Imatges de pàgina
PDF
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Si quis in hoc artem populo non novit amandi;
Me legat; et lecto carmine doctus amet.
Arte citæ, veloque rates, remoque moventur:
Arte leves currus, arte regendus Amor.
Curribus Automedon, lentisque erat aptus habenis:
Tiphys in Hæmoniâ puppe magister erat.
Me Venus artificem tenero præfecit Amori.
Tiphys et Automedom dicar Amoris ego.
Ille quidem ferus est, et qui mihi sæpe repugnet.
Sed puer est; ætas mollis et apta regi. 1O
Phillyrides puerum citharâ perfecit Achillem;
Atque animos placidâ contudit arte feros.
Qui toties socios, toties exterruit hostes,
Creditur amnosum pertimuisse senem.
Quas Hector sensurus erat, poscente magistro,
Verberibus jussas præbuit ille manus.
AEacidæ Chiron, ego sum præceptor Amoris.
Sævus uterque puer: matus uterque Deâ.
Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro:
Frenaque magnanimi demte teruntur equi. 2O
Et mihi cedet Amor: quamvis mea vulneret arcu
Pectora, jactatas excutiatque faces.
Quo me fixit Amor, quo me violentiùs ussit;
Hoc melior facti vulneris ultor ero.

Nom ego, Phoebe, datas à te mihi mentior artes:
Nec mos aëriæ voce monemur avis:
Nec mihi sunt visæ Clio Cliúsque sorores,
Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis.
Usus opus movet hoc. Vati parete perito.
Vera canam. Cœptis, mater Amoris, ades. 30
Este procul vittæ tenues, insigne pudoris;
Quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
Nos Venerem tutam, concessaque furta, camemus:
Inque meo nullum carmine crimen erit.
Principio, quod amare velis, reperire labora,
Qui nova munc primùm miles in arma venis.
Proximus huic labor est, placitam exorare puellam.
Tertius, ut longo tempore duret amor.
Hic modus; haec nostro signabitur area curru:
Hæc erit admissâ meta terenda rotâ. 40
Dum licet, et loris passim potes ire solutis;
Elige, cui dicas, Tu mihi sola places.
Hæc tibi non tenues veniet delapsa per auras.
Quærenda est oculis apta puella tuis.
Scit bene venator, cervis ubi retia temdat,
Scit bene, quâ frendens valle moretur aper.
Aucupibus moti frutices. Qui sustinet hamos,
Novit quæ multo pisce matentur aquæ.
Tu quoque, materiam longo qui quæris amori,
Antè frequens quo sit disce puella loco. 50
Non ego quærentem vento dare vela jubebo:
Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.
Andromedam Perseus nigris portârit ab Indis,
Raptaque sit Phrygio Graja puella viro.
Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas:
Hæc habet, ut dicas, quidquid in orbe fuit.
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos;
Æquore quot pisces, fronde teguntur aves;
[Quot coelum stellas, tot habet tua Roma puellas:
Mater et Æneæ constat in urbe sui.] 6O
Seu caperis primis et adhuc crescentibus amnis;
Ante oculos veniet verâ puella tuos;

Sive cupis juvenem; juvenes tibi mille placebunt. Cogêris voti nescius esse tui. Seu te fortè juvat sera et sapientior ætas; Hoc quoque (crede mihi) plenius agmem erit. Tu modò Pompejâ lentus spatiare sub umbrâ, Cùm sol Herculei terga leonis adit: Aut ubi muneribus mati sua munera mater Addidit, externo marmore dives opus. • *7O Nec tibi vitetur, quæ, priscis sparsa tabellis, Porticus auctoris Livia nomen habet. Quâque parare necem miseris patruelibus ausæ Belides, et stricto stat ferus ense pater. Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis; Cultaque Judæo septima sacra Syro. Neu fuge linigeræ Memphitica templa juveneæ: Multas illa facit, quod fuit ipsa Jovi. Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori; Flammaque in arguto sæpe reperta foro. 8O Subdita quâ Veneris facto de marmore templo Appias expressis aëra pulsat aquis. Illo sæpe loco capitur consultus Amori: Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi. Illo sæpe loco desunt sua verba diserto: Resque movæ veniunt, caussaque agenda sui est. Hunc Venus è templis, quæ sunt confinia, ridet. Qui modò patronus, munc cupit esse cliems. Sed tu praecipuè curvis venare theatris. Hæc loca sunt voto fertiliora tuo. 9O Illic invenies, quod ames, quod ludere possis, Quodque semel tangas, quodque tenere velis. Ut redit itque frequens longum formica per agmen, Granifero solitum cùm vehit ore cibum ; Aut ut apes, saltusque suos et olentia mactæ Pascua, per flores et thyma summa volant; Sic ruit in celebres cultissima femina ludos. Copia judicium sæpe morata meum. Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsæ. Ille locus casti damna pudóris habet. 1Oo

Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos:
Cùm juvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc meque marmoreo pendebant vela theatro:
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.
Illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes
Simpliciter positæ; scema sine arte fuit.
In gradibus sedit populus de cespite factis;
Quâlibet hirsutas fronde tegente comas.
Respiciunt, oculisque motant sibi quisque puellam,
Quam velit: et tacito pectore multa movent. 110
Dumque, rudem præbente modum tibicime Thusco,'
Ludius æquatam ter pede pulsat humum;
In medio plausu (plausus tunc arte carebat)
Rex populo prædæ signa petenda dedit.
Protinus exsiliunt, animum clamore fatentes,
Virginibus cupidas injiciuntque manus.
Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbæ,
Utque fugit visos agna movella lupos;
Sic illæ timuere viros sime more ruentes.
Constitit in nullâ, qui fuit antè, color. 12O
Nam timor umus erat; facies mom una timoris.
Pars laniat crimes: pars sime mente sedet:
Altera moesta silet; frustrâ vocat altera matrem :
Hæc queritur; stupet hæc: hæc manet; illa fugit.
Ducuntur raptæ, genialis præda, puellæ:
Et potuit multas ipse decere pudor.
Si qua repugnârat nimiùm, comitemque negârat;
Sublatam cupido vir tulit ipse sinu.
Atque ita, Quid temeros lacrimis corrumpis ocellos?
Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero. 130
Romule, militibus scisti dare commoda solus.
Haec mihi si dederis commoda, miles ero.
Scilicet ex illo sollemnia more theatra
Nunc quoque formosis insidiosa manent.
Nec te mobilium fugiat certamen equorum:
Multa capax populi commoda Circus habet.
Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris:
Nec tibi per mutus accipienda mota est.

Proximus à dominâ, mullo prohibente, sedeto:
Junge tuum lateri, quàm potes, usque latus: • 140
Et bene, quòd cogit, si molit, linea jumgi;
Quòd tibi tamgenda est lege puella loci.
Hic tibi quæratur socii sermonis origo:
Et moveant primos publica verba somos.
Cujus equi veniant, facito, studiose, requiras.
Nec mora; quisquis erit, cui favet illa, fave.
At cùm pompa frequens cœlestibus ibit eburmis;
Tu Veneri dominae plaude favente manu.
Utque fit, im gremium pulvis si fortè puellæ
Deciderit, digitis excutiendus erit. 150
Et, si nullus erit pulvis, tamen excute nullum.
Quælibet officio caussa sit apta tuo.
Pallia si terræ nimiùm demissa jacebunt;
Collige, et immundâ sedulus effer humo.
Protinus officii pretium, patiente puellâ,
Contingent oculis crura videnda tuis.
Respice præterea, post vos quicumque sedebit,
Ne premat opposito mollia terga genu.
Parva leves capiùnt animos. Fuit utile multis,
Pulvinum facili composuisse manu. 160
Profuit et tenui ventum movisse tabellâ;
Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
Hos aditus Circusque novo præbebit amori,
Sparsaque sollicito tristis arena foro.
Illâ sæpe puer Veneris pugnavit arenâ:
Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
Dum loquitur, tangitque manum, poscitque libellum:
Et quærit, posito pignore, vincat uter;
Saucius ingemuit, telumque volatile sensit:
Et pars spectati muneris ipse fuit. 17O
Quid? modò cùm belli navalis imagine Cæsar
Persidas induxit Cecropidasque rates?
Nempe ab utroque mari júvenes, ab utroque puellæ.
Venére: atque ingens orbis in Urbe fuit.
Quis non invenit, túrbâ quod amaret in illâ?
Eheu, quàm multos advena torsit Amor!

« AnteriorContinua »