Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Flebilis indignos, Elegeïa, solve capillos.
Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
Ardet in extructo, corpus inane, rogo.
Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram,
Et fractos arcus, et sine luce facem.
Adspice, demissis ut eat miserabilis alis ;
Pectoraque infestâ tundat aperta manu.
Excipiunt sparsi lacrimas per colla capilli,
Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Æneæ sic illum funere dicunt
Egressum tectis, pulcher Iüle, tuis.
Nec minùs est confusa Venus, moriente Tibullo,
Quàm juveni rupit cùm ferus inguen aper.
At sacri vates, et Divûm cura vocamur:
Sunt etiam, qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors importuna profanat:
Omnibus obscuras injicit illa manus.

Quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo?
Carmine quid victas obstupuisse feras?
Ælinon in silvis idem pater, Ælinon, altis
Dicitur invitâ concinuisse lyrâ.

Adjice Mæoniden, à quo, ceu fonte perenni,
Vatum Pieriis ora rigantur aquis;

10

20

Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno,
Diffugiunt avidos carmina sola rogos.

Durat opus vatum, Trojani fama laboris,
Tardaque nocturno tela retexta dolo.

Sic Nemesis longum, sic Delia, nomen habebunt;
Altera, cura recens, altera, primus amor.

30

Quid vos sacra juvant? quid nunc Ægyptia prosunt
Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?

Cùm rapiant mala fata bonos, (ignoscite fasso)
Sollicitor nullos esse putare Deos.

Vive pius; moriere pius. Cole sacra; colentem
Mors gravis à templis in cava busta trahet.
Carminibus confide bonis: jacet ecce Tibullus.
Vix manet è tanto parva quod urna capit.

40

Tene, sacer Vates, flammæ rapuere rogales;
Pectoribus pasci nec timuere tuis?

Aurea sanctorum potuissent templa Deorum
Urere, quæ tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quæ possidet arces.
Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negent.
Sed tamen hoc melius, quàm si Phæacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.

Hinc certè madidos fugientis pressit ocellos
Mater; et in cineres ultima dona tulit:
Hinc soror in partem miserâ cum matre doloris
Venit, inornatas dilaniata comas.

50

Cumque tuis sua junxerunt Nemesisque priorque
Oscula: nec solos destituêre rogos.
Delia discedens, Feliciùs, inquit, amata
Sum tibi: vixisti, dum tuus ignis eram.
Cui Nemesis, Quid ais? tibi sint mea damna dolori ?
Me tenuit moriens deficiente manu.

60

Si tamen è nobis aliquid, nisi nomen et umbra,
Restat; in Elysiâ valle Tibullus erit.
Obvius huic venias, hederâ juvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo.
Tu quoque (si falsum est temerati crimen amici)
Sanguinis atque animæ prodige Galle tuæ.
His comes umbra tua est; si quid modò corporis um-
bra est.

Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

Ossa quieta, precor, tutâ requiescite in urnâ :
Et sit humus cineri non onerosa tuo.

ELEGIA X.

ANNUA venerunt Cerealis tempora sacri.
Secubat in vacuo sola puella toro.
Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos,
Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?

Te, Dea, munificam gentes ubicumque loquuntur :
Nec minùs humanis invidet ulla bonis.

Antè nec hirsuti torrebant farra coloni:
Nec notum terris area nomen erat.

Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant.
Hæc erat, et teneri cespitis herba, cibus.
Prima Ceres docuit turgescere semen in agris ;-
Falce coloratas subsecuitque comas.
Prima jugo tauros supponere colla coëgit;

Et veterem curvo dente revellit humum.
Hanc quisquam lacrimis lætari credit amantum,
Et bene tormentis secubituque coli?

Nec tamen est (quamvis agros amet illa feraces)
Rustica: nec viduum pectus amoris habet.
Cretes erunt testes; nec fingunt omnia Cretes:
Cretes, nutrito terra superba Jove.

Illic, sideream mundi qui temperat arcem,
Exiguus tenero lac bibit ore puer.
Magna fides testi: testis laudatur alumno.
Fassuram Cererem crimina nota puto.
Viderat Iäsium Cretæâ Diva sub Idâ
Figentem certâ terga ferina manu.
Vidit, et ut teneræ flammam rapuere medulla;
Hinc pudor, ex aliâ parte trahebat amor.
Victus amore pudor. Sulcos arere videres,
Et sata cum minimâ parte redire sui.
Cùm bene jactati pulsârant arva ligones,
Ruperat et duram vomer aduncus humum,
Seminaque in latos ierant æqualiter agros;
Irrita decepti vota colentis erant.

Diva, potens frugum, silvis cessabat in altis:
Deciderant longæ spicea serta comæ.
Sola fuit Crete fecundo fertilis anno.

Omnia, quâ tulerat se Dea, messis erant.
Ipse locus nemorum canebat frugibus Ide,
Et ferus in silvâ farra metebat aper.
Optavit Minos similes sibi legifer annos:
Optavit Cereris longus ut esset amor.

10

20

59

30

40

Quod tibi secubitus tristes, Dea flava, fuissent;
Hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis.
Cur ego sim tristis, cùm sit tibi nata reperta;
Regnaque, quàm Juno, sorte minora regat?
Festa dies, Veneremque vocat, cantusque merumque.
Hæc decet ad dominos munera ferre Deos.

ELEGIA XI.

MULTA diuque tuli: vitiis patientia victa est.
Cede fatigato pectore, turpis Amor.
Scilicet adserui jam me, rupique catenas :
Et quæ depuduit ferre, tulisse pudet.
Vicimus; et domitum pedibus calcamus Amorem.
Venerunt capiti cornua sera meo.

Perfer, et obdura: dolor hic tibi proderit olim.
Sæpe tulit lassis succus amarus opem.
Ergo ego sustinui, foribus tam sæpe repulsus,
Ingenuum durâ ponere corpus humo.
Ergo ego nescio cui, quem tu complexa tenebas,
Excubui clausam, servus ut, ante domum.
Vidi ego, cùm foribus lassus prodiret amator,
Invalidum referens emeritumque latus.

10

Hoc tamen est levius, quàm quòd sum visus ab illo.
Eveniat nostris hostibus ille pudor.

Quando ego non fixus lateri spatiantis adhæsi,
Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?
Scilicet et populo per me cantata placebas.
Caussa fuit multis noster amoris amor.
Turpia quid referam vanæ mendacia linguæ,
Et perjuratos in mea damna Deos?
Quid juvenum tacitos inter convivia nutus;
Verbaque compositis dissimulata notis?

20

Dicta erat ægra mihi: præceps amensque cucurri. ・
Veni; et rivali non erat ægra meo.

His, et quæ taceo, duravi sæpe ferendis.
Quære alium pro me, qui queat ista pati.

Jam mea, votivâ puppis redimita coronâ,
Lenta tumescentes æquoris audit aquas.
Desine blanditias, et verba potentia quondam,
Perdere. Non ego sum stultus, ut antè fui.
Luctantur, pectusque leve in contraria tendunt,
Hac amor, hac odium: sed, puto, vincit amor.
[Odero, si potero: si non, invitus amabo.

Nec juga taurus amat: quæ tamen odit, habet.] Nequitiam fugio: fugientem forma reducit. Aversor morum crimina: corpus amo.

Sic ego nec sine te, nec tecum vivere possum :
Et videor voti nescius esse mei.

30

40

Aut formosa fores minùs, aut minùs improba, vellem.
Non facit ad mores tam bona forma malos.
Facta movent odium; facies exorat amorem.
Me miserum! vitiis plus valet illa suis.
Parce, per ô lecti socialia jura, per omnes.
(Qui dent fallendos se tibi sæpe) Deos,
Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
Perque tuos oculos, qui rapuere meos;
Quidquid eris, mea semper eris. Tu selige tantùm,
Me quoque velle velis, anne coactus amem?
Lintea dem potiùs, ventisque ferentibus utar;
Ut quamvis nolim, cogar amare tamen.

ELEGIA XII.

QUIS fuit ille dies, quo tristia semper amanti
Omina non albæ concinuistis aves?
Quodve putem sidus nostris occurrere fatis?
Quosve Deos in me bella movere querar?
Quæ modò dicta mea est, quam cœpi solus amare,
Cum multis vereor ne sit habenda mihi.

Fallimur? an nostris innotuit illa libellis?
Sic erat ingenio prostitit illa meo.

Et meritó. Quid enim formæ præconia feci?
Vendibilis culpâ facta puella meâ est,

50

10

« AnteriorContinua »