Materiâ premis ingenium. Cane facta virorum : Hæc animo, dices, area digna meo est. Quod teneræ cantent, lusit tua Musa, puellæ ; Primaque per numeros acta juventa suos. Nunc habeam per te Romana Tragedia nomen. Implebit leges spiritus iste megs. 30 Hactenus : et movit pictis innixa cothurnis Densum cæsarie terque quaterque caput. . Fallor, an in dextrâ myrtea virga fuit ? Me premis ? an numquam non gravis esse potes? Imparibus tamen es numeris dignata moveri. In me pugnâsti versibus usa meis. Obruit exiguas regia vestra fores. Huic ego proveni lena, comesque Deæ. Hæc est blanditiis janua laxa meis. Multa, supercilio non patienda tuo. Liminis adstricti sollicitare fidem ; Delabique toro tunicâ velata recinctâ ; Atque impercussos nocte movere pedes. Non verita à populo prætereunte legi ! Ancillæ missam delituisse sinu. Rumpit, et adpositâ barbara mersit aquâ ? Munus habet, quòd te jam petit, ista meum. 60 Desierant ; cæpi : Per vos utramque rogamus, In vacuas aures verba timentis eant. . Altera me sceptro decoras, altoque cothurno. Jam nunc contacto magnus in ore sonor. Altera das nostro victurum nomen amori. Ergo ades, et longis versibus adde breves. Exiguum vati concede, Tragedia, tempus. Tu labor æternus : quod petit illa, breve est. Mota dedit veniam. Teneri properentur amores, Dum vacat; à tergo grandius urget opus. ELEGIA II. 10 Non ego nobilium sedeo studiosus equorum : Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille precor. Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem: Ne tibi non notus, quem facis, esset amor. Quod juvat, atque oculos pascat uterque suos. Insistam forti mente vehendus equis. Nunc stringam metas interiore rotâ. Deque meis manibus lora remissa fluent.- Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos ! Nempe favore suæ vicit tamen ille puellæ. Vincamus dominæ quisque favore suæ. Quid frustrà refugis ? cogit nos linea jungi. Hæc in lege loci commoda Circus habet. 20 Tu tamen, à dextrâ quicumque es, parce puellæ. Contactu lateris læditur ista tui. Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura, Si pudor est, rigido nec preme terga genu. Sed nimiùm demissa jacent tibi pallia terræ. Collige ; vel digitis en ego tollo meis. Invida vestis eras, quæ tam bona crura tegebas : ", Quóque magis spectes, invida vestis eras. Optavit manibus sustinuisse suis. Cùm sequitur fortes, fortior ipsa, feras. In Hammam flammas, in mare fundis aquas. Suspicor ex istis et cetera posse placere, Quæ bene sub tenui condita veste latent. Quos faciat nostrâ mota tabella manu ? Captaque femineus pectora torret amor ? 40 Dum loquor, alba nigro sparsa est tibi pulvere vestis. Sordide de niveo corpore pulvis abi. Tempus adest plausûs : aurea pompa venit. Huc ades; et meus hic fac, Dea, vincat amor. Plaudite Neptuno, nimiùm qui creditis undis. Nil mihi cum pelago: me mea terra capit. Plaude tuo, miles, Marti: nos odimus arma. Pax juvat, et mediâ Pace repertus Amor. 50 Auguribus Phæbus, Phæbe venantibus adsit : Artifices in te verte, Minerva, manus. Ruricolæ Cereri, teneroque adsurgite Baccho : · Pollucem pugiles, Castora placet eques. Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu . Plaudimus. Inceptis adnue, Diva, meis. Daque novæ mentem dominæ, patiatur amari. Adnuit; et motų signa secunda dedit. Quod Dea promisit, promittas ipsa rogamus. Pace loquar Veneris: tu Dea major eris. Te dominam nobis tempus in omne peti. Cancellis primos inseruisse pedes. ' ... Maxima jam vacuo Prætor spectacula Circo, Quadrijuges æquo carcere misit equos. Quid cupias ipsi scire videntur equi. Quid facis? admoto proximus axe subit. Tende precor validâ lora sinistra manu. Et date jactatis undique signa togis. In nostros abdas te licet usque sinus. Evolat admissis discolor agmen equis. Sint mea, sint dominæ fac rata vota meæ. Ille tenet palmam : palma petenda mihi est. Risit, et argutis quiddam promisit ocellis. Hoc satis hîc : alio cetera redde loco. ELEGIA III. Esse Deos, i, crede. Fidem jurata fefellit: Et facies illi, quæ fuit antè, manet. Tam longos, postquam numina lusit, habet. Antè stetit : niveo lucet in ore rubor. Longa decensque fuit: longa decensque manet. 10 Scilicet æternò falsum jurare puellis Di quoque concedunt; formaque numen habet. Perque suos illam nuper jurâsse recordor,, Perque meos oculos; et doluere mei. Dicite, Di; si vos impune fefellerit illa, Alterius meritis cur ego damna tuli? At non invidiæ vobis Cepheïa virgo est, Pro malè formosâ jussa parente mori. Non satis est, quod vos habui sine pondere testes, Et mecum lusos ridet inulta Deos: 20 Ut sua per nostram redimat perjuria pænam, Victima deceptus decipientis ero? Et stultâ populos credulitate movet : Et nimiùm solas omnia posse jubet. Nos petit invictâ Palladis hasta manu. Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus : In nos alta Jovis dextera fulmen habet. Formosas Superi metuunt offendere læsi : Atque ultro, quæ se non timuere, timent. Et quisquam pia tura focis imponere curet? Certè plus animi debet inesse viris. Missaque perjuras tela ferire vetat. Officio est illi pæna reperta suo. Non pater in Baccho matris haberet onus, 40 Quid queror, et toti facio convicia cælo ? Di quoque habent oculos: Diquoque pectus habent. Si Deus ipse forem ; numen sine fraude liceret Femina mendaci falleret ore meum. Et non de tetricis dicerer esse Deus. Aut oculis certè parce, puella, meis. |