P. OVIDII NASONIS ARTIS LIBER PRIMUS. 10 Si quis in hoc artem populo non novit amandi; Me legat; et lecto carmine doctus amet. Arte citæ, veloque rates, remoque moventur: Arte leves currus, arte regendus Amor. Curribus Automedon, lentisque erat aptus habenis: Tiphys in Hæmoniâ puppe magister erat. Tiphys et Automedon dicar Amoris ego. Sed puer est; ætas mollis et apta regi. Atque animos placidâ contudit arte feros. Creditur annosum pertimuisse senem. Verberibus jussas præbuit ille manus. Sævus uterque puer: natus uterque Deâ. Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro: Frenaque magnanimi dente teruntur equi. . 20 Et mihi cedet Amor: quamvis mea vulneret arcu Pectora, jactatas excutiatque faces. Hoc melior facti vulneris ultor ero. Non ego, Phæbe, datas à te mihi mentior artes: Nec nos aëriæ voce monemur avis : Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis. Vera canam. Coeptis, mater Amoris, ades. 30 Este procul vittæ tenues, insigne pudoris; Quæque tegis medios, instita longa, pedes. Nos Venerem tutam, concessaque furta, canemus: Inque meo nullum carmine crimen erit. Principio, quod amare velis, reperire labora, Qui nova nunc primùm miles in arma venis. Proximus huic labor est, placitam exorare puellam. Tertius, ut longo tempora duret amor. Hæc erit admissâ meta terenda rotâ. Elige, cui dicas, Tu mihi sola places. Quærenda est oculis apta puella tuis. Scit bene, quâ frendens valle moretur aper. Novit quæ multo pisce natentur aquæ. Antè frequens quo sit disce puella loco. Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est. Raptaque sit Phrygio Graja puella viro. Hæc habet, ut dicas, quidquid in orbe fuit. Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos; Æquore quot pisces, fronde teguntur aves; Quot cælum stellas, tot habet tua Roma puellas : Mater et Æneæ constat in urbe sui.] 60 Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis; Ante oculos veniet vera puella tuos: 50 Sive cupis juvenem; juvenes tibi mille placebunt. Cogêris voti nescius esse tui. Hoc quoque (crede mihi) plenius agmen erit. Cùm sol Herculei terga leonis adit: Aut ubi muneribus nati sua munera mater Addidit, externo marmore dives opus. Nec tibi vitetur, quæ, priscis sparsa tabellis, Porticus auctoris Livia nomen habet. Quâque parare necem miseris patruelibus ausée Belides, et stricto stat ferus ense pater. Cultaque Judæo septima sacra Syro. Multas illa facit, quod fuit ipsa Jovi. Flammaque in arguto sæpe reperta foro. 80 Subdita quâ Veneris facto de marmore templo Appias expressis aëra pulsat aquis. Illo sæpe loco capitur consultus Amori: Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi. Illo sæpe loco desunt sua verba diserto: Resque novæ veriunt, caussaque agenda sui est. Hunc Venus è templis, quæ sunt confinia, ridet. Qui modò patronus, nunc cupit esse cliens. Hæc loca sunt voto fertiliora tuo. Quodque semel tangas, quodque tenere velis. Granifero solitum cùm vehit ore cibum ; Pascua, per flores et thyma summa volant; Sic ruit in celebres cultissima femina ludos. Copia judicium sæpe morata meum. Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsæ. Ile locus casti damna pudoris habet. 100 Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos: * Cùm juvit viduos rapta Sabina viros. Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro: Nec fuerant liquido pulpita rubra croco. Illîc, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes Simpliciter positæ; scena sine arte fuit. In gradibus sedit populus de cespite factis; Quâlibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam, Quam velit: et tacito pectore multa movent. 110 Dumque, rudem præbente modum tibicine Thusco,' Ludius æquatam ter pede pulsat humum; In medio plausu (plausus tunc arte carebat) Rex populo prædæ signa petenda dedit. Virginibus cupidas injiciuntque manus. Utque fugit visos agna novella lupos; Constitit in nullâ, qui fuit antè, color. 120 Nam timor unus erat; facies non una timoris. Pars laniat crines: pars sine mente sedet: Altera mæsta silet; frustrà vocat altera matrem : Hæc queritur; stupet hæc: hæc manet; illa fugit. Ducuntur raptæ, genialis præda, puellæ: Et potuit multas ipse decere pudor. Sublatam cupido vir tulit ipse sinu. Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero. 130 Romule, militibus scîsti dare commoda solus. Hæc mihi si dederis commoda, miles ero. Scilicet ex illo sollemnia more theatra Nunc quoque formosis insidiosa manent. Nec te nobilium fugiat certamen equorum: Multa capax populi commoda Circus habet. Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris : Nec tibi per nutus accipienda nota est, Proximus à dominâ, nullo prohibente, sedeto: Junge tuum lateri, quàm potes, usque latus: 140 Et bene, quod cogit, si nolit, linea jungi; Quòd tibi tangenda est lege puella loci. Hîc tibi quæratur socii sermonis origo: Et moveant primos publica verba sonos. Cujus equi veniant, facito, studiose, requiras. Nec mora; quisquis erit, cui favet illa, favé. At cùm pompa frequens cælestibus ibit eburnis; Tu Veneri dominæ plaude favente manu. Utque fit, in gremium pulvis si fortè puellæ Deciderit, digitis excutiendus erit. 150 Et, si nullus erit pulvis, tamen excute nullum. Quælibet officio caussa sit apta tuo. Pallia si terræ nimiùm demissa jacebunt; Collige, et immundâ sedulus effer humo. Protinus officii pretium, patiente puellâ, Contingent oculis crura videnda tuis. Ne premat opposito mollia terga genu. Pulvinum facili composuisse manu. Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem. Hos aditus Circusque novo præbebit amori, Sparsaque sollicito tristis arena foro. Illâ sæpe puer Veneris pugnavit arenâ: Et qui spectavit vulnera, vulnus habet. Dum loquitur, tangitque manum, poscitque libellum: Et quærit, posito pignore, vincat uter; Saucius ingemuit, telumque volatile sensit: Et pars spectati muneris ipse fuit. 170 Quid ? modò cùm belli navalis imagine Cæsar Persidas induxit Cecropidasque rates? Nempe ab utroque mari juvenes, ab utroque puellæ. Venêre: atque ingens orbis in Urbe fuit. Quis non invenit, turbâ quod amaret in illa ? Eheu, quàm multos advena torsit Amor! 160 |