Imatges de pàgina
PDF

Me lenone placet: duce me perductus amator.
Janua per nostras est adaperta manus.
An prosint, dubium ; nocuerunt carmina certé.
Invidiæ nostris illa fuere bonis.
Cùm Thebe, cùm Trqja forent, cùm Caesaris acta;
Ingenium movit sola Corinna meum. '
Aversis utinam tetigissem carmina Musis;
Phoebus et inceptum destituisset opus!
Nec tamen, ut testes mos est audire poëtas,
Malueram verbis pondus abesse meis. 2O
Per mos Scylla, patri canos furata capillos,
Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Nos pedibus penmas dedimus, nos crinibus angues.
, Victor Abantiades alite fertur equo.
Idem per spatium Tityon porreximus ingens :
Et tria vipereo fecimus ora cami.
Fecimus Enceladon jaculamtem mille lacertis ;
Ambiguæ captos virginis ore viros.
AEolios Ithacis inclusimus utribus Euros:
Proditor in medio Tantalus amme sitit. 3O
De Niobe silicem, de virgine fecimus ursam:
Concinit Odrysium Cecropis ales Itym.
Jupiter aut in aves, aut se transformat in aurum :
Aut secat impositâ virgine taurus aquas.
Protea quid referam, Thebamaque semina, dentes?
Qui vomerent flammas ore, fuisse boves?
Flere genis electra tuas, Auriga, sorores?
Quæque rates fuerint, nunc maris esse Deas ? *
Aversumque diem mensis furialibus Atrei?
Duraque percussam saxa secuta lyram? 40
Exit in immensum fecunda licentia vatum :
Obligat historicâ nec sua verba fide.
Et mea debuerat falsò laudata videri
Femina. Credulitas numc mihi vestra moeet.

[ocr errors]

ELEGIA XIII.

Cùm mihi pomiferis conjux foret orta Faliscis;
Moenia contigimus victa, Camille, tibi.
Casta sacerdotes Junoni festa parabant
Per celebres ludos, indigenamque bovem.
Grande moræ pretium, ritus cognoscere: quamvis
Difficilis clivis huc via præbet iter.
Stat vetus, et densâ prænubilus arbore lucus.
Adspice; concedas numen inesse loco.
Accipit ara preces, votivaque tura piorum;
Ara per antiquas facta sime arte manus. 10
Hinc ubi præsonuit sollemni tibia cantu ;
It per velatas ammua pompa vias.
Ducuntur niveæ, populo plaudente, juvencæ,
Quas aluit campis herba Falisca suis:
Et vituli, nondum metuendâ fronte minaces;
Et minor ex humili victima porcus harâ:
Duxque gregis cornu per tempora dura recurvo.
Invisa est dominæ sola capella Deæ.
Illius indicio silvis inventa sub altis
Dicitur inceptam destituisse fugam. 2O
Nunc quoque per pueros jaculis incessitur index;
Et pretium auctori vulneris ipsa datur.
Quâ ventura Dea est, juvenes timidæque puellæ
Præverrunt latas veste jacente vias.
Virginei crimes auro gemmâque premuntur :
Et tegit auratos palla superba pedes.
More patrum Grajo velatæ vestibus albis.
Tradita supposito vertice sacra ferunt.
Ore favent populi, tumc cùm venit aurea pompa:
Ipsa sacerdotes subsequiturque suas.
Argiva est pompæ facies. Agamemnone cæso,
Et scelus et patrias fugit Halesus opes.
Jamque pererratis profugus terrâque, fretoque,
Moenia felici condidit alta manu.

Ille suos docuit Junonia sacra Faliscos.
Sint mihi, sint populo semper amica suo.

ELEGIA XIV.

NoN ego, me pecces, cùm sis formosa, recuso;
Sed me sit misero scire necesse mihi.
Nec te mostra jubet fieri censura pudicam :
Sed, tantùm tentes dissimulare, rogat.
Non peccat, quæcumque potest peccâsse negare:
Solaque deformem culpa professa facit.
Quis furor est, quæ mocte latent, sub luce fateri?
Et quæ clàm facias, facta referre palám ?
Ignoto meretrix corpus jumctura Quiriti
Adpositâ populum submovet antè serâ. ' 10
Tu tua prostitues famæ peccata sinistræ ;
Commissi perages indiciumque tui?
Sit tibi mens melior, saltemve imitere pudicas ;
Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
Quæ facis, hæc facito ; tantùm fecisse negato:
Nec pudeat coràm verba modesta loqui.
Est qui nequitiam locus exigat. Omnibus illum
Deliciis imple. Stet procul inde pudor.
Hinc simul exieris; lascivia protinus omnis
Absit : et in lecto crimina pone tuo. 2O
Illic nec tunicam tibi sit posuisse rubori ;
Nec femori impositum sustimuisse femur :
Illic purpureis condatur lingua labellis;
Inque modos Venerem mille figuret amor.
Illic nec voces, mec verba juvantia cessent:
Spondaque lascivâ mobilitate tremat.
Indue cum tunicis metuentem crimina vultum :
Et pudor obscænum diffiteatur opus.
Da populo, da verba mihi : sine nescius errem ;
Et liceat stultâ credulitate frui. 3O
Cur toties video mitti recipique tabellas? u.
Cur pressus prior est interiorque torus?

Cur plùs, quàm somno, turbatos esse capillos;
Collaque, conspicio, dentis habere motam?
Tantùm non oculos crimen deducis ad ipsos.
Si dubitas famæ parcere ; parce mihi.
Mens abit, et morior ; quoties peccâsse fateris:
Perque meos artus frigida gutta fluit.
Tumc amo: tunc odi frustrâ, quod amare necesse est.
Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim. 4O
Nil equidem inquiram ; nec, quæ celare parabis,
Insequar : et falsi criminis instar erit.
Si tamen in mediâ deprensa tenebere culpâ,
Et fuerint oculis probra videnda meis;
Quæ bene visa mihi fuerint, bene visa negato.
Concedemt verbis lumima nostra tuis.
Prona tibi vinci cupientem vincere palma est.
Sit modò, Nom feci, dicere lingua memor.
Cùm tibi contingat verbis superare duobus;
Et si non caussâ, judice vince tuo. . 50

IELEGIA XV.

QUAERE novum vatem, tenerorum mater Amorum :
Raditur hic Elegis ultima meta meis.
Quos ego composui, Peligni ruris alumnus:
Nec me deliciæ dedecuere meæ.
Si quid id est, usque à proavis vetus ordinis heres,
Nom modò militiæ turbine factus eques.
Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo:
Pelignae dicar gloria gentis ego.
Quam sua libertas ad honesta coëgerat arma,
Cùm timuit socias anxia Roma manus. 1o
Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi
Moenia, quâ campi jugera pauca tenemt ;
Quæ tantum, dicet, potuistis ferre poëtam,
Quantulacumque estis, vos ego magna voco.
Culte puer, puerique parens Amathusia culti,
Aurea de campo vellite sigma meo.

Corniger increpuit thyrso graviore Lyæus:

Pulsanda est magnis area major equis. Imbelles Elegi, genialis Musa, valete;

Post mea mansurum fata superstes opus.

« AnteriorContinua »