Imatges de pàgina
PDF

Pergama cùm caderent, bello superata bilustri ;

Ex tot, in Atridâ pars quota laudis erat ? 10 At mea seposita est, et ab omni milite dissors

Gloria : nec titulum muneris alter habet. Me duce ad banc voti finem, me milite veni;

Ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui, Nec casum fortuna meis immiscuit actis,

Huc ades, ô curâ parte Triumphe meâ. Nec belli nova caussa mei. Nisi rapta fuisset

Tyndaris, Europæ pax Asiæque foret. Femina silvestres Lapithas, populumque bimembrem

Turpiter adposito vertit in arma mero., 20 Femina Trojanos iterum fera bella movere

Impulit in regno, juste Latine, tuo.
Femina Romanis, etiam nunc Urbe recenti,

Immisit soceros, armaque sæva dedit.
Vidi ego pro niveâ pugnantes conjuge tauros:

Spectatrix animos ipsa juvenca dabat.
Me quoque cum multis, sed me sine cæde, Cupido

Jussit militiä signa movere suæ.

ELEGIA XIII.

Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,

In dubio vitæ lassa Corinna jacet.
Illa quidem, clam me tantum molita pericli,

Irâ digna meâ: sed cadit ira metu.
Sed tamen aut ex me conceperat; aut ego credo..

Est mihi pro facto sæpe, quod esse potest. Isi, Parætonium, genialiaque arva Canopi

Quæ colis, et Memphin, palmiferamque Pharon, Quâque celer Nilus, lato dilapsus ab alveo,

Per septem portus in maris exit aquas; 10 Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi :

Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens,

Et comes in pompam corniger Apis eat:

20

Huc adhibe vultus ; et in unâ parce duobus :

Nam vitam dominæ tu dabis; illa mihi. Sæpe tibi sedit certis operata diebus,

Quâ cingit lauros Gallica turma tuas. Tuque laborantes utero miserata puellas,

Quarum tarda latens corpora tendit onus: Lenis ades, precibusque meis fave, Ilithya.

Digna est, quam jubeas muneris esse tui. Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris :

Ipse feram ante tuos munera vota pedes. Adjiciam titulum, Servatâ Naso Corinnâ.

Tu modò fac titulo muneribusque locum. Si tamen in tanto fas est monuisse timore;

Hâc tibi sit pugnâ dimicuisse satis.

ELEGIA XIV.

Quid juvat immunes belli cessare puellas,

Nec fera peltatas agmina velle sequi ;
Si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,

Et cæcas armant in sua fata manus?
Quæ prima instituit teneros convellere fætus,

Militiâ fuerat digna perire suâ.
Scilicet, ut careat rugarum crimine venter,

Sternatur pugnæ tristis arena tuæ.
Si mos antiquis placuisset matribus idem;

Gens hominum vitio deperitura fuit:
Quique iterum generis jaceret primordia nostri

In vacuo lapides orbe, parandus erat.
Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum

Justa recusâsset pondera ferre Thetis ?
Ilia si tumido geminos in ventre necâsset,

Casurus dominæ conditor Urbis erat.
Si Venus Ænean gravidâ temerâsset in alvo;

Cæsaribus tellus orba futura fuit.
Tu quoque, cùm posses nasci, formosa, perisses;

Tentâsset, quod tu, si tua mater opus.

lo

20

Ipse ego, cùm fuerim meliùs periturus-amando,

Vidissem nullos, matre necante, dies.
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis;

Pomaque crudeli vellis acerba manu?
Sponte fluant matura suâ. Sine crescere nata.

Est pretium parvæ non leve vita moræ.
Vestra quid effoditis subjectis viscera telis;

Et nondum natis dira venena datis ?
Colchida respersam puerorum sanguine culpant,
Aque suâ cæsum matre queruntur Ityn.

30 Utraque sæva parens : sed tristibus utraque caussis

Jacturâ socii sanguinis ulta virum.
Dicite, quis Tereus, quis vos irritet läson

Figere sollicitâ corpora vestra manu ?
Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris :

Perdere nec fætus ausa leæna suos.
At teneræ faciunt, sed non impune, puellæ.

Sæpe, suos utero quæ necat, ipsa perit.
Ipsa perit, ferturque toro resoluta capillos :

Et clamant, Meritò, qui modò cumque vident. 40 Ista sed ætherias vanescant dicta per auras :

Et sint ominibus pondera nulla meis. Di faciles, peccâsse semel concedite tutó:

ld satis est. Pænam culpa secunda ferat.

ELEGIA XV.

ANNULE, formosæ digitum vincture puellæ,

In quo censendum nil, nisi dantis amor;
Munus eas gratum. Te lætâ mente receptum

Protinus articulis induat illa suis.
Tam bene convenias, quàm mecum convenit illi;

Et digitum justo commodus orbe teras.
Felix, à dominâ tractaberis, annule, nostrâa

Invideo donis jam miser ipse meis.
O utinam fieri subitò mea munera possim

Artibus Ææis, Carpathiive senis!

10

Tunc ego te dominæ cupiam tetigisse papillas,

Et lævam tunicis inseruisse manum. Elabar digito, quamvis angustus et hærens;

Inque sinum mirâ laxus ab arte cadam. Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas,

Neve tenax ceram siccave gemma trahat, Humida formosæ tangam priùs ora puellæ.

Tantùm ne signem scripta dolenda mihi.
Si dabor, ut condar loculis; exire negabo,

Adstringens digitos orbe minore tuos.
Non ego dedecori tibi sim, mea vita, futurus,

Quodve tener digitus ferre recuset, onus.
Me gere, cùm calidis perfunderis imbribus artus :

Damnaque sub gemmâ perfer euntis aquæ.
Sed puto te nudâ mea membra libidine surgent,

Et peragam partes annulus ille viri.
Irrita quid voveo ? Parvum proficiscere munus.

Illa datam tecum sentiat esse fidem.

20.

ELEGIA XVI.

Pars me Sulmo tenet Peligni tertia ruris;

Parva, sed irriguis ora salubris aquis.
Sol licèt admoto tellurem sidere findat,

Et micet Icarii stella proterva canis;
Arva pererrantur Peligna liquentibus undis :

Et viret in tenero fertilis herba solo.
Terra ferax Cereris, multoque feracior uvæ :

Dat quoque bacciferam Pallada rarus ager:
Perque resurgentes rivis labentibus herbas

Gramineus madidam cespes obumbrat humum. 10 At meus ignis abest. Verbo peccavimus uno:

Quæ movet ardores, est procul; ignis adest. Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,

In cæli sine te parte fuisse velim. Solliciti jaceant, terrâque premantur iniquâ,

In longas orbem qui secuere vias.

Aut juvenum comites jussissent ire puellas,

Si fuit in longas terra secanda vias.
Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,

(Dummodo cum dominâ) molle fuisset iter. 20 Cum dominâ Libycas ausim perrumpere Syrtės,

Et dare non æquis vela ferenda Notis.
Non, quæ virgineo portenta sub inguine latrant;

Nec timeam vestros, curva Malea, sinus:
Non quâ, submersis ratibus saturata, Charybdis

Fundit, et effusas ore resorbet aquas.
Quòd si Neptunum ventosa potentia vincit,

Et subventuros auferet unda Deos;
Tu nostris niveos humeris impone lacertos.

Corpore nos facili dulce feremus onus.
Sæpe petens Hero juvenis tranaverat undas.

Tunc quoque tranâsset; sed via cæca fuit. At sine te, quamvis operosi vitibus agri

Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos parentem rusticus undam,

Frigidaque arboreas mulceat aura comas; Non ego Pelignos videor celebrare salubres :

Non ego natalem, rura paterna, locum; Sed Scythiam, Cilicasque feros, viridesque Britannos,

Quæque Prometheo saxa cruore rubent. 40 Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum.

Separor à dominâ cur ego sæpe meâ ? At mihi te comitem jurâras usque futuram,

Per me, perque oculos, sidera nostra, tuos. Verba puellarum, foliis leviora caducis,

Irrita, quò visum est, ventus et unda ferunt. Si qua mei tamen est in te pia cura relicti;

Incipe pollicitis addere facta tuis :
Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis, -

Ipsa per admissas concute lora jubas.
At vos, quâ veniet, tumidi subsidite montes :

Et faciles curvis vallibus este viæ.

« AnteriorContinua »