Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quidquid Amor jussit, non est contemnere tutum.
Regnat, et in Dominos jus habet ille Deos.
Ille mihi primò dubitanti scribere, dixit,

Scribe;

dabit victas ferreus ille manus.
Adsit, et, ut nostras avido fovet igne medullas,
Figat sic animos in mea vota tuos.
Non ego nequitiâ socialia fœdera rumpam.

Fama (velim quæras) crimine nostra vacat.
Venit Amor graviùs, quò seriús. Urimur intus,
Urimur; et cæcum pectora vulnus habent.
Scilicet ut teneros lædunt juga prima juvencos,
Frenaque vix patitur de grege captus equus:
Sic malè vixque subit primos rude pectus amores;
Sarcinaque hæc animo non sedet apta meo.
Ars fit, ut à teneris crimen condiscitur annis.
Quæ venit exacto tempore, pejus amat.
Tu nova şervatæ capies libamina famæ ;
Et pariter nostrûm fiet uterque nocens.
Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,
Et tenui primam deligere ungue rosam:
Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
Candor ab insolitâ labe notandus erat ;
At bene successit, digno quòd adurimur igni :
Pejus adulterio turpis adulter abest.

Si mihi concedat Juno fratremque virumque;
Hippolytum videar præpositura Jovi :

Jam quoque (vix credas) ignotas nitor in artes :
Est mihi per sævas impetus ire feras.
Jam mihi prima Dea est, cornu præsignis adunco
Delia: judicium subsequor ipsa tuum.

In nemus ire libet, pressisque in retia cervis,
Hortari celeres per juga summa canes :
Aut tremulum excusso jaculum vibrare lacerto;
Aut in gramineâ ponere corpus humo.
Sæpe juvat versare leves in pulvere currus,
Torquentem frenis ora sequacis equi.
Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleïdes actæ,
Quæque sub Idæo tympana colle movent :

VOL. I.

C

20

30

40

Aut quas semideæ Dryades, Faunique bicornes,
Numine contactas attonuere suo.
Namque mihi referunt, cùm se furor ille remisit,
Omnia. Me tacitam conscius urit Amor.
Forsitan hunc generis fato reddamus amorem ;
Et Venus è totâ gente tributa petat.
Jupiter Europen (prima est ea gentis origo)
Dilexit, tauro dissimulante Deum.
Pasiphaë mater, decepto subdita tauro,
Enixa est utero crimen onusque suo.
Perfidus Ægides, ducentia fila secutus,
Curva meæ fugit tecta sororis ope.
En ego nunc, ne fortè parum Minoïa credar,
In socias leges, ultima gentis, eo.

Hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus.
Me tua forma capit, capta parente soror,
Thesides Theseusque duas rapuere sorores.

Ponite de nostra bina tropæa domo.

Tempore, quo vobis inita est Cerealis Eleusin,

Gnosia me vellem detinuisset humus.

50

60

70

Tunc mihi præcipuè (nec non tamen antè) placebas:
Acer in extremis ossibus hæsit amor.
Candida vestis erat, præcincti flore capilli :

Flava verecundus tinxerat ora rubor.

Quemque vocant aliæ vultum rigidumque trucemque,
Pro rigido, Phædrâ judice, fortis erat.

Sint procul à nobis juvenes, ut femina, comti.
Fine coli modico forma virilis amat.
Te tuus iste rigor, positique sine arte capilli,
Et levis egregio pulvis in ore decet.
Sive ferocis equi luctantia colla recurvas;
Exiguo flexos miror in orbe pedes.
Seu vastum valido torques hastile lacerto;
Ora ferox in se versa lacertus habet.

Sive tenes lato venabula cornea ferro.

Denique, nostra juvat lumina, quidquid agas.
Tu modò duritiem silvis depone jugosis:
Non sum materiâ digna perire tuâ.

80

Quid juvat incinctæ studia exercere Dianæ ;
Et Veneri numeros eripuisse suos?
Quod caret alternâ requie, durabile non est :
Hæc reparat vires, fessaque membra novat.
Arcus, (et arma tuæ tibi sunt imitanda Dianæ,)
Si numquam cesses tendere, mollis erit.
Clarus erat silvis Cephalus, multæque per herbam
Conciderant, illo percutiente, feræ.

Nec tamen Auroræ malè se præbebat amanduni.
Ibat ad hunc sapiens à sene Diva viro.
Sæpe sub ilicibus Venerem, Cinyrâque creatum,
Sustinuit positos quælibet herba duos.
Arsit et Enides in Mænaliâ Atalantâ.

90

100

Illa feræ spolium, pignus amoris, habet.
Nos quoque jam primùm turbâ numeremur in istâ.
Si Venerem tollas, rustica silva tua est.
Ipsa comes veniam: nec me salebrosa movebunt
Saxa, nec obliquo dente timendus aper.
Æquora bina suis oppugnant fluctibus Isthmon,
Et tenuis tellus audit utrumque mare.
Hic tecum Trozena colam, Pittheïa regna:
Jam nunc est patriâ gratior illa meâ.

Tempore abest, aberitque diu Neptunius heros ;
Illum Pirithoï detinet ora sui.

Præposuit Theseus (nisi si manifesta negamus)
Pirithoum Phædræ, Pirithoumque tibi.
Sola nec hæc nobis injuria venit ab illo :
In magnis læsi rebus uterque sumus.
Ossa mei fratris clavâ perfracta trinodi
Sparsit humi: soror est præda relicta feris.
Prima securigeras inter virtute puellas
Te peperit, nati digna vigore parens.

Si quæras, ubi sit; Theseus latus ense peregit:
Nec tanto mater pignore tuta fuit.

110

120

At ne nupta quidem, tædâque accepta jugali.
Cur? nisi ne caperes regna paterna nothus.
Addidit et fratres ex me tibi: quos tamen omnes
Non ego tollendi caussa, sed ille fuit.

O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
In medio nisu viscera rupta forent!
I nunc, sic meriti lectum reverere parentis ;
Quem fugit, et factis abdicat ille suis.
Nec, quia privigno videar coïtura noverca,
Terruerint animos nomina vana tuos.
Ista vetus pietas, ævo moritura futuro,
Rustica Saturno regna tenente, fuit.
Jupiter esse pium statuit, quodcumque juvaret:
Et fas omne facit fratre marita soror.
Illa coït firmâ generis junctura catenâ,
Imposuit nodos cui Venus ipsa suos.
Nec labor est; celare licet.

Pete munus ab illâ.
Cognato poterit nomine culpa tegi.
Viderit amplexos aliquis; laudabimur ambo.
Dicar privigno fida noverca meo.

Non tibi per tenebras dabitur reseranda mariti
Janua, non custos decipiendus erit.

Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit.
Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis.
Tutus eris mecum, laudemque merebere culpâ ;
Tu licèt in lecto conspiciare meo.

130

140

Tolle moras tantùm, properataque fœdera junge.
Qui mihi nunc sævit, sic tibi parcat Amor.
Non ego dedignor supplex humilisque precari.
Heu! ubi nunc fastus, altaque verba, jacent? 150
Et pugnare diu, nec me submittere culpæ
Certa fui: certi si quid haberet Amor.
Victa precor, genibusque tuis regalia tendo
Brachia. Quid deceat, non videt ullus amans.
Depuduit, profugusque pudor sua signa relinquit.
Da veniam fassæ, duraque corda doma.

Quò mihi, quòd genitor, qui possidet æquora, Minos?
Quòd veniant proavi fulmina torta manu?
Quòd sit avus, radiis frontem vallatus acutis,
Purpureo tepidum qui movet axe diem?
Nobilitas sub Amore jacet. Miserere priorum:
Et, mihi si non vis parcere, parce meis.

160

Est mihi dotalis tellus, Jovis insula, Crete:
Serviat Hippolyto regia tota meo.

Flecte feros animos. Potuit corrumpere taurum.
Mater. Eris tauro sævior ipse truci?

Per Venerem parcas, oro, quæ plurima mecum est:
Sic numquam, quæ te spernere possit, ames.
Sic tibi secretis agilis Dea saltibus adsit,

Silvaque perdendas præbeat alta feras.

Sic faveant Satyri, montanaque numina Panes:
Et cadat adversâ cuspide fossus aper.

170

Sic tibi dent Nymphæ (quamvis odisse puellas
Diceris) arentem quæ levet unda sitim.
Addimus his lacrimas precibus quoque: verba pre-

cantis

Perlegis; at lacrimas finge videre meas.

EPISTOLA V.

CENONE PARIDI.

PERLEGIS? an conjux prohibet nova? perlege: non

est

Ista Mycenæâ litera facta manu.

Pegasis Enone, Phrygiis celeberrima sylvis,
Læsa queror de te, si sinis ipse, meo.

Quis Deus opposuit nostris sua numina votis ?
Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est:
Quæ venit indignæ pœna, dolenda venit.
Nondum tantus eras, cùm te contenta marito,
Edita de magno flumine Nympha, fui.
Qui nunc Priamides, (adsit reverentia vero)
Servus eras: servo nubere Nympha tuli.
Sæpe greges inter requievimus arbore tecti;
Mixtaque cum foliis præbuit herba torum.
Sæpe super stramen, fœnoque jacentibus alto
Defensa est humili cana pruina casâ.

10

« AnteriorContinua »