Flebilis indignos, Elegeïa, solve capillos. Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit! Ardet in extructo, corpus inane, rogo. Et fractos arcus, et sine luce facem. Pectoraque infestâ tundat aperta manu. 10 Excipiunt sparsi lacrimas per colla capilli, Oraque singultu concutiente sonant. Egressum tectis, pulcher Tüle, tuis. Quàm juveni rupit cùm ferus inguen aper. Sunt etiam, qui nos numen habere putent. Scilicet omne sacrum mors importuna profanat: Omnibus obscuras injicit illa manus. 20 Quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo ? Carmine quid victas obstupuisse feras? Dicitur invitâ concinuisse lyrå. Vatum Piëriis ora rigantur aquis; Diffugiunt avidos carmina sola rogos. Durat opus vatum, Trojani fama laboris, Tardaque nocturno tela retexta dolo. 30 Sic Nemesis longum, sic Delia, nomen habebunt; Altera, cura recens, altera, primus amor. Sistra ? quid in vacuo secubuisse toro? Sollicitor nullos esse putare Deos. Mors gravis à templis in cava busta trahet. Vix manet è tanto parva quod urna capit. 40 Tene, sacer Vates, flammæ rapuere rogales; Pectoribus pasci nec timuere tuis ? Urere, quæ tantum sustinuere nefas. Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negent. Ignotum vili supposuisset humo. Mater; et in cineres ultima dona tulit: 50 Hinc soror in partem miserâ cum matre doloris Venit, inornatas dilaniata comas. Oscula: nec solos destituêre rogos. Sum tibi : vixisti, dum tuus ignis eram. Me tenuit moriens deficiente manu. 60 Obvius huic venias, hederâ juvenilia cinctus Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo. Sanguinis atque animæ prodige Galle tuæ. bra est. Auxisti numeros, culte Tibulle, pios. Ossa quieta, precor, tutâ requiescite in urnâ: Et sit humus cineri non onerosa tuo. ELEGIA X. ANNUA venerunt Cerealis tempora sacri. Secubat in vacuo sola puella toro. Cur inhibes sacris commoda nostra tuis ? Te, Dea, munificam gentes ubicumque loquuntur : Nec minùs humanis invidet ulla bonis. Nec notum terris area nomen erat. Hæc erat, et teneri cespitis herba, cibus. 10 Prima Ceres docuit turgescere semen in agris; Falce coloratas subsecuitque comas. Prima jugo tauros supponere colla coëgit ; Et veterem curvo dente revellit humum. Et bene tormentis secubituque coli? Rustica : nec viduum pectus amoris habet. 20 Illîc, sideream mundi qui temperat arcem, Exiguus tenero lac bibit ore puer. Magna fides testi : testis laudatur alumno. Fassuram Cererem crimina nota puto. Figentem certâ terga ferina manu. Hinc pudor, ex aliâ parte trahebat amor. 30 Cùm bene jactati pulsârant arva ligones, Ruperat et duram vomer aduncus humum, Irrita decepti vota colentis erant. Deciderant longæ spicea serta comæ. Omnia, quâ tulerat se Dea, messis erant. Ipse locus nemorum canebat frugibus Ide, Et ferus in silvâ farra metebat aper. 40 Optavit Minos similes sibi legifer annos : Optavit Cereris longus ut esset amor. Quod tibi secubitus tristes, Dea flava, fuissent; Hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis. Regnaque, quàm Juno, sorte minora regat? Hæc decet ad dominos munera ferre Deos. ELEGIA XI. Multa diuque tuli : vitiis patientia victa est. Cede fatigato pectore, turpis Amor. Scilicet adserui jam me, rupique catenas : Et quæ depuduit ferre, tulisse pudet. Venerunt capiti cornua sera meo. Sæpe tulit lassis succus amarus opem. 10 Ergo ego nescio cui, quem tu complexa tenebas, Excubui clausam, servus ut, ante domum. Vidi ego, cùm foribus lassus prodiret amator, Invalidum referens emeritumque latus. Eveniat nostris hostibus ille pudor. Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes ? Caussa fuit multis noster amoris amor. 20 Turpia quid referam vanæ mendacia linguæ, Et perjuratos in mea damna Deos ? Verbaque compositis dissimulata notis ? Veni; et rivali non erat ægra meo. His, et quæ taceo, duravi sæpe ferendis. Quære alium pro me, qui queat ista pati. Jam mea, votivâ puppis redimita coronâ, Lenta tumescentes æquoris audit aquas. 30 Desine blanditias, et verba potentia quondam, Perdere. Non ego sum stultus, ut antè fui. Luctantur, pectusque leve in contraria tendunt, Hac amor, hac odium : sed, puto, vincit amor. [Odero, si potero: si non, invitus amabo. Nec juga taurus amat: quæ tamen odit, habet.] Aversor morum crimina : corpus amo. 40 Aut formosa fores minùs, aut minùs improba, vellem. Non facit ad mores tam bona forma malos. Facta movent odium; facies exorat amorem. Me miserum ! vitiis plus valet illa suis. Parce, per ô lecti socialia jura, per omnes. (Qui dent fallendos se tibi sæpe) Deos, Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar, Perque tuos oculos, qui rapuere meos; Quidquid eris, mea semper eris. Tu selige tantùm, Me quoque velle velis, anne coactus amem ? Lintea dem potiùs, ventisque ferentibus utar; Ut quamvis nolim, cogar amare tamen. 50 ELEGIA XII. Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti Omina non albæ concinuistis aves ? Quosve Deos in me bella movere querar? Cum multis vereor ne sit habenda mihi. Sic erat : ingenio prostitit illa meo. 10 |