Seu flavent; placuit croceis Aurora capillis. Omnibus historiis se meus aptat amor. . Me nova sollicitat, me tangit serior ætas : Hæc melior specie corporis : illa sapit. Denique quas totâ quisquam probet Urbe puellas; Noster in has omnes ambitiosus amor. ELEGIA V. Nullus amor tanti est; (abeas, pharetrate Cupido) Ut mihi sint toties maxima vota mori. Vota mori mea sunt: cùm te peccâsse recordor.. Hei mihi, perpetuum nata puella malum! lle malum! , Non mihi deleta nudant tua facta tabella: . Non data furtivè munera crimen habent. O utinam arguerem sic, ut non vincere possem! . Me miserum! quare tam bona caussa mea est? Felix, qui quod amat defendere fortiter audet: Cui sua, Non feci, dicere amica potest. 10 Ferreus est, nimiúmque suo favet ille dolori, Cui petitur victâ palma cruenta reâ. Ipse miser vidi, cùm me dormire putares, Sobrius adposito crimina vestra mero. Multa supercilio vidi vibrante loquentes. Nutibus in vestris pars bona vocis erat. Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino Mensa; nec in digitis litera nulla fuit. Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem; Verbaque pro certis jussa valere notis. Jamque frequens iërat mensâ conviva remotâ: Compositi juvenes unus et alter erant. Improba tum verò jungentes oscula vidi. Illa mihi linguâ nexa fuisse liquet. Sed tulerit cupido mollis amica viro : Sed Venerem Marti sæpe tulisse suo. 20 Quid facis, exclamo; quò nunc mea gaudia defers ? Injiciam dominas in mea jura manus. 30 Hæc tibi sint mecum, mihi sint communia tecum. In bona cur quisquam tertius ista venit? Conscia purpureus venit in ora pudor. Subrubet, aut sponso visa puella novo. Aut ubi cantatis Luna laborat equis : Mæonis Assyrium femina tinxit ebur. Et numquam casu pulchrior illa fuit. Mæsta erat in vultu; mesta decenter erat. Sicut erant, (et erant culti) laniare capillos, Et fuit in teneras impetus ire genas, Defensa est armis nostra puella suis. Oscula ne nobis deteriora daret. Excutere irato tela trisulca Jovi. Et volo non ex hâc illa fuisse notâ. Et quiddam visa est addidicisse novi. Quòd nimiùm placuere, malum est: quod tota labellis Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. Nec tamen hoc unum doleo : non oscula tantùm Juncta queror; quamvis hæc quoquejuncta queror: Illa, nisi in lecto, nusquam potuere doceri. 61 Nescio quis pretium grande magister habet. ELEGIA VI. PSITTACUS, Eois imitatrix ales ab Indis, Occidit. Exsequias ite frequenter, aves. Et rigido teneras ungue notate genas. Pro longâ resonent earmina vestra tubâ. Expleta est annis ista querela suis. Magna, sed antiqui, caussa doloris Itys. 10 Omnes, quæ liquido libratıs in aëre cursus; Tu tamen ante alias, turtur amice, dole. Plena fuit vobis omni concordia vitâ, Et stetit ad finem longa tenaxque fides. Quod fuit Argolico juvenis Phoceus Orestæ: Hoc tibi, dum licuit, Psittace, turtur erat. Quid vox mutandis ingeniosa sonis ? Infelix avium gloria, nempe jaces. Tincta gerens rubro punica rostra croco. Reddebas blæso tam bene verba sono. Raptus es invidiâ. Non tu fera bella movebas: Garrulus, et placidæ pacis amator eras. Ecce, coturnices inter sua præelia vivunt: Forsitan et fiant inde frequenter anus. In multos poteras ora vacare cibos. Pellebatque sitim simplicis humor aquæ. Milüus, et pluviæ graculus auctor aquæ. 20 Vivit et armiferæ cornix invisa Minervæ; Illa quidem seclis vix moritura novem. Occidit ille loquax, humanæ vocis imago, Psittacus, extremo munus ab orbe datum. Optima prima ferè manibus rapiuntur avaris ;' Implentur numeris deteriora suis. Tristia Phyllacidæ Thersites funera vidit: Jamque cinis, vivis fratribus, Hector erat. Quid referam timidæ pro te pia vota puellæ; Vota, procelloso per mare rapta Noto? Et stabat vacuâ jam tibi Parca colo. Clamavit moriens lingua, Corinna, vale. Udaque perpetuo gramine terra, viret. 50 Si qua fides dubiis; volucrum locus ille piarum · Dicitur, obscænæ quo prohibentur aves. Illic innocui latè pascuntur olores: Et vivax Phoenix, unica semper avis. Explicat ipsa suas ales Junonia pennas: Oscula dat cupido blanda columba mari. Convertit volucres in sua verba pias. Quo lapis exiguus par sibi carmen habet. 60 Colligor ex ipso dominæ placuisse sepulcro. Ora fuere mihi plus ave docta loqui. ELEGIA VII. Ergo ego sufficiam reus in nova crimina semper? Ut vincam, toties dimicuisse piget. Eligis è multis, unde dolere velis. In vultu tacitas arguis esse notas. Si quam laudavi; miseros petis ungue capillos: Si culpo; crimen dissimulare putas. Seu malus, alterius dicor amore mori. ; 10 Atque ego peccati vellem mihi conscius essem. Æquo animo pænam, qui meruere, ferunt. Nunc temere insimulas: credendoque omnia frustrà, Ipsa vetas iram pondus habere tuam. Adsiduo domitus verbere lentus eat. Objicitur dominæ contemerâsse torum. Sordida contemtæ sortis amica juvet! Quis Veneris famulæ connubia liber inire, Tergaque complecti verbere secta velit? Adde, quòd ornandis illa est operata capillis; Et tibi per doctas grata ministra manus. Scilicet ancillam, quæ tam tibi fida, rogarem? .. Quid? nisi ut indicio juncta repulsa foret? Per Venerein juro, puerique volatilis arcus, Me non admissi criminis esse reum. ELEGIA VIII. PONENDIS in mille modos perfecta capillis, Coniere sed solas digna, Cypassi, Deas; Et mihi jucundo non rustica. cognita furto; Apta quidem dominæ, sed magis apta mihi; Sensit concubitus unde Corinna tuos? Furtivæ Veneris conscia signa dedi? Illum ego contendi mente carere bonâ? Serva Mycenäo Phæbas amata duci. VOL. I. .. 10 |