Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Materiâ premis ingenium. Cane facta virorum :

Hæc animo, dices, area digna meo est. Quod teneræ cantent, lusit tua Musa, puellæ ;

Primaque per numeros acta juventa suos. Nunc habeam per te Romana Tragedia nomen. Implebit leges spiritus iste meas.

30 Hactenus : 'et movit pictis innixa cothurnis

Densum cæsarie terque quaterque caput.
Altera (si memini) limis subrisit ocellis.

Fallor, an in dextrâ myrtea virga fuit ?
Quid gravibus verbis, animosa Tragedia, dixit,

Me premis ? an numquam non gravis esse potes? Imparibus tamen es numeris dignata moveri.

In me pugnâsti versibus usa meis.
Non ego contulerim sublimia carmina nostris:
Obruit exiguas regia vestra fores.

40 Sum levis; et mecum levis est, mea cura, Cupido.

Non sum materiâ fortior ipsa meâ. Rustica fit sine me lascivi mater Amoris :

Huic ego proveni lena, comesque Deæ.
Quam tu non poteris duro reserare cothurno,

Hæc est blanditiis janua laxa meis.
Et tamen emerui plus, quàm tu, posse, ferendo

Multa, supercilio non patienda tuo.
Per me decepto didicit custode Corinna
Liminis adstricti sollicitare fidem ;

50 Delabique toro tunicâ velata recinctâ;

Atque impercussos nocte movere pedes.
Vel quoties foribus duris incisa pependi,

Non verita à populo prætereunte legi !
Quin ego me memini, dum custos sævus abiret,

Ancillæ missam delituisse sinu.
Quid, cùm me munus natali mittis ? at illa

Rumpit, et adpositâ barbara mersit aquâ?
Prima tuæ movi felicia semina mentis.

Munus habet, quòd te jam petit, ista meum. 60 Desierant ; cæpi: Per vos utramque rogamus, In vacuas aures verba timentis eant.

Altera me sceptro decoras, altoque cothurno.

Jam nunc contacto magnus in ore sonor. Altera das nostro victurum nomen amori.

Ergo ades, et longis versibus adde breves. Exiguum vati concede, Tragedia, tempus.

Tu labor æternus : quod petit illa, breve est. Mota dedit veniam. Teneri properentur amores,

Dum vacat; à tergo grandius urget opus.

70

ELEGIA II.

Non ego nobilium sedeo studiosus equorum :

Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille precor. Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem:

Ne tibi non notus, quem facis, esset amor. Tu cursus spectas, ego te. Spectemus uterque

Quod juvat, atque oculos pascat uterque suos.
O, cuicumque faves, felix agitator equorum!

Ergo illi curæ contigit esse tuæ ;
Hoc mihi contingat; sacro de carcere missis
Insistam forti mente vehendus equis.

10 Et modò lora dabo ; modò verbere terga notabo :

Nunc stringam metas interiore rotâ.
Si mihi currenti fueris conspecta, morabor :

Deque meis manibus lora remissa fluent.
Ah quàm penè Pelops Pisæâ concidit hastâ,

Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos ! Nempe favore suæ vicit tamen ille puellæ.

Vincamus dominæ quisque favore suæ. Quid frustrà refugis ? cogit nos linea jungi.

Hæc in lege loci commoda Circus habet. 20 Tu tamen, à dextrâ quicumque es, parce puellæ.

Contactu lateris læditar ista tui. Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe cruraa

Si pudor est, rigido nec preme terga genu. Sed nimiùm demissa jacent tibi pallia terræ.

Collige ; vel digitis en ego tollo meis..

Invida vestis eras, quæ tam bona crura tegebas :

Quóque magis spectes, invida vestis eras. Talia Milanion Atalantes crura fugacis Optavit manibus sustinuisse suis.

50 Talia succinctæ pinguntur crura Dianæ,

Cùm sequitur fortes, fortior ipsa, feras. His ego non visis arsi. Quid fiet ab istis ?

In Hammam flammas, in mare fundis aquas. Suspicor ex istis et cetera posse placere,

Quæ bene sub tenui condita veste latent.
Vis tamen interea faciles arcessere ventos,

Quos faciat nostrâ mota tabella manu ?
An magis hic meus est animi, non aëris, æstus,

Captaque femineus pectora torret amor ? 40 Dum loquor, alba nigro sparsa est tibi pulvere vestis.

Sordide de niveo corpore pulvis abi.
Sed jam pompa venit : linguis animisque favete.

Tempus adest plausûs : aurea pompa venit.
Prima loco fertur passis Victoria pennis :

Huc ades; et meus hic fac, Dea, vincat amor. Plaudite Neptuno, nimiùm qui creditis undis.

Nil mihi cum pelago: me mea terra capit. Plaude tuo, miles, Marti: nos odimus arma.

Pax juvat, et mediâ Pace repertus Amor. 50 Auguribus Phæbus, Phæbe venantibus adsit :

Artifices in te verte, Minerva, manus. Ruricolæ Cereri, teneroque adsurgite Baccho :

Pollucem pugiles, Castora placet eques. Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu .

Plaudimus. Inceptis adnue, Diva, meis. Daque novæ mentem dominæ, patiatur amari.

Adnuit ; et motu signa secunda dedit. Quod Dea promisit, promittas ipsa rogamus.

Pace loquar Veneris : tu Dea major eris. 60 Per tibi tot juro testes, pompamque Deorum,

.Te dominam nobis tempus in omne peti. Sed pendent tibi crura : potes, si fortè juvabit,

Cancellis primos inseruisse pedes.

70

Maxima jam vacuo Prætor spectacula Circo,

Quadrijuges æquo carcere misit equos.
Cui studeas video : vincet cuicumque favebis.

Quid cupias ipsi scire videntur equi.
Me miserum! metam spatioso circuit orbe.

Quid facis ? admoto proximus axe subit.
Quid facis, infelix ? perdis bona vota puellæ.

Tende precor validâ lora sinistra manu.
Favimus ignavo. Sed enim revocate, Quirites;

Et date jactatis undique signa togis.
En revocant. At, ne turbet toga mota capillos,

In nostros abdas te licet usque sinus.
Jamque patent iterum reserato carcere postes.

Evolat admissis discolor agmen equis.
Nunc saltem supera, spatioque insurge patenti.

Sint mea, sint dominæ fac rata vota meæ. 80 Sunt dominæ rata vota meæ: mea vota supersunt.

Ille tenet palmam: palma petenda mihi est. Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.

Hoc satis hic: alio cetera redde loco.

ELEGIA III.

Esse Deos, i, crede. Fidem jurata fefellit:

Et facies illi, quæ fuit antè, manet.
Quàm longos habuit nondum jurata capillos,

Tam longos, postquam numina lusit, habet.
Candida candorem roseo suffusa rubore

Antè stetit : niveo lucet in ore rubor.
Pes erat exiguus: pedis est aptissima forma.

Longa decensque fuit: longa decensque manet. Argutos habuit, radiant ut sidus, ocellos ;

Per quos mentita est perfida sæpe mihi. 10 Scilicet æternò falsum jurare puellis

Di quoque concedunt; formaque numen habet. Perque suos illam nuper jurâsse recordor,

Perque meos oculos; et doluere mei.

30

Dicite, Di; si vos impune fefellerit illa,

Alterius meritis cur ego damna tuli? At non invidiæ vobis Cepheïa virgo est,

Pro malè formosâ jussa parente mori. Non satis est, quòd vos habui sine pondere testes, Et mecum lusos ridet inulta Deos:

20 Ut sua per nostram redimat perjuria pænam,

Victima deceptus decipientis ero?
Aut sine re nomen Deus est, frustráque timetur ;

Et stultâ populos credulitate movet :
Aut, si quis Deus est, teneras amat ille puellas;

Et nimiùm solas omnia posse jubet.
Nobis fatifero Mavors adcingitur ense:

Nos petit invictâ Palladis hasta manu. Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus :

In nos alta Jovis dextera fulmen habet, Formosas Superi metuunt offendere læsi :

Atque ultro, quæ se non timuere, timent. Et quisquam pia tura focis imponere curet?

Certè plus animi debet inesse viris.
Jupiter igne suo lucos jaculatur et arces,

Missaque perjuras tela ferire vetat.
Tot meruere peti. Semele miserabilis arsit :

Officio est illi pæna reperta suo.
At si venturo se subduxisset amanti,

Non pater in Baccho matris haberet onus. 40 Quid queror, et toti facio convicia cælo ?

Di quoque habent oculos: Diquoque pectus habent. Si Deus ipse forem ; numen sine fraude liceret

Femina mendaci falleret ore meum. Ipse ego jurarem verum jurare puellas ;

Et non de tetricis dicerer esse Deus. Tu tamen illorum moderatiùs utere dono:

Aut oculis certè parce, puella, meis.

« AnteriorContinua »