ELEGIA IV. DURE vir, imposito teneræ custode puellæ, Nil agis : ingenio quæque tuenda suo. Quæ, quia non liceat, non facit, illa facit. Nec custodiri, ni velit, illa potest. Omnibus occlusis intus adulter erit. 10 Desine (crede mihi) vitia irritare vetando : Obsequio vincas aptiùs illa tuo. Ore reluctanti fulminis ire modo. Frenaque in effusâ laxa jacere jubâ. Sic interdictis imminet æger aquis. Argus : et hos unus sæpe fefellit Amor. 20 In thalamum Danaë saxo ferroque perennem Quæ fuerat virgo tradita, mater erat. Penelope mansit, quamvis custode carebat, Inter tot juvenes intemerata procos. Quidquid servatur, cupimus magis : ipsaque furem Cura vocat. Pauci, quod sinit alter, amant. Nec facie placet illa suâ, sed amore mariti. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant. Non proba sit, quam vir servat, sed adultera. Cara est: Ipse timor pretium corpore majus habet. 30 Indignere licét; juvat inconcessa voluptas. Sola placet; Timeo, dicere si qua potest. Nec tanien ingenuam jus est servare puellam. Hic metus externæ corpora gentis agat. • Scilicet ut possit custos, Ego, dicere, feci, In laudem servi casta sit illa tui, Et notos mores non satis Urbis habet : 40 Quò tibi formosam, si non nisi casta placebat? Non possunt ullis ista coïre modis. : nec rigidi jura tuere viri. Gratia sic minimo magna labore venit. ELEGIA V. Nox erat : et somnus lassos submisit ocellos. Terruerunt animum talia visa meum. Colle sub aprico celeberrimus ilice lucus Stabat ; et in ramis multa latebat avis. Uvida de guttis lenè sonantis aquæ. Fronde sub arboreâ sed tamen æstus erat. Constitit ante oculos candida vacca meos. 10 Candidior nivibus, tunc cùm cecidere recentes; In liquidas nondum quas mora vertit aquas. Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet, Et modò siccatam, lacte, relinquit ovem. Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus : Cumque suâ teneram conjuge pressit humum. Dum jacet, et lentè revocatas ruminat herbas, Atque iterum pasto pascitur antè cibo ; Visus erat, somno vires adimente, ferenti Cornigerum terræ deposuisse caput. 20 Huc levibus cornix pennis delapsa per auras Venit; et in viridi garrula sedit humo. Fodit; et albentes abstulit ore jubas. Sed niger in vaccæ pectore livor erat. (Carpebant tauri pabula læta procul) Illuc se rapuit, gregibusque immiscuit illis; Et petiit herbæ fertilioris humum. 50 Dic, age, nocturnæ, quicumque es, imaginis augur, (Si quid habent veri) visa quid ista ferant. Sic ego: nocturnæ sic dixit imaginis augur, Expendens animo singula visa suo: Sed malè vitabas, æstus amoris erat. Tu vir, et in vaccâ compare taurus eras. 40 Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit; Frigidus.in viduo destituêre toro. Pectus adulterii labe carere negant. Fugit; et ante oculos nox stetit alta meos. ELEGIA VI. Amnis, arundinibus limosas obsite ripas, Ad dominam propero; siste parumper aquas. Nec tibi sunt pontes, nec quæ sine remigis ictu Concava trajecto cymba rudente vehat. Parvus eras, memini; nec te transire refugi; Summaque vix talos contigit unda meos. Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis; Et turpi crassas gurgite volvis aquas. Quid properâsse juvat? quid parca dedisse quieti Tempora ? quid nocti conseruisse diem? 10 Si tamen hîc standum; si non datur artibus ullis Ulterior nostro ripa premenda pedi. Terribili densum cùm tulit angue caput; Semina venerunt in rude missa solum. Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum. Nec tulit hæc; nec fert, nec feret ulla dies. Tu potiùs, ripis effuse capacibus amnis, (Sic æternus eas) labere fine tuo. 20 Non eris invidiæ, torrens, (mihi crede) ferendæ, Si dicar per te fortè retentus amans. Flumina deberent juvenes in amore juvare : Flumina senserunt ipsa, quid esset amor. Inachus in Melie Bithynide pallidus îsse Dicitur, et gelidis incaluisse vadis. Nondum Troja fuit lustris obsessa duobus, Cùm rapuit vultus, Xanthe, Neæra tuos. Quid ? non Alpheon diversis currere terris Virginis Arcadiæ certus adegit amor? 30 Te quoque promissam Xantho, Penee, Creüsam Phthiotum terris occuluisse ferunt. Natarum Thebe quinque futura parens ? Herculis iratâ fracta querêre manu. Una tamen tanti Deïanira fuit. Qui patriam tantæ tam bene celat aquæ, 40 Fertur in Euadne collectam Asopide flammam Vincere gurgitibus non potuisse suis. Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, Cedere jussit aquam : jussa recessit aqua. Nec te prætereo, qui, per cava saxa volutans, Tiburis Argei spumifer arva rigas. Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, Ungue notata comas, ungue notata genas. Illa, gemens patruique nefas, delictaque Martis, Errabat nudo per loca sola pede. 50 Hanc amnis rapidis animosus vidit ab undis; Raucaque de mediis sustulit ora vadis : Ilia, ab Idæo Laomedonte genus ? Vitta nec evinctas impedit alba comas ? Pectoraque insanâ plangis aperta manu? Qui tenero lacrimas lentus in ore videt. 60 Ilia, pone metus; tibi regia nostra patebit: Teque colent amnes : Ilia, pone metus. Tu centum, aut plures, inter dominabere Nymphas: Nam centum, aut plures flumina nostra tenent. Ne me sperne, precor, tantùm, Trojana propago: Munera promissis uberiora feres. Spargebat tepidos flebilis imbre sinus. 70 Sera tamén scindens inimico pollice crinem, Edidit indignos ore tremente sonos : Condita, dum poterant virginis ossa legi! Turpis, et Iliacis inficianda focis? Desit famosis, qui notet ora, pudor. Atque ita se in rapidas perdita misit aquas. 80 Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis Dicitur; et socii jura dedisse tori. Sed nemora et silvæ crimina vestra tegupt. |