ELEGIA XVII. Si quis erit, qui turpe putet servire puellæ; Illo convincar judice turpis ego. Quæ Paphon, et fluctu pulsa Cythera tenet. Atque utinam dominæ miti quoque præda fuissem; Formosæ quoniam præda futurus eram. (Me miserum! cur est tam bene nota sibi ?) Scilicet à speculi sumuntur imagine fastus; Nec nisi compositam se priùs illa videt. 10 Non tibi si facies nimium dat in omnia regni; (O facies oculos nata tenere meos !) Collatum idcirco tibi me contemnere debes. Aptari magnis inferiora licet. Capta, reluctantem detinuisse virum. Egeriam justo concubuisse Numæ; Volcano Venerem: quamvis, incude relictâ, Turpiter obliquo claudicet ille pede. 20 Carminis hoc ipsum genus impar: sed tamen aptè. Jungitur herous cum breviore modo. Te deceat medio jura dedisse toro. Non erit hic nobis inficiandus amor. Et multæ per me nomen habere volunt. Novi aliquam, quæ se circumferat esse Corinnam. Ut fiat, quid non illa dedisse velit ? Sed neque diversi ripâ labuntur eadem Frigidus Eurotas, populiferque Padus: Nec nisi tu, nostris cantabitur ulla libellis. Ingenio caussas tu dabis una meo. ELEGIA XVIII. · CARMEN ad iratum dum tu perducis Achillen, Primaque juratis induis arma viris; Nos, Macer, ignaväe Veneris cessamus in umbrâ : Et tener ausuros grandia frangit Amor. In gremio sedit protinus illa meo. Me miseram! jam te, dixit, amare pudet ? Êt, quæ me perdunt, oscula mille dedit. 10 Vincor; et ingenium sumtis revocatur ab armis: Resque domi gestas, et mea bella, cano. Sceptra tamen sumsi; curâque Tragedia nostrâ . Crevit: et huic operi quamlibet aptus eram. Risit Amor, pallamque meam, pictosque cothurnos, Sceptraque privatâ tam bene sumta manu. Hinc quoque me dominæ numen deduxit iniquæ: Deque cothurnato vate triumphat Amor. Quod licet, aut Artes teneri profitemur Amoris : (Hei mihi! præceptis urgeor ipse meis.) 20 Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi, Scribimus: aut lacrimas, Phylli relicta, tuas Quod Paris, et Macareus, et quod malè gratus Iason, Hippolytique parens, Hippolytusque legant: Dicat, et Æoliæ Lesbis amica lyræ. Scriptaque diversis retulit ille locis ! Legit ab Hippolyto scripta noverca suo. 30 Jam pius Æneas miseræ rescripsit Elissæ: Quodque legat Phyllis, si modò vivit, habet. Det votam Phoebo Lesbis amata lyram. Nec tibi (quâ tutum vati, Macer, arma canenti) Aureus in medio Marte tacetur Amor. Et comes extincto Laodamia viro. Dicis: et à vestris in mea castra redis. ELEGIA XIX. Si tibi non opus est servatâ, stulte, puellâ ; At mihi fac serves: quo magis ipse velim. Quod licet, ingratum est: quod non licet, acriùs urit. Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat. Et faciat voto rara repulsa l.cum. Nil ego, quod nullo tempore lædat, amo. Quâque capi possem, callida nôrat opem. 10 Ah quoties sani capitis mentita dolores, Cunctantem tardo jussit abire pede! Insontis speciem præbuit esse, nocens ! Rursus erat votis comis et apta meis. Oscula (Dî magni) qualia, quotque dabat! Sæpe time insidias, sæpe rogata nega: 20 Et sine me, ante tuos projectum in limine postes, Longa pruinosâ frigora nocte pati. Sic mihi durat amor, longosque adolescit in usus:'? Hoc juvat: hæc animi sunt alimenta mei. Pinguis amor, nimiúmque patens, in tædia nobis ; Vertitur; et stomacho, dulcis ut esca, nocet. Si numquam Danäen habuisset aënea turris; Non esset Danäe de Jove facta parens. Dum servat Juno sinuatam cornibus lö; Facta est, quàm fuerat, gratior illa Jovi. 30 Quod licet et facile est, quisquis cupit, arbore frondes Carpat, et è magno flumine sumat aquam. Si qua volet regnare diu; deludat amantem. Hei mihi, quòd monitis torqueor ipse meis! Cuilibet eveniat, nocet indulgentia nobis. Quod sequitur, fugio: quod fugit, usque sequor. At tu, formosæ nimiùm secure puellæ, Incipe jam primâ claudere nocte domum. Incipe, quis toties furtim tua limina pulset, Quærere: quid latrent nocte silente canes. 40 Quò ferat, aut referat sollers ancilla tabellas: Cur toties vacuo secubet ipsa toro. Mordeat ista tuas aliquando cura medullas: Daque locum nostris materiamque dolis. Uxorem stulti si quis amare potest. Incipis, incipiet desinere esse mea. Cùm bene servâsses, ut bene verba darem. 50 Lentus es, et pateris nulli patienda marito: At mihi concessi finis amoris erit. Scilicet infelix numquam prohibebor adire ? Nox mihi sub nullo vindice semper erit ? Nil facies, cur te jure perîsse velim? Corrumpis vitio gaudia nostra tuo. Me tibi rivalem si juvat esse, veta. 10 STAT vetus, et multos incædua silva per annos : Credibile est illi numen inesse loco. Et latere ex omni dulcè queruntur aves. Quod mea, quærebam, Musa moveret opus. Et, puto, pes illi longior alter erat. Forma decens : vestis tenuissima, cultus amantis : In pedibus vitium caussa decoris erat. Venit et ingenti violenta Tragedia passu : Fronte comæ torvâ, palla jacebat humi. Læva manus sceptrum latè regale movebat : Lydius alta pedum vincla cothurnus erat. O argumenti lente poëta tui ! Narrant in multas compita secta vias. Atque ait, Hic, hic est, quem ferus urit Amor. 20 Fabula (nec sentis) totâ jactaris in Urbe; Dum tua præterito facta pudore refers. Tempus erat thyrso pulsum graviore moveri. Cessatum satis est: incipe majus opus. |