Imatges de pàgina
PDF

Quidquid Amor jussit, non est contemnere tutum.
Regnat, et in Dominos jus habet ille Deos.
Ille mihi primò dubitanti scribere, dixit,
Scribe ; dabit victas ferreus ille manus.
Adsit, et, ut nostras avido fovet igne medullas,
Figat sic animos in mea vota tuos.
Non ego nequitiâ socialia fœdera rumpam.
Fama (velim quæras) crimine nostra vacat.
Venit Amor graviùs, quò seriús. Urimur intus,
Urimur ; et cæcum pectora vulnus habent. 20
Scilicet ut teneros lædunt juga prima juvencos,
Frenaque vix patitur de grege captus equus:
Sic malè vixque subit primos rude pectus amores;
Sarcinaque hæc animo non sedet apta meo.
Ars fit, ut à teneris crimem comdiscitur annis.
Quæ venit exacto tempore, pejus amat.
Tu nova servatæ capies libamina famæ ;
Et pariter nostrùm fiet uterque nocens.
Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,
Et tenui primam deligere ungue rosam: 3O
Si tamem ille prior, quo me sine crimine gessi,
Candor ab insolitâ labe notandus erat ;
At bene successit, digno quòd adurimur igni:
Pejus adulterio turpis adulter abest.
Si mihi concedat Juno fratremque virumque;
Hippolytum videar præpositura Jovi:
Jam quoque (vix credas) ignotas nitor in artes:
Est mihi per sævas impetus ire feras.
Jam mihi prima Dea est, cornu præsignis adunco
Delia: judicium subsequor ipsa tuum. 40
In memus ire libet, pressisque in retia cervis,
Hortari celeres per juga summa canes:
Aut tremulum excussojaculum vibrare lacerto;
Aut in gramineâ ponere corpus humo.
Sæpe juvat versare leves in pulvere currus,
Torquentem frenis ora sequacis equi.
Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae,
Quæque sub Idaeo tympana colle movent :
vol. l. C

Aut quas semideæ Dryades, Faunique bicornes,
Numine contactas attonuere suo. 50
Namque mihi referunt, cùm se furor ille remisit,
Omnia. Me tacitam conscius urit Amor.
Forsitan hunc generis fato reddamus amorem;
Et Venus è totâ gente tributa petat.
Jupiter Europen (prima est ea gentis origo)
Dilexit, tauro dissimulante Deum.
Pasiphaë mater, decepto subdita tauro,
Enixa est utero crimen onusque suo.
Perfidus Ægides, ducentia fila secutus,
Curva meæ fugit tecta sororis ope. 6O
En ego nunc, ne fortè parum Minoia credar,
In socias leges, ultima gentis, eo.
Hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus.
Me tua forma capit, capta parente soror.
Thesides Theseusque duas rapuere sorores.
Ponite de nostra bina tropæa domo.
Tempore, quo vobis inita est Cerealis Eleusim,
Gnosia me vellem detinuisset humus.
Tunc mihi præcipuè (nec non tamen antè) placebas:
Acer in extremis ossibus hæsit amor.
Candida vestis erat, præcincti flore capilli :
Flava verecundus tinxerat ora rubor.
Quemque vocant aliæ vultum rigidumque trucemque,
Pro rigido, Phædrâ judice, fortis erat.
Sint procul à nobis juvenes, ut femina, comti.
Fine coli modico forma virilis amat.
Te tuus iste rigor, positique sine arte capilli,
Et levis egregio pulvis in ore decet.
Sive ferocis equi luctantia colla recurvas;
Exiguo flexos miror in orbe pedes. 8O
Seu vastum valido torques hastile lacerto ;
Ora ferox in se versa lacertus habet.
Sive tenes lato vemabula cornea ferro.
Denique, nostra juvat lumina, quidquid agas.
Tu modò duritiem silvis depone jugosis:
Non sum materiâ digna perire tuâ.

/

Quid juvat incinctæ studia exercere Dianæ ;
Et Veneri numeros eripuisse suos?
Quod caret alternâ requie, durabile non est :
Hæc reparat vires, fessaque membra novat. 90
Arcus, (et arma tuæ tibi sunt imitanda Dianæ,)
Si numquam cesses tendere, mollis erit.
Clarus erat silvis Cephalus, multæque per herbam
Conciderant, illo percutiente, feræ.
Nec tamen Auroræ malè se præbebat amandum.
Ibat ad humc sapiens à sene Diva viro.
Sæpe sub ilicibus Venerem, Cinyrâque creatum,
Sustinuit positos quælibet herba duos.
Arsit et CEnides in Mænaliâ Atalantâ.
Illa feræ spolium, pignus amoris, habet. 10O
Nos quoque jam primùm turbâ mumeremur in istâ.
Si Venerem tollas, rustica silva tua est.
Ipsa comes veniam : nec me salebrosa movebunt
Saxa, nec obliquo dente timendus aper.
AEquora bina suis oppugnant fluctibus Isthmon,
Et tenuis tellus audit utrumque mare.
Hic tecum Troezena colam, Pittheia regna:
Jam nunc est patriâ gratior illa meâ.
Tempore abest, aberitque diu Neptunius heros;
Illum Pirithoi detimet ora sui. 1 10
Praeposuit Theseus (nisi si manifesta negamus)
Pirithoum Phædræ, Pirithoumque tibi.
Sola nec hæc nobis injuria venit ab illo :
In magnis læsi rebus uterque sumus.
Ossa mei fratris clavâ perfracta trimodi
Sparsit humi: soror est præda relicta feris.
Prima securigeras inter virtute puellas
Te peperit, nati digma vigore parens.
Si quæras, ubi sit; Theseus latus ense peregit:
Nec tanto mater pignore tuta fuit. 12O
At ne nupta quidem, tædâque accepta jugali.
Cur? nisi me caperes regna paterna mothus.
Addidit et fratres ex me tibi : quos tamem omnes
Non ego tollendi caussa, sed ille fuit.

O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
In medio nisu viscera rupta forent!
I nunc, sic meriti lectum reverere parentis ;
Quem fugit, et factis abdicat ille suis.
Nec, quia privigno videar coitura moverca,
Terruerint animos nomina vana tuos. 13O
Ista vetus pietas, ævo moritura futuro,
Rustica Saturno regna tenente, fuit.
Jupiter esse pium statuit, quodcumque juvaret:
IEt fas omne facit fratre marita soror.
Illa coit firmâ generis junctura catenâ,
Imposuit nodos cui Venus ipsa suos.
Nec labor est ; celare licet. Pete mumus ab illâ.
Cognato poterit iiomine culpa tegi.
Viderit amplexos aliquis ; laudabimur ambo.
Dicar privigno fida moverca meo. 14Q
Non tibi per tenebras dabitur reseranda mariti
Janua, non custos decipiendus erit.
Ut temuit domus uma duos, domus una temebit.
Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis.
Tutus eris mecum, laudemque merebere culpâ;
Tu licèt in lecto conspiciare meo. •
Tolle moras tantùm, properataque fœdera junge.
Qui mihi nunc sævit, sic tibi pareat Amor.
Non ego dedignor supplex humilisque precari.
Heu! ubi nunc fastus, altaque verba, jacent? 150
Et pugnare diu, nec me submittere culpæ
Certa fui: certi si quid haberet Amor.
Victa precor, genibusque tuis regalia tendo
Erachia. Quid deceat, mom videt ullus amans.
Depuduit, profugusque pudor sua sigma relinquit.
Da veniam fassæ, duraque corda doma.
Quò mihi, quòd genitor, qui possidet æquora, Minos?
Quòd veniant proavi fulmina torta manu?
Quòd sit avus, radiis frontem vallatus acutis,
Purpureo tepidum qui movet axe diem? 160
Nobilitas sub Amore jacet. Miserere priorum :
Et, mihi si non vis parcere, parce meis.

Est mihi dotalis tellus, Jovis insula, Crete :
Serviat Hippolyto regia tota meo.
Flecte feros animos. Potuit corrumpere taurum :
Mater. Eris tauro sævior ipse truci?
Per Venerem parcas, oro, quæ plurima mecum est:
Sic numquam, quæ te spernere possit, ames.
Sic tibi secretis agilis Dea saltibus adsit,
Silvaque perdendas præbeat alta feras. 17O
Sic faveant Satyri, montamaque numina Panes:
Et cadat adversâ cuspide fossus aper.
Sic tibi dent Nymphæ (quamvis odisse puellas
Diceris) arentem quæ levet unda sitim.
Addimus his lacrimas precibus quoque : verba pre-
cantis
Perlegis ; at lacrimas finge videre meas.

IEPISTOLA V.
oenone pARidi.

IPeR LEGis? am conjux prohibet nova? perlege : non
est
Ista Mycenæâ litera facta manu.
IPegasis OEnone, Phrygiis celeberrima sylvis,
Læsa queror de te, si sinis ipse, meo.
Quis Deus opposuit nostris sua numina votis?
Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest ?
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est:
Quæ venit indignæ pœna, dolenda venit.
Nondum tamtus eras, cùm te contenta marito,
Edita de magno flumine Nympha, fui. 1O
*Qui nunc Priamides, (adsit reverentia vero)
Servus eras: servo nubere Nympha tuli.
Sæpe greges inter requievimus arbore tecti ;
Mixtaque cum foliis præbuit herba torum.
5æpe super stramen, fœnoque jacentibus alto
Defensa est humili cana pruina casâ.

« AnteriorContinua »