Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

Me lenone placet: duce me perductus amator.

Janua per nostras est adaperta manus.
An prosint, dubium ; nocuerunt carmina certé.'

Invidiæ nostris illa fuere bonis.
Cùm Thebe, cùm Troja forent, cùm Cæsaris acta;

Ingenium movit sola Corinna meum. Aversis utinam tetigissem carmina Musis;

Phæbus et inceptum destituisset opus ! Nec tamen, ut testes mos est audire poëtas, Malueram verbis pondus abesse meis.

20 Per nos Scylla, patri canos furata capillos,

Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Nos pedibus pennas dedimus, nos crinibus angues.

Victor Abantiades alite fertur equo.
Idem

per spatium Tityon porreximus ingens : Et tria vipereo fecimus ora cani. Fecimus Enceladon jaculantem mille lacertis ;

Ambiguæ captos virginis ore viros. Æolios Ithacis inclusimus utribus Euros: Proditor in medio Tantalus amne sitit.

30 De Niobe silicem, de virgine fecimus ursam :

Concinit Odrysium Cecropis ales Ityn.
Jupiter aut in aves, aut se transformat in aurum :

Aut secat impositâ virgine taurus aquas.
Protea quid referam, Thebanaque semina, dentes?

Qui vomerent flammas ore, fuisse boves? Flere genis electra tuas, Auriga, sorores ?

Quæque rates fuerint, nunc maris esse Deas ? Aversumque diem mensis furialibus Atrei ?

Duraque percussam saxa secuta lyram ? 40 Exit in immensum fecunda licentia vatum :

Obligat historicà nec sua verba fide. Et mea debuerat falsò laudata videri

Femina. Credulitas nunc mihi vestra nocet.

[blocks in formation]

ELEGIA XIII.

10

Cùm mihi pomiferis conjux foret orta Faliscis;

Mônia contigimus victa, Camille, tibi. Casta sacerdotes Junoni festa parabant

Per celebres ludos, indigenamque bovem. Grande moræ pretium, ritus cognoscere: quamvis

Difficilis clivis huc via præbet iter.
Stat vetus, et densâ prænubilus arbore lucus.

Adspice; concedas numen inesse loco.
Accipit ara preces, votivaque tura piorum ;

Ara per antiquas facta sine arte manus.
Hinc ubi præsonuit sollemni tibia cantu ;

It per velatas annua pompa vias.
Ducuntur niveæ, populo plaudente, juvencæ,

Quas aluit campis herba Falisca suis :
Et vituli, nondum metuendâ fronte minaces;

Et minor ex humili victima porcus harâ:
Duxque gregis aprnu per tempora durà recurvo.

Invisa est dominæ sola capella Deæ. Illius indicio silvis inventa sub altis Dicitur inceptam destituisse fugam.

20 Nunc quoque per pueros jaculis incessitur index;

Et pretium auctori vulneris ipsa datur.
Quâ ventura Dea est, juvenes timidæque puellæ

Præverrunt latas veste jacente vias.
Virginei crines auro gemmâque premuntur :

Et tegit auratos palla superba pedes.
More patrum Grajo velatæ vestibus albis.

Tradita supposito vertice sacra ferunt.
Ore favent populi, tunc cùm venit aurea pompa:
Ipsa sacerdotes subsequiturque suas.

30 Argiva est pompæ facies. Agamemnone cæso,

Ēt scelus et rias fugit Halesus opes. Jamque pererratis profugus terrâque, fretoque,

Mônia felici condidit alta manu.

Ille suos docuit Junonia sacra Faliscos.

Sint mihi, sint populo semper amica suo.

ELEGIA XIV.

Non ego, ne pecces, cùm sis formosa, recuso;

Sed ne sit misero scire necesse mihi.
Nec te nostra jubet fieri censura pudicam :

Sed, tantùm tentes dissimulare, rogat.
Non peccat, quæcumque potest peccâsse negare :

Solaque deformem culpa professa facit.
Quis furor est, quæ nocte latent, sub luce fateri ?

Et quæ clàm facias, facta referre palám ?
Ignoto meretrix corpus junctura Quiriti

Adpositâ populum submovet antè serâ. 10 Tu tua prostitues famæ peccata sinistra;

Commissi perages indiciumque tui?
Sit tibi mens melior, saltemve imitere pudicas;

Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
Quæ facis, hæc facito; tantùm fecisse negato :

Nec pudeat coràm verba modesta loqui.
Est qui nequitiam locus exigat. Omnibus illum

Deliciis imple. Stet procul inde pudor.
Hinc simul exieris; lascivia protinus omnis
Absit : et in lecto crimina pone tuo.

20 Illîc nec tunicam tibi sit posuisse rubori ;

Nec femori impositum sustinuisse femur: Illîc purpureis condatur lingua labellis;

Inque modos Venerem mille figuret amor.
Illîc nec voces, nec verba juvantia cessent:

Spondaque lascivâ mobilitate tremat.
Indue cum tunicis metuentem crimiņa vultum :

Et pudor obscænum diffiteatur opus.
Da populo, da verba mihi : sine nescius errem;
Et liceat stultâ credulitate frui.

30 Cur toties video mitti recipique tabellas ?

Cur pressus prior est interiorque torus ?

40

Cur plùs, quàm somno, turbatos esse capillos;

Collaque, conspicio, dentis habere notam?
Tantùm non oculos crimen deducis ad ipsos.

Si dubitas famæ parcere; parce mihi.
Mens abit, et morior; quoties peccâsse fateris:

Perque meos artus frigida gutta fluit.
Tunc amo: tunc odi frustrà, quod amare necesse est.

Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim.
Nil equidem inquiram; nec, quæ celare parabis,

Insequar : et falsi criminis instar erit.
Si tamen in mediâ deprensa tenebere culpâ,

Et fuerint oculis probra videnda meis;
Quæ bene visa mihi fuerint, bene visa negato.

Concedent verbis lumina nostra tuis. Prona tibi vinci cupientem vincere palma est.

Sit modò, Non feci, dicere lingua memor. Cùm tibi contingat verbis superare duobus ; Et si non caussâ, judice vince tuo.

50

ELEGIA XV.

QUÆRE novum vatem, tenerorum mater Amorum :

Raditur hîc Elegis ultima meta meis. Quos ego composui, Peligni ruris alumnus :

Nec me deliciæ dedecuere meæ. Si quid id est, usque à proavis vetus ordinis heres,

Non modò militiæ turbine factus eques.
Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo :

Pelignæ dicar gloria gentis ego.
Quam sua libertas ad honesta coëgerat arma,

Cùm timuit socias anxia Roma manus.
Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi

Mænja, quâ campi jugera pauca tenent; Quæ tantum, dicet, potuistis ferre poëtam,

Quantulacumque estis, vos ego magna voco. Culte puer, puerique parens Amathusia culti,

Aurea de campo vellite signa meo.

10 Corniger increpuit thyrso graviore Lyæus :

Pulsanda est magnis area major equis. Imbelles Elegi, genialis Musa, valete;

Post mea mansurum fata superstes opus.

20

1

« AnteriorContinua »