Dicere præcipuæ molior artis opus. Quisquis ubique viri, dociles advertite mentes;

Pollicitisque favens, vulgus, adeste meis. Prima tuæ menti veniat fiducia, cunctas

Posse capi; capies: tu modò tende plagas. 270 Vere priùs volucres taceant, æstate cicadæ;

Mænalius lepori det sua terga canis: Femina quàm juveni, blandè tentata, repugnet.

Hæc quoque, quam poteris credere nolle, volet. Utque viro furtiva Venus, sic grata puellæ.

Vir malè dissimulat : tectiùs illa cupit. Conveniat maribus, ne quam nos antè rogemus;

Femina jam partes victa rogantis agat. Mollibus in pratis admugit femina tauro :

Femina cornipedi semper adhinnit equo. 280 Fortior in nobis, nec tam furiosa libido.

Legitimum finem flamma virilis habet. Byblida quid referam, vetito quæ fratris amore

Arsit; et est laqueo fortiter ulta nefas? Myrrha patrem, sed non quò filia debet, amavit:

Et nunc obducto cortice pressa latet. Illius eţ lacrimis, quas arbore fundit odorâ,

Unguimur; et dominæ nomina gutta tenet. Fortè sub umbrosis nemorosæ vallibus Idæ

Candidus, armenti gloria, taurus erat; 290

VOL. I.

[ocr errors]

Signatus tenui media inter cornua nigro.

Una fuit labes; cetera lactis erant. Illum Gnosiadesque Cydoneæque juvencæ

Optârunt tergo sustinuisse suo.
Pasiphaë fieri gaudebat adultera tauri:

Invida formosas oderat illa boves.
Nota cano. Non hoc, centum quæ sustinet urbes,

Quamvis sit mendax, Creta negare potest.
Ipsa novas frondes, et prata tenerrima, tauro
Fertur inadsuetâ subsecuisse manu.

300 It comes armentis; nec ituram cura moratur

Conjugis : et Minos à bove victus erat.
Quò tibi, Pasiphaë, pretiosas sumere vestes?

Iste tuus nullas sentit adulter opes.
Quid tibi cum speculo montana armenta petenti?

Quid toties positas fingis, inepta, comas?
Crede tamen speculo, quod te negat esse juvencam.

Quàm cuperes fronti cornua nata tuæ ! Sive placet Minos; nullus quæratur adulter. Sive virum mavis fallere; falle viro.

310 In nemus et saltus thalamo regina relicto

Fertur, ut Aönio concita Baccha Deo.
Ah quoties vaccam vultu spectavit iniquo,

Et dixit, Domino cur placet ista meo!
Adspice, ut ante ipsum teneris exsultet in herbis:

Nec dubito, quin se stulta decere putet.
Dixit; et ingenti jamdudum de grege duci

Jussit; et immeritam sub juga panda trahi: Aut cadere ante aras commentaque sacra coëgit: Et tenuit lätâ pellicis exta manu.

320 Pellicibus quoties placavit numina cæsis:

Atque ait, exta tenens, Ite, placete meo! Et modò se Europen fieri, modò postulat lö:

Altera quòd bos est; altera vecta bove. Hanc tamen implevit, vaccâ deceptus acernâ,

Dux gregis: et partu proditus auctor erat. Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore;

(O quantum est, uni posse placere viro!)

Non medium rupisset iter, curruque retorto

Auroram versis Phæbus adísset equis. 330 Filia purpureos Niso furata capillos,

Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Qui Martem terrâ, Neptunum effugit in undis,

Conjugis Atrides victima dira fuit.
Cui non defleta est Ephyrææ flamma Creüsæ?

Et nece natorum sanguinolenta parens?
Flevit Amyntorides per inania lumina Phønix:

Hippolytum pavidi diripuistis equi.
Quid fodis immeritis, Phineu, sua lumina natis ?

Pæna reversura est in caput ista tuum. 340 Omnia femineâ sunt ista libidine mota.

Acrior est nostrâ, plusque furoris habet. Ergo age, ne dubita cunctas superare puellas;

Vix erit è multis quæ neget una tibi.
Quæ dant, quæque negant, gaudent tamen esse rogatæ.

Ut jam fallaris, tuta repulsa tua est.
Sed cur fallaris, cùm sit nova grata voluptas?

Et capiant animos plùs aliena suos ?
Fertilior seges est alienis semper in agris :

Vicinumque pecus grandius uber habet. 350 Sed priùs ancillam captandæ nôsse puellæ

Cura sit: accessus molliat illa tuos.
Proxima consiliis dominæ sit ut illa videto;

Neve parum tacitis conscia fida jocis.
Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando.

Quod petis, è facili, si volet illa, feres.
Illa legat tempus (medici quoque tempora servant)

Quo facilis dominæ mens sit, et apta capi. Mens erit apta capi tunc, cùm lætissima rerum,

Ut seges in pingui, luxuriabit, humo. 360 Pectora dum gaudent, nec sunt adstricta dolore,

Ipsa patent: blandâ tum subit arte Venus. Tum, cùm tristis erat, defensa est Ilios armis :

Militibus gravidum læta recepit equum. Tum quoque tentanda est, cùm pellice læsa dolebit:

Tum facias operâ, ne sit inulta, tuâ.

« AnteriorContinua »