Imatges de pàgina
PDF

Dum loquor, increvit latis spatiosiùs undis,

Nec capit admissas alveus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi ? quid mutua differs

Gaudia ? quid cæptum, rustice, rumpis iter ?
Quid ? si legitimum flueres, si nobile flumen?

Si tibi per terras maxima fama foret ? Nomen habes nullum, rivis collecte caducis ;

Nec tibi sunt fontes, nec tibi certa domus. Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas;

Quas tibi divitias pigra ministrat hiems. Aut lutulentus agis brumali tempore cursus :

Aut premis arentem pulverulentus humum. Quis te tum potuit sitiens haurire viator ?

Quis gratâ dixit voce, Perennis eas ? Damnosus pecori curris, damnosior agris.

Forsitan hæc alios; me mea damna movent. 100 Huic ego væ demens narrabam fluminum amores ?

Jactasse indigno nomina tanta pudet.
Nescio quid spectans, Acheloon et Inachon amnes,

Et potui nomen, Nile, referre tuum.
At tibi pro meritis opto, non candide torrens,

Sint rapidi soles, siccaque semper hiems.

ELEGIA VII.

At non formosa est, at non bene culta puella ;

At, puto, non votis sæpe petita meis! Hanc tamen in nullos tenui malè languidus usus,

Sed jacui pigro crimen onusque toro.
Nec potui cupiens, pariter cupiente puellâ,

Inguinis effæti parte juvante frui.
Illa quidem nostro subjecit eburnea collo

Brachia, Sithoniâ candidiora nive:
Osculaque inseruit cupidæ luctantia linguæ :

Lascivum femori supposuitque femur.
Et mihi blanditias dixit, Dominumque vocavit :

Et quæ præterea publica verba juvant.

10 20 20 ELEGIA VIII.

Tacta tamen veluti gelidâ mea membra cicutâ,

Segnia propositum destituêre suum.
Truncus iners jacui, species, et inutile pondus:

Nec satis exactum est, corpus an umbra forem. Quæ mihi ventura est (siquidem ventura) senectus,

Cùm desit numeris ipsa juventa suis ? Ah pudet annorum ! quò me juvenemque virumque,

Nec juvenem, nec me sensit amica virum.
Sic flammas aditura pias æterna sacerdos

Surgit, et à caro fratre verenda soror.
At nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho,

Ter Libas officio continuata meo.
Exigere à nobis angustâ nocte Corinnam,

Me memini numeros sustinuisse novem. Num mea Thessalico languent devota veneno

Corpora ? num misero carmen et herba nocent ? Sagave Pæniceâ defixit nomina cerâ,

Et medium tenues in jecur egit acus? 30 Carmine læsa Ceres sterilem vanescit in herbam :

Deficiunt læsi carmine fontis aquæ;
Ilicibus glandes, cantataque vitibus uva .

Decidit; et nullo poma movente fluunt.
Quid vetat et nervos magicas torpere per artes ?

Forsitan impatiens sit latus inde meum.
Huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat :

Ille fuit vitii caussa secunda mei.
At qualem vidi tantùm tetigique puellam,
Sic etiam tunicâ tangitur ipsa sua.

40 Illius ad tactum Pylius juvenescere possit,

Tithonosque annis fortior esse suis.
Hæc mihi contigerat; sed vir non contigit illi.

Quas nunc concipiam per nova vota preces ?
Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,

Muneris oblati pænituisse Deos.
Optabam certè recipi; sum nempe receptus:

Oscula ferre; tuli: proximus esse; fui.
Quò mihi fortunæ tantum ? quo regna sine usu?

Quid, nisi possedi dives avarus, opes ?

[ocr errors]

Sic aret mediis taciti vulgator in undis ;

Pomaque, quæ nullo tempore tangat, habet.
A tenerâ quisquam sic surgit manè puellâ,
. Protinus ut sanctos possit adire Deos.
Sed non blanda, puto, non optima perdidit in me

Oscula : non omni sollicitavit ope.
Illa graves potuit quercus, adamantaque durum,

Surdaque blanditiis saxa movere suis.
Digna movere fuit certè vivosque virosque ;

Sed neque tum vixi ; nec vir, ut antè, fui. 60 Quid juvet, ad surdas si cantet Phemius aures ?

Quid miserum Thamyran picta tabella juvet ?
At quæ non tacitâ formavi gaudia mente!

Quos ego non finxi disposuique modos!
Nostra tamen jacuere, velut præmortua, membra
· Turpiter, hesternâ languidiora rosâ.
Quæ nunc ecce rigent intempestiva, valentque:

Nunc opus exposcunt, militiamque suam.
Quin istîc pudibunda jaces, pars pessima nostri ?

Sic sum pollicitis captus et antè tuis.
Tu dominam fallis : per te deprensus inermis

Tristia cum magno damna pudore tuli.
Hanc etiam non est mea dedignata puella

Molliter admotâ sollicitare manu.
Sed postquam nullas consurgere posse per artes,

Immemoremque sui procubuisse videt;
Quid me ludis, ait? quis te, malè sane, jubebat

Invitum nostro ponere membra toro ?
Aut te trajectis Ææa venefica lanis
Devovet : aut alio lassus amore venis.

80 Nec mora : desiluit tunicâ velata recinctâ :

Et decuit nudos proripuisse pedes.
Neve suæ possent intactam scire ministræ;

Dedecus hoc sumtâ dissimulavit aquâ.

[ocr errors]

Et quisquam ingenuas etiamnum suspicit artes,

Aut tenerum dotes carmen habere putat? Ingenium quondam fuerat pretiosius auro:

At nunc barbaries grandis, habere nihil.
Cum pulchrè nostri dominæ placuere libelli;

Quò licuit libris, non licet ire mihi
Cùm bene laudavit, laudato janua clausa est.

Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
Ecce recens dives, parto per vulnera censu,

Præfertur nobis, sanguine pastus eques. 10 Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis ?

Hujus in amplexus, vita, venire potes?
Si nescis, galeam caput hoc portare solebat :

Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat.
Læva manus, cui nunc serum malè convenit aurum,

Scuta tulit. Dextram tange, cruenta fuit. Quâ periit aliquis, potes hanc contingere dextram ?

Heu! ubi mollities pectoris illa tui ? Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnæ.

Quæsitum est illi corpore, quidquid habet. 20 Forsitan et, quoties hominem jugulaverit, ille

Indicet. Hoc fassas tangis, avara, manus?
Ille ego Musarum purus, Phæbique sacerdos

Ad rigidas canto carmen inane fores.
Discite, qui sapitis, non quæ nos scimus inertes,

Sed trepidas acies, et fera castra sequi:
Proque bono versu primum deducite pilum.

Hoc tibi, si velles, possit, Homere, dari.
Jupiter admonitus nihil esse potentius auro,

Corruptæ pretium virginis ipse fuit.
Dum merces aberat; durus pater, ipsa severa,

Ærati postes, ferrea turris erat :
Sed postquam sapiens in munera venit adulter;

Præbuit ipsa sinus : et, dare jussa, dedit.

30

[ocr errors]

At cùm regna senex cæli Saturnus haberet;

Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
Æraque et argentum, cumque auro pondera ferri

Manibus admôrat : nullaque massa fuit.
At meliora dabat; curvo sine vomere fruges,

Pomaque, et in quercu mella reperta cavâ.
Nec valido quisquam terras findebat aratro:
! Signabat nullo limite mensor humum.
Non freta demissi verrebant eruta remi.

Ultima mortali tum via litus erat.
Contra te sollers, hominum Natura, fuisti;

Et nimiùm damnis ingeniosa tuis.
Quo tibi, turritis incingere mænibus urbes ?

Quò tibi, discordes addere in arma manus ?
Quid tibi cum pelago ? terrâ contenta fuisses.

Cur non et cælum tertia regna petis ? 50 Quâ licet, adfectas cælum quoque. Templa Quirinus,

Liber, et Alcides, et modò Cæsar, habent. Eruimus terrâ solidum pro frugibus aurum.

Possidet inventas sanguine miles opes. Curia pauperibus clausa est : dat census honores ;

Inde gravis judex; inde severus eques. Omnia possideant : illis Campusque Forumque

Serviat: hi pacem crudaque bella gerant. Tantùm ne nostros avidi prædentur amores;

Et satis est, aliquid pauperis esse sinant.
At nunc, exæquet tetricas licèt illa Sabinas,

Imperat ut captæ, qui dare multa potest.
Me prohibet custos : in me timet illa maritum.

Si dederim, totâ cedet uterque domo.
O, si neglecti quisquam Deus ultor amantis,

Tam malè quæsitas pulvere mutet opes !

[ocr errors]

ELEGIA IX.

MEMNONA si mater, mater ploravit Achillen,

Et tangunt magnas tristia fata Deas;

« AnteriorContinua »