Imatges de pàgina
PDF

ELEGIA XVII.

Si quis erit, qui turpe putet servire puellæ;
Illo convincar judice turpis ego.
Sim licèt infamis; dum me moderatiùs urat,
Quæ Paphon, et fluctu pulsa Cythera tenet.
Atque utinam dominæ miti quoque præda fuissem;
Formosæ quoniam præda futurus eram.
Dat facies animos. Facie violenta Corimma est;
(Me miserum! cur est tam bene nota sibi?)
Scilicet à speculi sumuntur imagine fastus;
Nec nisi compositam se priùs illa videt. 10
Non tibi si facies nimium dat in omnia regni;
(O facies oculos nata temere meos!)
Collatum idcirco tibi me contemnere debes.
Aptari magnis inferiora licet.
Creditur et Nymphe, mortalis amore, Calypso,
Capta, reluctantem detimuisse virum.
Creditur æquoream Phthio Nereida Regi,
Egeriam justo concubuisse Numæ;
Volcano Venerem: quamvis, incude relictâ,
Turpiter obliquo claudicet ille pede. 2O
Carminis hoc ipsum genus impar: sed tamen aptè
Jungitur herous cum breviore modo.
Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges.
Te deceat medio jura dedisse toro.
Non tibi crimen ero, nec quo lætere remoto.
Non erit hic nobis inficiandus amor.
Sint tibi pro magno felicia carmima censu:
Et multæ per me nomen habere volunt.
Novi aliquam, quæ se circumferat esse Corinnam.
Ut fiat, quid non illa dedisse velit? 3O
Sed neque diversi ripâ labuntur eâdem
Frigidus Eurotas, populiferque Padus: -
Nec nisi tu, nostris cântabitur ulla libellis.
Ingenio caussas tu dabis una meo.

ELEGIA XVIII.

CARMEN ad iratum dum tu perducis Achillem,
Primaque juratis induis arma viris;
Nos, Macer, ignavæ Veneris cessamus in umbrâ:
Et tener ausuros grandia frangit Amor.
Sæpe meae, Tandem, dixi, discede, puellæ:
In gremio sedit protinus illa meo.
Sæpe, Pudet, dixi. Lacrimis vix illa retentis,
Me miseram! jam te, dixit, amare pudet?
Implicuitque suos circum mea colla lacertos:
Et, quæ me perdunt, oscula mille dedit. 1O
Vincor; et ingenium sumtis revocatur ab armis:
Resque domi gestas, et mea bella, camo.
Sceptra tamen sumsi; curâque Tragœdia mostrâ
Crevit: et huic operi quamlibet aptus eram.
Risit Amor, pallamque meam, pictosque cothurnos,
Sceptraque privatâ tam bene sumta manu.
Hinc quoque me dominæ numen deduxit iniquæ:
Deque cothurnato vate triumphat Amor.
Quod licet, aut Artes teneri profitemur Amoris:
(Hei mihi! præceptis urgeor ipse meis.) 2O
Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,
Scribimus: aut lacrimas, Phylli relicta, tuas
Quod Paris, et Macareus, et quod malè gratus Iáson,
Hippolytique parens, Hippolytusque legant;
Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
Dicat, et Æoliæ Lesbis amica lyræ.
Quàm celer è toto rediit meus orbe Sabinus,
Scriptaque diversis retulit ille locis !
Candida Penelope signum cognovit Ulixis:
Legit ab Hippolyto scripta moverca suo. 30
Jam pius Æneas miseræ rescripsit Elissæ:
Quodque legat Phyllis, si modò vivit, habet.
Tristis ad Hypsipylen ab Iäsone litera venit:
Det votam Phoebo Lesbis amata lyram.
VOL. I. p.

Nec tibi (quâ tutum vati, Macer, arma canenti)
Aureus imi medio Marte tacetur Amor.

Et Paris est illic, et adultera nobile crimen ;
Et comes extincto Laodamia viro.

Si bene te movi; non bella libemtiùs istis
Dicis: et à vestrisim mea castra redis. 4O

IELEGIA XIX.

Si tibi non opus est servatâ, stulte, puellâ ;
At mihi fac serves: quo magis ipse velim.
Quod licet, ingratum est: quod non licet, acriùs urit.
Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.
Speremus pariter, pariter metuamus amantes,
Et faciat voto rara repulsa l.cum.
Quò mihi fortunam, quæ numquam fallere curet?
Nil ego, quod nullo tempore lædat, amo.
Viderat hoc in me vitium versuta Corimma;
Quâque capi possem, callida nôrat opem. 1O
Ah quoties sani capitis mentita dolores,
Cunctantem tardo jussit abire pede!
Ah quoties finxit culpam, quantumque libebat,
Insontis speciem præbuit esse, nocens!
Sic ubi vexârat, tepidosque refoverat ignes;
Rursus erat votis comis et apta meis.
Quas mihi blanditias, quàm dulcia verba parabat!
Oscula (Di magni) qualia, quotque dabat!
Tu quoque, quæ mostros rapuisti muper ocellos,
Sæpe time insidias, sæpe rogata mega: 2O
Et sine me, ante tuos projectum in limime postes,
Longa pruinosâ frigora mocte pati.
Sic mihi durat amor, longosque adolescit in usus:'*
Hoc juvat: hæc animi sunt alimenta mei.
Pinguis amor, nimiúmque patens, in tædia nobis
Vertitur; et stomacho, dulcis ut esca, nocet.
Si numquam Danäem habuisset aënea turris;
Non esset Damäe de Jove facta parems.

Dum servat Juno sinuatam cornibus Iö;
Facta est, quàm fuerat, gratior illa Jovi. 30
Quod licet et facile est, quisquis cupit, arbore frondes
Carpat, et è magno flumine sumat aquam.
Si qua volet regnare diu; deludat amantem.
Hei mihi, quòd monitis torqueor ipse meis!
Cuilibet eveniat, nocet indulgentia nobis. -
Quod sequitur, fugio: quod fugit, usque sequor.
At tu, formosæ nimiùm secure puellæ,
Incipe jam primâ claudere nocte domum.
Incipe, quis toties furtim tua limina pulset,
Quærere: quid latrent nocte silente canes. 40
Quò ferat, aut referat sollers ancilla tabellas:
Cur toties vacuo secubet ipsa toro.
Mordeat ista tuas aliquando cura medullas:
Daque locum nostris materiamque dolis.
Ille potest vacuo furari litore arenas,
Uxorem stulti si quis amare potest.
Jamque ego præmoneo ; nisi tu servare puellam
Incipis, incipiet desinere esse mea.
Multa diuque tuli: speravi sæpe futurum,
Cùm bene servâsses, ut bene verba darem. 50
Lentus es, et pateris mulli patienda marito:
At mihi concessi finis amoris erit.
Scilicet infelix mumquam prohibebor adire?
Nox mihi sub nullo vindice semper erit?
Nil metuam? per nulla traham suspiria somnos?
Nil facies, cur te jure perisse velim?
Quid mihi cum facili, quid cum lenone marito?
Corrumpis vitio gaudia nostra tuo.
Quin alium, quem tanta juvet patientia, quæris?
Me tibi rivalem si juvat, esse, veta. 6O

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

STAT vetus, et multos incædua silva per annos:
Credibile est illi numen inesse loco.
Fons sacer in medio, speluncaque pumice pendens :
Et latere ex omni dulcè queruntur aves.
Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris,
Quod mea, quærebam, Musa moveret opus.
Venit odoratos Elegeia nexa capillos:
Et, puto, pes illi longior alter erat.
Forma decens: vestis tenuissima, cultus amantis:
In pedibus vitium caussa decoris erat. 1o
Venit et ingenti violenta Tragœdia passu :
Fronte comae torvâ, palla jacebat humi.
Læva manus sceptrum latè regale movebat :
Lydius alta pedum vincla cothurmus erat.
Et prior, Ecquis erit, dixit, tibi finis amandi?
O argumenti lente poëta tui!
Nequitiam vinosa tuam convivia narrant:
Narrant in multas compita secta vias.
Sæpe aliquis digito vatem designat euntem :
Atque ait, Hic, hic est, quem ferus urit Amor. 20
Fabula (nec sentis) totâ jactaris in Urbe;
Dumi tua præterito facta pudore refers.
Tempus erat thyrso pulsum graviore moveri.
Cessatum satis est: incipe majus opus.

« AnteriorContinua »