Imatges de pàgina
PDF

Non ego Tantalide major, nec major Achille.
Quod decuit Reges, cur mihi turpe putem?
Ut tamen iratos in te defixit ocellos;
Vidi te totis erubuisse genis.
At quantó, si fortè refers, præsentior ipse,
Per Veneris feci numina magna fidem!
Tu Dea, tu jubeas animi perjuria puri
Carpathium tepidos per mare ferre Notos. 2O
Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende,
Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos.
Quid renuis, fingisque novos, ingrata, timores?
Unum est è dominis emeruisse satis.
Quòd si stulta negas, index anteacta fatebor;
Et veniam culpæ proditor ipse meæ.
Quoque loco tecum fuerim, quotiesque, Cypassi,
Narrabo dominæ, quotque quibusque modis.

ELEGIA IX.

O NUMQUAM pro me satis indignate Cupido,
O in corde meo desidiose puer!
Quid me, qui miles numquam tua signa reliqui,
Laedis? et in castris vulneror ipse meis?
Cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos?
Gloria pugnantes vincere major erat.
Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros
Confossum medicâ postmodo juvit ope?
Venator sequitur fugientia, capta relinquit:
Semper et inventis ulteriora petit. 1O
Nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma:
Pigra reluctanti cessat in hoste manus.
Quid juvat in nudis hamata retundere tela
Ossibus? ossa mihi nuda relinquit amor.
Tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellæ.
Hinc tibi cum magnâ laude triumphus eat.
Roma, nisi immensum vires promósset in orbem,
Stramineis esset nunc quoque tecta casis.

Fessus im acceptos miles deducitur agros: Mittitur in saltus carcere liber equus: 2O Longaque subductam celant navalia pinum: Tutaque deposito poscitur ense rudis. Me quoque, qui toties merui sub amore puellæ, Defunctum placidè vivere tempus erat. Vive, Deus, posito, si quis mihi dicat, amore; Deprecer: usque adeò dulce puella malum est. Cùm bene pertæsum est, animoque relanguit ardor, Nescio quo miseræ turbine mentis agor. Ut rapit in præceps dominum, spumantia frustrà Frena retentantem, durior oris equus: 3O Ut subitus, propèjam prensâ tellure, carinam Tangentem portus ventus in alta rapit: Sic me sæpe refert incerta Cupidinis aura; Notaque purpureus tela resumit Amor. Fige, puer; positis nudus tibi præbeor armis. É. tibi sint vires: hic tua dextra facit. Huc, tamquam jussæ, veniumt jam sponte sagittæ. Vix illis præ me mota pharetra sua est. Infelix, totâ quicumque quiescere nocte Sustimet, et somnos præmia magna vocat. 40 Stulte, quid est somnus, gelidæ nisi mortis imago? Longa quiescendi tempora fata dabunt. Me modò decipiant voces fallacis amicæ: Sperando certè gaudia magna feram. Et modò blanditias dicat ; modò jurgia quærat. Sæpe fruar dominâ: saepe repulsus eam. Quòd dubius Mars est; per te, privigne Cupido, est: Et movet exemplo vitricus arma tuo. Tu levis es, mult6que tuis ventosior alis: Gaudiaque ambiguâ dasque megasque fide. 50 Si tamen exaudis, pulchrâ eum Matre, rogantem; Indeserta meo pectore regna tene. Accedant regno, nimiùm vaga turba, puellæ. Ambobus populis sic venerandus eris.

ELEGIA X.

Tu mihi, tu certè, (memini) Graecine, negabas,
Uno posse aliquem tempore amare duas.
Per te ego decipior: per te deprensus inermis,
Ecce duas uno tempore turpis amo.
Utraque formosa est: operosae cultibus ambæ:
Artibus, in dubio est, hæc sit, an illa, prior.
Pulchrior hâc illa est: hæc est quoque pulchrior illâ:
Et magis hæc nobis, et magis illa placet.
Errant, ut ventis discordibus acta faselos,
Dividuumque tenent alter et alter amor. 1o
Quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores?
Nonne erat in curas una puella satis?
Quid folia arboribus, quid pleno sidera eoelo,
In freta collectas alta quid addis aquas?
Sed tamen hoc melius, quàm si sine amore jacerem.
Hostibus eveniat vita severa meis.
Hostibus evemiat viduo dormire cubili,
Et medio laxè ponere membra toro.
At mihi saevus amor somnos abrumpat inertes:
Simque mei lecti non ego solus onus. 2O
Me mea disperdat, nullo prohibente, puella,
Si satis una potest: si minùs una, duæ.
Sufficiant graciles, sed non sine viribus, artus:
Pondere, non mervis, corpora nostra carent.
Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
Decepta est operâ nulla puella meâ.
Sæpe ego, lascivæ consumto tempore noctis,
Utilis, et forti corpore manè fui.
Felix, quem Veneris certamina mutua rumpunt!
Di faciant, leti caussa sit ista mei ! 30
Induat adversis contraria pectora telis
Miles, et aeternum sanguine nomen emat.
Quaerat avarus opes; et quæ lassârit arando
Æquora, perjuro naufragus ore bibat.

At mihi contingat Veneris languescere motu;
Cùm moriar, medium solvaret inter opus:

Atque aliquis, nostro lacrimans im funere, dicat,
Conveniens vitæ mors fuit ista suæ.

ELEGIA XI.

PRIMA malas docuit, mirantibus æquoris undis,
Peliaco pinus vertice cæsa vias:
Quæ concurrentes inter temeraria cautes
Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
O utinam, remo ne quis freta longa moveret,
Argo funestas pressa bibisset aquas!
Ecce fugit notumque torum, sociosque Penates;
Fallacesque vias ire Corinna parat.
Quid tibi (me miserum!) Zephyros Eurosque timebo,
Et gelidum Boream, egelidumque Notum? 10
Non illic urbes, non tu mirabere silvas:
Una est injusti caerula forma maris.
Nec medius tenues conchas, pictosve lapillos,
Pontus habet: bibuli litoris illa mora est.
Litora marmoreis pedibus signanda, puellæ.
Hactenus est tutum: cetera cæca via est.
Et vobis alii ventorum proelia narrent;
Quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas:
Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis:
Quo lateant Syrtes, quove Malea sinu. 20
Hæc alii referant. At vos, quod quisque loquentur,
Credite: credenti nulla procella nocet.
Serò respicitur tellus, ubi fune soluto
Currit in immensum panda carina salum.
Navita sollicitus quâ ventos horret iniquos,
Et propè tam letum, quàm propè cernit aquam.
Quid? si concussas Tritom exasperat undas?
Quàm tibi munc toto nullus in ore color!
Tum generosa voces fecundæ sidera Ledæ ;
Et, Felix, dicas, quam sua terra tenet! 3O
Tutius est fovisse torum ; legisse libellos;
Threiciam digitis increpuisse lyram.
At, si vana ferunt volucres mea dicta procellæ,
Æqua tamen puppi sit Galatea tuae.
Vestrum crimen erit talis jactura puellæ,
Nereidesque Deae, Nereidumque pater.
Vade memor nostri, vento reditura secundo:
Impleat ille tuos fortior aura sinus.
Tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus:
Huc venti spirent; huc agat aestus aquas. 4O
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni:
Ipsa tuâ moveas turgida vela manu.
Primus ego adspiciam motam de litore pinum;
Et dicam, Nostros advehit illa Deos:
Excipiamque humeris, et multa sine ordine carpam
Oscula. Pro reditu victima vota cadet.
Inque tori formam molles stermentur arenæ :
' Et tumulus mensæ quilibet instar erit.
Illic adposito narrabis multa Lyaeo,
Penè sit ut mediis obruta navis aquis: 5O
Dumque ad me properas, nec iniquæ tempora noctis,
Nec te praecipites extimuisse Notos.
Omnia pro veris credam, sint ficta licebit.
Cur ego non votis blandiar ipse meis?
Hæc mihi quamprimum cœlo nitidissimus alto
Lucifer admisso tempora portet equo.

ELEGIA XII.

Ite triumphales circum mea tempora lauri.
Vicimus: in nostro est ecce Corinna sinu.
Quam vir, quam custos, quamjanua firma (tot hostes!)
Servabant; ne quâ posset ab arte capi.
Hæc est praecipuo victoria digna triumpho:
In quâ, quæcumque est, sanguine præda caret.
Non humiles muri, non parvis oppida fossis
{Cincta, sed est ductu capta púélla meo.

« AnteriorContinua »