Imatges de pàgina
PDF
EPUB

ELEGIA IV.

DURE vir, imposito teneræ custode puellæ,
Nil agis: ingenio quæque tuenda suo.
Si qua metu demto casta est; ea denique casta est:
Quæ, quia non liceat, non facit, illa facit.
Ut jam servâris bene corpus; adultera mens est:
Nec custodiri, ni velit, illa potest.

Nec mentem servare potes, licèt omnia claudas.
Omnibus occlusis intus adulter erit.

Cui peccare licet, peccat minús.

Ipsa potestas
Semina nequitiæ languidiora facit.
Desine (crede mihi) vitia irritare vetando :
Obsequio vincas aptiùs illa tuo.

Vidi ego nuper equum, contra sua vincla tenacem,
Ore reluctanti fulminis ire modo.

Constitit, ut primùm concessas sensit habenas,
Frenaque in effusâ laxa jacere jubâ.

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
Sic interdictis imminet æger aquis.

Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
Argus et hos unus sæpe fefellit Amor.

:

10

20

In thalamum Danaë saxo ferroque perennem
Quæ fuerat virgo tradita, mater erat.
Penelope mansit, quamvis custode carebat,
Inter tot juvenes intemerata procos.
Quidquid servatur, cupimus magis: ipsaque furem
Cura vocat. Pauci, quod sinit alter, amant.
Nec facie placet illa suâ, sed amore mariti.
Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
Non proba sit, quam vir servat, sed adultera. Cara est:
Ipse timor pretium corpore majus habet.
Indignere licét; juvat inconcessa voluptas.
Sola placet; Timeo, dicere si qua potest.
Nec tamen ingenuam jus est servare puellam.
Hic metus externæ corpora gentis agat..

30

[ocr errors]

Scilicet ut possit custos, Ego, dicere, feci,
In laudem servi casta sit illa tui,

Rusticus est nimiùm, quem lædit adultera conjux;
Et notos mores non satis Urbis habet:

In quâ Martigenæ non sunt sine crimine nati
Romulus Iliades, Iliadesque Remus.

Quò tibi formosam, si non nisi casta placebat?
Non possunt ullis ista coïre modis.

Si sapis, indulge dominæ; vultusque severos
Exue: nec rigidi jura tuere viri.

Et cole, quos dederit (multos dabit) uxor amicos.
Gratia sic minimo magna labore venit.

Sic poteris juvenum convivia semper inire:
Et, quæ non dederis, multa videre domi.

ELEGIA V.

Nox erat: et somnus lassos submisit ocellos.
Terruerunt animum talia visa meum.
Colle sub aprico celeberrimus ilice lucus
Stabat; et in ramis multa latebat avis.
Area gramineo suberat viridissima prato,
Uvida de guttis lenè sonantis aquæ.
Ipse sub arboreis vitabam frondibus æstum ;
Fronde sub arboreâ sed tamen æstus erat.
Ecce, petens variis immixtas floribus herbas,

Constitit ante oculos candida vacca meos.
Candidior nivibus, tunc cùm cecidere recentes;
In liquidas nondum quas mora vertit aquas.
Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet,
Et modò siccatam, lacte, relinquit ovem.
Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus:

Cumque suâ teneram conjuge pressit humum..
Dum jacet, et lentè revocatas ruminat herbas,
Atque iterum pasto pascitur antè cibo;
Visus erat, somno vires adimente, ferenti
Cornigerum terræ deposuisse caput.

40

10

20

Huc levibus cornix pennis delapsa per auras
Venit; et in viridi garrula sedit humo.
Terque bovis niveæ petulanti pectora rostro
Fodit; et albentes abstulit ore jubas.
Illa locum taurumque diu cunctata relinquit.
Sed niger in vaccæ pectore livor erat.
Utque procul vidit carpentes pabula tauros;
(Carpebant tauri pabula læta procul)
Illuc se rapuit, gregibusque immiscuit illis ;
Et petiit herbæ fertilioris humum.

50

Dic, age, nocturnæ, quicumque es, imaginis augur,
(Si quid habent veri) visa quid ista ferant.
Sic ego: nocturnæ sic dixit imaginis augur,
Expendens animo singula visa suo:

Quem tu mobilibus foliis vitare volebas,
Sed malè vitabas, æstus amoris erat.
Vacca puella tua est. Aptus color ille puellæ.
Tu vir, et in vaccâ compare taurus eras.
Pectora quòd rostro cornix fodiebat acuto;
Ingenium dominæ lena movebit anus.
Quòd cunctata diu taurum sua vacca reliquit ;
Frigidus in viduo destituêre toro.

Livor, et adverso maculæ sub pectore nigræ,
Pectus adulterii labe carere negant.

Dixerat interpres. Gelido mihi sanguis ab ore
Fugit; et ante oculos nox stetit alta meos.

ELEGIA VI.

AMNIS, arundinibus limosas obsite ripas,
Ad dominam propero; siste parumper aquas.
Nec tibi sunt pontes, nec quæ sine remigis ictu
Concava trajecto cymba rudente vehat.
Parvus eras, memini; nec te transire refugi;
Summaque vix talos contigit unda meos.
Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis ;
Et turpi crassas gurgite volvis aquas.

19

40

Quid properâsse juvat? quid parca dedisse quieti
Tempora? quid nocti conseruisse diem?
Si tamen hîc standum; si non datur artibus ullis
Ulterior nostro ripa premenda pedi.
Nunc ego, quas habuit pennas Danaeïus heros,
Terribili densum cùm tulit angue caput;
Nunc opto currum; de quo Cerealia primùm
Semina venerunt in rude missa solum.
Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum.
Nec tulit hæc; nec fert, nec feret ulla dies.
Tu potiùs, ripis effuse capacibus amnis,
(Sic æternus eas) labere fine tuo.

Non eris invidiæ, torrens, (mihi crede) ferendæ,
Si dicar per te fortè retentus amans.
Flumina deberent juvenes in amore juvare:
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
Inachus in Melie Bithynide pallidus îsse
Dicitur, et gelidis incaluisse vadis.
Nondum Troja fuit lustris obsessa duobus,
Cùm rapuit vultus, Xanthe, Neæra tuos.
Quid? non Alpheon diversis currere terris
Virginis Arcadia certus adegit amor?
Te quoque promissam Xantho, Penee, Creüsam
Phthiotum terris occuluisse ferunt.

Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
Natarum Thebe quinque futura parens?
Cornua si tua nunc ubi sint, Achelöe, requiram;
Herculis iratâ fracta querêre manu.

Nec tanti Calydon, nec tota Ætolia tanti;
Una tamen tanti Deïanira fuit.

Ille fluens dives septena per ostia Nilus,

Qui patriam tantæ tam bene celat aquæ,
Fertur in Euadne collectam Asopide flammam
Vincere gurgitibus non potuisse suis.
Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
Cedere jussit aquam: jussa recessit aqua.
Nec te prætereo, qui, per cava saxa volutans,
Tiburis Argei spumifer arva rigas.

VOL. I.

Q

[blocks in formation]

Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,
Ungue notata comas, ungue notata genas.
Illa, gemens patruique nefas, delictaque Martis,
Errabat nudo per loca sola pede.

Hanc amnis rapidis animosus vidit ab undis;
Raucaque de mediis sustulit ora vadis:

Atque ita, Quid nostras, inquit, teris anxia ripas,
Ilia, ab Idæo Laomedonte genus?

Quò cultus abiere tui? quid sola vagaris?
Vitta nec evinctas impedit alba comas?
Quid fles, et madidos lacrimis corrumpis ocellos?
Pectoraque insanâ plangis aperta manu?
Ille habet et silices, et vivum in pectore ferrum,
Qui tenero lacrimas lentus in ore videt.
Ilia, pone metus; tibi regia nostra patebit:

Teque colent amnes: Ilia, pone metus.

50

60

Tu centum, aut plures, inter dominabere Nymphas : Nam centum, aut plures flumina nostra tenent. Ne me sperne, precor, tantùm, Trojana propago: Munera promissis uberiora feres.

Dixerat. Illa, oculos in humum dejecta modestos,
Spargebat tepidos flebilis imbre sinus.

Ter molita fugam, ter ad altas restitit undas,
Currendi vires eripiente metu.

Sera tamén scindens inimico pollice crinem,
Edidit indignos ore tremente sonos:

O utinam mea lecta forent, patrioque sepulcro
Condita, dum poterant virginis ossa legi!
Cur modò Vestalis tædas invitor ad ullas
Turpis, et Iliacis inficianda focis?

Quid moror? en digitis designor adultera vulgi.
Desit famosis, qui notet ora, pudor.

Hactenus; et vestem tumidis prætendit ocellis:
Atque ita se in rapidas perdita misit aquas.
Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
Dicitur; et socii jura dedisse tori.

Te quoque credibile est aliquâ caluisse puellâ :
Sed nemora et silvæ crimina vestra tegunt.

70

80

« AnteriorContinua »