Imatges de pàgina
PDF

Pergama cùm caderent, bello superata bilustri;
Ex tot, in Atridâ pars quota laudis erat ? 10
At mea seposita est, et ab omni milite dissors
Gloria: mec titulum muneris alter habet.
Me duce ad hanc voti finem, me milite veni ;
Ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.
Nec casum fortuna meis immiscuit actis.
Huc ades, 6 curâ parte Triumphe meâ.
Nec belli mova caussa mei. Nisi rapta fuisset
Tyndaris, Europæ pax Asiæque foret.
Femina silvestres Lapithas, populumque bimembrem
Turpiter adposito vertit in arma mero. . 20
Femina Trojanos iterum fera bella movere
Impulit in regno, juste Latine, tuo.
Pemima Romanis, etiam nunc Urbe recenti,
Immisit soceros, armaque sæva dedit.
Vidi ego pro niveâ pugnantes conjuge tauros:
Spectatrix animos ipsa juvenca dabat.
Me quoque cum multis, sed me sine cæde, Cupido
Jussit militiæ signa movere suæ.

IELEGIA XIII.

DuM labefactat onus gravidi temeraria ventris,
In dubio vitæ lassa Corinna jacet.
Illa quidem, clam me tantum molita pericli,
Irâ digna meâ: sed cadit ira metu.
Sed tamen aut ex me conceperat; aut ego credo.
Est mihi pro facto sæpe, quod esse potest.
Isi, Parætonium, genialiaque arva Canopi
Quæ colis, et Memphin, palmiferamque Pharon,
Quâque celer Nilus, lato dilapsus ab alveo,
Per septem portus in maris exit aquas; 1O
Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi ;
Sic tua sacra pius semper Osiris amet,
Pigraque labatur circa donaria serpens,
Et comes in pompam corniger Apis eat:

Huc adhibe vultus; et in umâ parce duobus:
Nam vitam dominæ tu dabis; illa mihi.
Sæpe tibi sedit certis operata diebus,
Quâ cingit lauros Gallica turma tuas.
Tuque laborantes utero miserata puellas,
Quarum tarda latens corpora tendit onus: 2O
Lemis ades, precibusque meis fave, Ilithya.
Digna est, quam jubeas mumeris esse tui.
Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris :
Ipse feram ante tuos mumera vota pedes.
Adjiciam titulum, Servatâ Naso Corinnâ.
Tu modò fac titulo muneribusque locum.
Si tamen in tanto fas est monuisse timore;
Hâc tibi sit pugnâ dimicuisse satis.

ELEGIA XIV.

QUID juvat immunes belli cessare puellas,
Nec fera peltatas agmina velle sequi ;
Si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,
Et caecas armant in sua fata mamus?
Quæ prima instituit teneros convellere foetus,
Militiâ fuerat digna perire suâ.
Scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
Sternatur pugnæ tristis arena tuæ.
Si mos antiquis placuisset matribus idem;
Gens hominum vitio deperitura fuit: 10
�uique iterum generis jaceret primordia nostri
In vacuo lapides orbe, parandus erat.
Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
Justa recusâsset pondera ferre Thetis?
Ilia si tumido geminos im ventre mecâsset,
Casurus dominæ conditor Urbis erat.
Si Venus Æneam gravidâ temerâsset in alvo ;
Cæsaribus tellus orba futura fuit.
Tu quoque, cùm posses masci, formosa, perisses;
Tentâsset, quod tu, si tua mater opus. 20
Ipse ego, cùm fuerim meliùs periturus-amando,
Vidissem mullos, matre mecante, dies.
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis;
Pomaque crudeli vellis acerba manu?
Sponte fluant matura suâ. Sine crescere nata.
Est pretium parvæ mom leve vita moræ.
Vestra quid effoditis subjectis viscera telis;
Et nondum matis dira venema datis?
Colchida respersam puerorum sanguine culpant,
Aque suâ caesum matre queruntur Itym. 3O
Utraque sæva parens: sed tristibus utraque caussis
Jacturâ socii sanguinis ulta virum.
IDicite, quis Tereus, quis vos irritet Iäsom
Figere sollicitâ corpora vestra manu ?
Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris:
Perdere nec fœtus ausa leæna suos.
At teneræ faciunt, sed non impune, puellæ.
Sæpe, suos utero quæ mecat, ipsa perit.
Ipsa perit, ferturque toro resoluta capillos :
Et clamant, Meritò, qui modò cumque vident. 40
Ista sed ætherias vanescant dicta per auras:
Et sint ominibus pondera mulla meis.
IDi faciles, peccâsse semel concedite tut6:
ld satis est. Poenam culpa secunda ferat.

ELEGIA XV.

ANNULE, formosæ digitum vincture puellæ,
In quo censendum nil, nisi dantis amor;
Munus eas gratum. Te laetâ mente receptum
Protinus articulis induat illa suis.
Tam bene convenias, quàm mecum convenit illi;
Et digitum justo commodus orbe teras.
Felix, à dominâ tractaberis, annule, nostrâ,
Invideo donis jam miser ipse meis.
O utinam fieri subitò mea munera possim
Artibus Ææis, Carpathiive senis! 1O

[ocr errors]

Tunc ego te dominæ cupiam tetigisse papillas,
Et lævam tumicis inseruisse mamum.
Elabar digito, quamvis angustus et hærens;
Inque simum mirâ laxus ab arte cadam.
Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas,
Neve tenax ceram siccave gemma trahat,
Humida formosæ tangam priùs ora puellæ.
Tantùm me signem scripta dolenda mihi.
Si dabor, ut condar loculis; exire negabo,
Adstringens digitos orbe mimore tuos. 2O
Non ego dedecori tibi sim, mea vita, futurus,
Quodve temer digitus ferre recuset, onus.
Me gere, cùm calidis perfunderis imbribus artus:
Damnaque sub gemmâ perfer euntis aquæ.
Sed puto te nudâ mea membra libidine surgent,
Et peragam partes anmulus ille viri.
Irrita quid voveo? Parvum proficiscere munus.
Illa datam tecum sentiat esse fidem.

ELEGIA XVI.

PARs me Sulmo tenet Peligni tertia ruris;
Parva, sed irriguis ora salubris aquis.
Sol licèt admoto tellurem sidere fimdat,
Et micet Icarii stella proterva canis;
Arva pererrantur Peligna liquentibus undis:
Et viret in tenero fertilis herba solo.
Terra ferax Cereris, multóque feracior uvæ :
Dat quoque bacciferam Pallada rarus ager:
Perque resurgentes rivis labentibus herbas
Gramineus madidam cespes obumbrat humum. 10
At meus ignis abest. Verbo peccavimus uno:
Quæ movet ardores, est procul; ignis adest.
Non ego, si medius Polluce et Castore pomar,
In coeli sine te parte fuisse velim.
Solliciti jaceant, terrâque premantur iniquâ,
In longas orbem qui secuere vias.

[graphic]

Aut juvemum comites jussissent ire puellas,
Si fuit in longas terra secanda vias.
Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
(Dummodo cum dominâ) molle fuisset iter. 2o
Cum dominâ Libycas ausim perrumpere Syrtes,
Et dare non æquis vela ferenda Notis.
Nom, quæ virgineo portenta sub inguine latrant;
Nec timeam vestros, curva Malea, simus:
Non quâ, submersis ratibus saturata, Charybdis
Fundit, et effusas ore resorbet aquas.
Quòd si Neptumum ventosa potentia vincit,
Et subventuros auferet unda Deos;
Tu nostris niveos humeris impone lacertos.
Corpore nos facili dulce feremus onus. 3O
Sæpe petens Hero juvenis tranaverat undas.
Tunc quoque tranâsset; sed via cæca fuit.
At sime te, quamvis operosi vitibus agri
Me teneant, quamvis amnibus arva natent,
Et vocet in rivos parentem rusticus undam,
Frigidaque arboreas mulceat aura comas;
Non ego Pelignos videor celebrare salubres:
Non ego matalem, rura paterna, locum;
Sed Scythiam, Cilicasque feros, viridesque Britanmos,
Quæque Prometheo saxa cruore rubent. 4O
Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum.
Separor à dominâ cur ego saepe meâ ?
At mihi te comitem jurâras usque futuram,
Per me, perque oculos, sidera mostra, tuos.
Verba puellarnm, foliis leviora caducis,
Irrita, quò visum est, ventus et unda ferunt.
Si qua mei tamen est in te pia cura relicti ;
Incipe pollicitis addere facta tuis:
Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis, .
Ipsa per admissas concute lora jubas. 5O
At vos, quâ veniet, tumidi subsidite montes:
Et faciles curvis vallibus este viæ.

« AnteriorContinua »