Imatges de pàgina
PDF

P. OVIDII NASONIS

ARTIS
A M A TORIÆ

LIBER PRIMUS.

10

Si quis in hoc artem populo non novit amandi;

Me legat; et lecto carmine doctus amet. Arte citæ, veloque rates, remoque moventur:

Arte leves currus, arte regendus Amor. Curribus Automedon, lentisque erat aptus habenis:

Tiphys in Hæmoniâ puppe magister erat.
Me Venus artificem tenero præfecit Amori.

Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.
Ille quidem ferus est, et qui mihi sæpe repugnet.

Sed puer est; ætas mollis et apta regi.
Phillyrides puerum citharâ perfecit Achillen;

Atque animos placidâ contudit arte feros.
Qui toties socios, toties exterruit hostes,

Creditur annosum pertimuisse senem.
Quas Hector sensurus erat, poscente magistro,

Verberibus jussas præbuit ille manus.
Æacidæ Chiron, ego sum præceptor Amoris.

Sævus uterque puer: natus uterque Deâ. Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro:

Frenaque magnanimi dente teruntur equi. . 20 Et mihi cedet Amor: quamvis mea vulneret arcu

Pectora, jactatas excutiatque faces.
Quo me fixit Amor, quo me violentiùs ussit;

Hoc melior facti vulneris ultor ero.

[ocr errors]

Non ego, Phæbe, datas à te mihi mentior artes:

Nec nos aëriæ voce monemur avis :
Nec mihi sunt visæ Clio Cliûsque sorores,

Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis.
Usus opus movet hoc. Vati parete perito.

Vera canam. Coeptis, mater Amoris, ades. 30 Este procul vittæ tenues, insigne pudoris;

Quæque tegis medios, instita longa, pedes. Nos Venerem tutam, concessaque furta, canemus:

Inque meo nullum carmine crimen erit. Principio, quod amare velis, reperire labora,

Qui nova nunc primùm miles in arma venis. Proximus huic labor est, placitam exorare puellam.

Tertius, ut longo tempora duret amor.
Hic modus; hæc nostro signabitur area curru:

Hæc erit admissâ meta terenda rotâ.
Dum licet, et loris passim potes ire solutis;

Elige, cui dicas, Tu mihi sola places.
Hæc tibi non tenues veniet delapsa per auras.

Quærenda est oculis apta puella tuis.
Scit bene venator, cervis ubi retia tendat,

Scit bene, quâ frendens valle moretur aper.
Aucupibus noti frutices. Qui sustinet hamos,

Novit quæ multo pisce natentur aquæ.
Tu quoque, materiam longo qui quæris amori,

Antè frequens quo sit disce puella loco.
Non ego quærentem vento dare vela jubebo:

Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.
Andromedan Perseus nigris portârit ab Indis,

Raptaque sit Phrygio Graja puella viro.
Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas:

Hæc habet, ut dicas, quidquid in orbe fuit. Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos;

Æquore quot pisces, fronde teguntur aves; Quot cælum stellas, tot habet tua Roma puellas : Mater et Æneæ constat in urbe sui.]

60 Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis;

Ante oculos veniet vera puella tuos:

50

[ocr errors]

Sive cupis juvenem; juvenes tibi mille placebunt.

Cogêris voti nescius esse tui.
Seu te fortè juvat sera et sapientior ætas;

Hoc quoque (crede mihi) plenius agmen erit.
Tu modò Pompejâ lentus spatiare sub umbrâ,

Cùm sol Herculei terga leonis adit: Aut ubi muneribus nati sua munera mater

Addidit, externo marmore dives opus. Nec tibi vitetur, quæ, priscis sparsa tabellis,

Porticus auctoris Livia nomen habet. Quâque parare necem miseris patruelibus ausée

Belides, et stricto stat ferus ense pater.
Nec te prætereat Veneri ploratus Adonis;

Cultaque Judæo septima sacra Syro.
Neu fuge linigeræ Memphitica templa juveneæ:

Multas illa facit, quod fuit ipsa Jovi.
Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori;

Flammaque in arguto sæpe reperta foro. 80 Subdita quâ Veneris facto de marmore templo

Appias expressis aëra pulsat aquis. Illo sæpe loco capitur consultus Amori:

Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi. Illo sæpe loco desunt sua verba diserto:

Resque novæ veriunt, caussaque agenda sui est. Hunc Venus è templis, quæ sunt confinia, ridet.

Qui modò patronus, nunc cupit esse cliens.
Sed tu præcipuè curvis venare theatris.

Hæc loca sunt voto fertiliora tuo.
Illîc invenies, quod ames, quod ludere possis,

Quodque semel tangas, quodque tenere velis.
Ut redit itque frequens longum formica per agmen,

Granifero solitum cùm vehit ore cibum ;
Aut ut apes, saltusque suos et olentia nactæ

Pascua, per flores et thyma summa volant; Sic ruit in celebres cultissima femina ludos.

Copia judicium sæpe morata meum. Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsæ. Ile locus casti damna pudoris habet.

100

[ocr errors]

Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos: * Cùm juvit viduos rapta Sabina viros. Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro:

Nec fuerant liquido pulpita rubra croco. Illîc, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes

Simpliciter positæ; scena sine arte fuit. In gradibus sedit populus de cespite factis;

Quâlibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam,

Quam velit: et tacito pectore multa movent. 110 Dumque, rudem præbente modum tibicine Thusco,'

Ludius æquatam ter pede pulsat humum; In medio plausu (plausus tunc arte carebat)

Rex populo prædæ signa petenda dedit.
Protinus exsiliunt, animum clamore fatentes,

Virginibus cupidas injiciuntque manus.
Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbæ,

Utque fugit visos agna novella lupos;
Sic illæ timuere viros sine more ruentes.

Constitit in nullâ, qui fuit antè, color. 120 Nam timor unus erat; facies non una timoris.

Pars laniat crines: pars sine mente sedet: Altera mæsta silet; frustrà vocat altera matrem :

Hæc queritur; stupet hæc: hæc manet; illa fugit. Ducuntur raptæ, genialis præda, puellæ:

Et potuit multas ipse decere pudor.
Si qua repugnârat nimiùm, comitemque negârat;

Sublatam cupido vir tulit ipse sinu.
Atque ita, Quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?

Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero. 130 Romule, militibus scîsti dare commoda solus.

Hæc mihi si dederis commoda, miles ero. Scilicet ex illo sollemnia more theatra

Nunc quoque formosis insidiosa manent. Nec te nobilium fugiat certamen equorum:

Multa capax populi commoda Circus habet. Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris :

Nec tibi per nutus accipienda nota est,

Proximus à dominâ, nullo prohibente, sedeto:

Junge tuum lateri, quàm potes, usque latus: 140 Et bene, quod cogit, si nolit, linea jungi;

Quòd tibi tangenda est lege puella loci. Hîc tibi quæratur socii sermonis origo:

Et moveant primos publica verba sonos. Cujus equi veniant, facito, studiose, requiras.

Nec mora; quisquis erit, cui favet illa, favé. At cùm pompa frequens cælestibus ibit eburnis;

Tu Veneri dominæ plaude favente manu. Utque fit, in gremium pulvis si fortè puellæ Deciderit, digitis excutiendus erit.

150 Et, si nullus erit pulvis, tamen excute nullum.

Quælibet officio caussa sit apta tuo. Pallia si terræ nimiùm demissa jacebunt;

Collige, et immundâ sedulus effer humo. Protinus officii pretium, patiente puellâ,

Contingent oculis crura videnda tuis.
Respice præterea, post vos quicumque sedebit,

Ne premat opposito mollia terga genu.
Parva leves capiunt animos. Fuit utile multis,

Pulvinum facili composuisse manu.
Profuit et tenui ventum movisse tabellâ;

Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem. Hos aditus Circusque novo præbebit amori,

Sparsaque sollicito tristis arena foro. Illâ sæpe puer Veneris pugnavit arenâ:

Et qui spectavit vulnera, vulnus habet. Dum loquitur, tangitque manum, poscitque libellum:

Et quærit, posito pignore, vincat uter; Saucius ingemuit, telumque volatile sensit: Et pars spectati muneris ipse fuit.

170 Quid ? modò cùm belli navalis imagine Cæsar

Persidas induxit Cecropidasque rates? Nempe ab utroque mari juvenes, ab utroque puellæ.

Venêre: atque ingens orbis in Urbe fuit. Quis non invenit, turbâ quod amaret in illa ?

Eheu, quàm multos advena torsit Amor!

160

« AnteriorContinua »