Imatges de pàgina
PDF

Dum loquor, increvit latis spatiosiùs undis,
Nec capit admissas alveus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
Quid? si legitimum flueres, si mobile flumen?
Si tibi per terras maxima fama foret? 90
Nomen habes nullum, rivis collecte caducis ;
Nec tibi sunt fontes, nec tibi certa domus.
Fomtis habes instar pluviamque nivesque solutas;
Quas tibi divitias pigra ministrat hiems.
Aut lutulentus agis brumali tempore cursus:
Aut premis arentem pulverulentus humum.
Quis te tum potuit sitiens haurire viator?
Quis gratâ dixit voce, Peremnis eas?
Damnosus pecori curris, damnosior agris.
Forsitam haec alios ; me mea damna movent. 100
Huic ego væ demens narrabam flumimum amores?
Jactâsse indigno nomina tamta pudet.
Nescio quid spectans, Acheloon et Inachom ammes,
Et potui momen, Nile, referre tuum.
At tibi pro meritis opto, mom candide torrens,
Sint rapidi soles, siccaque semper hiems.

ELEGIA VII.

At non formosa est, at non bene culta puella;
At, puto, mon votis saepe petita meis!
Hanc tamen in nullos tenui malè lamguidus usus,
Sed jacui pigro crimen onusque toro.
Nec potui cupiens, pariter cupiente puellâ,
Inguinis effœti parte juvante frui.
Illa quidem nostro subjecit eburnea collo
Brachia, Sithoniâ candidiora mive :
Osculaque inseruit cupidæ luctantia linguæ:
Lascivum femori supposuitque femur. 10
Et mihi blanditias dixit, Dominumque vocavit :
Et quæ præterea publica verba juvant.

Tacta tamen veluti gelidâ mea membra cicutâ, Segnia propositum destituêre suum. Truncus iners jacui, species, et inutile pondus : Nec satis exactum est, corpus am umbra forem. Quæ mihi ventura est (siquidem ventura) senectus, Cùm desit numeris ipsa juventa suis? Ah pudet annorum ! quó me juvenemque virumque, Nec juvenem, nec me sensit amica virum. 2O Sic flammas aditura pias æterna sacerdos Surgit, et à caro fratre verenda soror. At nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho, Ter Libas officio continuata meo. Exigere à nobis angustâ mocte Corinnam, Me memini numeros sustimuisse novem. Num mea Thessalico languent devota veneno Corpora? mum misero carmem et herba nocent? Sagave Pœniceâ defixit nomina cerâ, Et medium tenues in jecur egit acus? 30 Carmine læsa Ceres sterilem vanescit in herbam : Deficiunt læsi carmine fontis aquæ ; Ilicibus glandes, cantataque vitibus uva Decidit; et nullo poma movente fluunt. Quid vetat et mervos magicas torpere per artes? Forsitam impatiens sit latus inde meum. Huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat : Ille fuit vitii caussa secunda mei. At qualem vidi tantùm tetigique puellam, Sic etiam tunicâ tangitur ipsa suâ. 40 Illius ad tactum Pylius juvemescere possit, Tithonosque annis fortior esse suis. Hæc mihi contigerat ; sed vir non contigit illi. Quas nunc concipiam per nova vota preces? Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, Muneris oblati pœnituisse Deos. Optabam certè recipi ; sum nempe receptus: Oscula ferre; tuli: proximus esse; fui. Quò mihi fortunæ tantùm ? quò regna sine usu? Quid, nisi possedi dives avarus, opes? 50

Sic aret mediis taciti vulgator in undis ;
Pomaque, quæ nullo tempore tangat, habet.
A tenerâ quisquam sic surgit manè puellâ,
Protinus ut sanctos possit adire Deos.
Sed non, blanda, puto, non optima perdidit in me
Osculâ : mon omni sollicitavit ope.
Illa graves potuit quercus, adamantaque durum,
Surdaque blanditiis saxa movere suis.
Digna movere fuit certè vivosque virosque ;
Sed neque tum vixi ; nec vir, ut antè, fui. 60
Quid juvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
Quid miserum Thamyram picta tabella juvet?
At quæ non tacitâ formavi gaudia mente!
Quos ego non finxi disposuique modos!
Nostra tamen jacuere, velut præmortua, membra
' Turpiter, hesternâ languidiora rosâ.
Quæ nunc ecce rigent intempestiva, valentque :
Nunc opus exposcunt, militiamque suam.
Quin istic pudibunda jaces, pars pessima nostri?
Sic sum pollicitis captus et antè tuis. 7O
Tu dominam fallis : per te deprensus inermis
Tristia cum magno damna pudore tuli.
Hanc etiam mom est mea dedignata puella
Molliter admotâ sollicitare manu.
Sed postquam nullas consurgere posse per artes,
Immemoremque sui procubuisse videt;
Quid me ludis, ait? quis te, malè sane, jubebat
Invitum nostro ponere membra toro?
Aut te trajectis Æaea venefica lanis
Devovet: aut alio lassus amore vemis. 80
Nec mora: desiluit tunicâ velata recinctâ:
Et decuit nudos proripuisse pedes.
Neve suæ possent intactam scire ministræ ;
Dedecus hoc sumtâ dissimulavit aquâ.

IELEGIA VIII.

Er quisquam ingenuas etiamnum suspicit artes,
Aut tenerum dotes carmen habere putat?
Ingenium quondam fuerat pretiosius auro:
At nunc barbaries grandis, habere nihil.
Cùm pulchrè nostri dominæ placuere libelli;
Quò licuit libris, non licet ire mihi
Cùm bene laudavit, ]audato janua clausa est.
Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
Ecce recens dives, parto per vulnera censu,
Præfertur nobis, sanguine pastus eques. 1O
Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
Hujus in amplexus, vita, venire potes?
Si nescis, galeam caput hoc portare solebat:
Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat.
Læva manus, cui nunc serum malè convenit aurum,
Scuta tulit. Dextram tange, cruenta fuit.
Quâ periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
Heu ! ubi mollities pectoris illa tui?
Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnæ.
Quæsitum est illi corpore, quidquid habet. 2O
Forsitam et, quoties hominem jugulaverit, ille
Indicet. Hoc fassas tangis, avara, mamus?
Ille ego Musarum purus, Phoebique sacerdos
Ad rigidas canto carmen inane fores.
Discite, qui sapitis, non quæ nos scimus inertes,
Sed trepidas acies, et fera castra sequi:
Proque bono versu primum deducite pilum.
Hoc tibi, si velles, possit, Homere, dari.
Jupiter admonitus nihil esse potentius auro,
Corruptæ pretium virginis ipse fuit. 3O
Dum merces aberat; durus pater, ipsa severa,
Ærati postes, ferrea turris erat:
Sed postquam sapiens in munera venit adulter;
Præbuit ipsa simus: et, dare jussa, dedit.

At cùm regna senex coeli Saturnus haberet;
Omne lucrum temebris alta premebat humus.
Æraque et argentum, cumque auro pondera ferri
Manibus admórat: mullaque massa fuit.
At meliora dabat ; curvo sime vomere fruges,
Pomaque, et in quercu mella reperta cavâ. 40
Nec valido quisquam terras fimdebat aratro:
Signabat nullo limite mensor humum.
Nom freta demissi verrebant eruta remi.
Ultima mortali tum via litus erat.
Contra te sollers, hominum Natura, fuisti;
Et nimiùm dammis ingeniosa tuis.
Quò tibi, turritis incingere moenibus urbes?
Quò tibi, discordes addere im arma manus?
Quid tibi cum pelago ? terrâ contenta fuisses.
Cur non et coelum tertia regna petis? 50
Quâ licet, adfectas coelum quoque. Templa Quirinus,
Liber, et Alcides, et modò Cæsar, habent.
Eruimus terrâ solidum pro frugibus aurum.
Possidet inventas sanguine miles opes.
Curia pauperibus clausa est : dat census honores;
Inde gravis judex; inde severus eques.
Omnia possideant : illis Campusque Forumque
Serviat: hi pacem crudaque bella gerant.
Tantùm me nostros avidi prædentur amores;
Et satis est, aliquid pauperis esse sinant. 6O
At nunc, exæquet tetricas licèt illa Sabinas,
Imperat ut captæ, qui dare multa potest.
Me prohibet custos : in me timet illa maritum.
Si dederim, totâ cedet uterque domo.
O, si neglecti quisquam Deus ultor amantis,
Tam malè quæsitas pulvere mutet opes!

ELEGIA IX.

MEMNonA si mater, mater ploravit Achillem,
Et tangunt magnas tristia fata Deas;

« AnteriorContinua »