Imatges de pàgina
PDF

Seu flavent; placuit croceis Aurora capillis.
Omnibus historiis se meus aptat amor.

Me nova sollicitat, me tangit serior ætas:
Hæc melior specie corporis: illa sapit.

Denique quas totâ quisquam probet Urbe puellas;'
Noster in has omnes ambitiosus amor.

ELEGIA V.

NuLLUs amor tanti est; (abeas, pharetrate Cupido)
Ut mihi sint toties maxima vota mori.
Vota mori mea sunt: cùm te peccâsse recordor.
Hei mihi, perpetuum mata puella malum!
Non mihi deletæ nudant tua facta tabellæ:
Non data furtivè munera crimem habent.
O utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
Me miserum! quare tam bona caussa mea est?
Felix, qui quod amat defendere fortiter audet:
Cui sua, Non feci, dicere amica potest. 10
Ferreus est, mimiúmque suo favet ille dolori,
Cui petitur victâ palma cruenta reâ.
Ipse miser vidi, cùm me dormire putares,
Sobrius adposito crimina vestra mero.
Multa supercilio vidi vibrante loquentes.
Nutibus in vestris pars bona vocis erat.
Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
Mensa; nec in digitis litera nulla fuit.
Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem;
Verbaque pro certis jussa valere motis.
Jamque frequens iërat mensâ conviva remotâ:
Compositi juvenes unus et alter erant.
Improba tum verò jungentes oscula vidi.
Illa mihi linguâ nexa fuisse liquet.
Qualia nec fratri tulerit germana severo;
Sed tulerit cupido mollis amica viro:
Qualia credibile est, nec Phœbum ferre Dianæ;
Sed Venerem Marti sæpe tulisse suo.

Quid facis, exclamo; quò nunc mea gaudia defers?
Injiciam dominas in mea jura manus. 3O
Hæc tibi sint mecum, mihi sint communia tecum.
In bona cur quisquam tertius ista venit?
Hoc ego; quaeque dolor linguæ dictavit: at illi
Conscia purpureus venit in ora pudor.
Quale coloratum Tithoni conjuge coelum
Subrubet, aut sponso visa puella novo.
Quale rosæ fulgent inter sua lilia mixtæ:
Aut ubi cantatis Luna laborat equis:
Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
Mæonis Assyrium femina tinxit ebur. 4O
His erat, aut alicui color ille simillimus horum:
Et numquam casu pulchrior illa fuit.
Spectabat terram, terram spectare decebat.
Moesta erat in vultu; moesta decenter erat.
Sicut erant, (et erant'culti) laniare capillos,
Et fuit in teneras impetus ire genas.
Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti:
Defensa est armis nostra puella suis.
Qui modò sævus eram, supplex ultroque rogavi,
Oscula ne nobis deteriora daret.
Risit, et ex animo dedit optima: qualia possent
Excutere irato tela trisulca Jovi.
Torqueor infelix, ne tam bona sumserit alter :
Et volo mon ex hâc illa fuisse notâ.
Hæc quoque, quàm docui, multô meliora fuerunt;
Et quiddam visa est addidicisse movi.
Quòd nimiùm placuere, malum est: quòd totalabellis
Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
Nec tamen hoc unum doleo: mon oscula tantùm
Junctaqueror; quamvis hæc quoquejunctaqueror:
Illa, nisi im leeto, nusquam potuere doceri. 61
Nescio quis pretium grande magister habet.

ELEGIA VI.

PsittAcus, Eois imitatrix ales ab Indis,
Occidit. Exsequias ite frequenter, aves.
Ite, piæ volueres; et plangite pectora pennis;
Et rigido teneras ungue notate genas.
Horrida pro moestis lanietur pluma eapillis:
Pro longâ resonent earmina vestra tubâ.
Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni?
Expleta est annis ista querela suis.
Alitis im raræ miserum devertite fumus.
Magna, sed antiqui, caussa doloris Itys. 1O
Omnes, quæ liquido libratus im aëre cursus;
Tu tamen ante alias, turtur amice, dole.
Plena fuit vobis omni concordia vitâ,
Et stetit ad finem longa temaxque fides.
Quod fuit Argolico juvenis Phoceus Orestæ :
Hoc tibi, dum licuit, Psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides? quid rari forma coloris?
Quid vox mutandis ingeniosa sonis?
Quidjuvat, ut datus es, nostræ placuisse puellæ?
Infelix avium gloria, nempe jaces. 920
Tu poteras virides pennis hebetare smaragdos,
Tincta gerens rubro punica rostra croco.
Nom fuit in terris vocum simulantior ales:
Reddebas blæso tam bene verba sono.
Raptus es invidiâ. Non tu fera bella movebas:
Garrulus, et placidæ pacis amator eras.
Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt:
Forsitam et fiant inde frequenter amus.
Plenus eras minimo: nec præ sermonis amore
In multos poteras ora vacare cibos. 30
Nux erat esca tibi; caussæque papavera somni;
Pellebatque sitim simplicis humor aquæ.
Vivit edax vultur, ducensque per aëra gyros
Milüus, et pluviæ graculus auctor aquæ,

Vivit et armiferæ cornix invisa Minervæ; Illa quidem seclis vix moritura novem. Occidit ille loquax, humanae vocis imago, Psittacus, extremo munus ab orbe datum. Optima prima ferè manibus rapiuntur avaris; Implentur numeris deteriora suis. 4O Tristia Phyllacidæ Thersites funera vidit: Jamque cinis, vivis fratribus, Hector erat. Quid referam timidæ pro te pia vota puellæ; Vota, procelloso per mare rapta Noto? Septima lux aderat, non exhibitura sequentem: Et stabat vacuâ jam tibi Parca colo. Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato. Clamavit moriens lingua, Corinna, vale. Colle sub Elysio nigrâ memus ilice frondens, Udaque perpetuo gramine terra, viret. 50 Si qua fides dubiis; volucrum locus ille piarum Dicitur, obseænæ quo prohibentur aves. Illic innocui latè pascuntur olores: Et vivax Phoenix, unica semper avis. Explicat ipsa suas ales Junonia pennas: Oscula dat cupido blanda columba mari. Psittacus has inter, memorali sede receptus, Convertit volucres in sua verba pias. Ossa tegit tumulus: tumulus pro corpore parvus: Quo lapis exiguus par sibi carmen habet. 6O Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro. Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

ELEGIA VII.

ERgo ego sufficiam reus in nova crimina semper?
Ut vincam, toties dimicuisse piget.

Sive ego marmorei respexi summa theatri;
Eligis è multis, unde dolere velis.

Candida seu tacito me vidit femina vultu;
In vultu tacitas arguis esse notas.

[ocr errors]

Si quam laudavi; miseros petis ungue capillos:
Si culpo; crimen dissimulare putas.
Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse;
Seu malus, alterius dicor amore mori. 1O
Atque ego peccati vellem mihi conscius essem.
Æquo animo poenam, qui meruere, ferunt.
Nunc temere insimulas: credendoque omnia frustrâ,
Ipsa vetas iram pondus habere tuam.
Adspice, ut auritus miserandæ sortis asellus
Adsiduo domitus verbere lentus eat.
Ecce, novum crimem, sollers ornare Cypassis
Objicitur dominæ contemerâsse torum.
Di melius, quàm me, si sit peccâsse libido,
Sordida contemtæ sortis amica juvet! 20
Quis Veneris famulæ commubia liber inire,
Tergaque complecti verbere secta velit?
Adde, quòd ornandis illa est operata capillis;
Et tibi per doctas grata ministra manus.
Scilicet ancillam, quæ tam tibi fida, rogarem?
Quid? misi ut indiciojuncta repulsa foret?
Per Venerem juro, puerique volatilis arcus,
Me non admissi criminis esse reum.

ELEGIA VIII.

PoNENDIs in mille modos perfecta capillis,
Comere sed solas digna, Cypassi, Deas;
Et mihi jucundo non rustica. cognita furto;
Apta quidem dominae, sed magis apta mihi;
Quis fuit inter nos sociati corporis index?
Sensit concubitus unde Corinma tuos?
Num tamen erubui, num, verbo lapsus in ullo,
Furtivæ Veneris conscia signa dedi?
Quid? quòd in ancillâ si quis delinquere posset,
Illum ego contendi mente carere bonâ? 10
Thessalus ancillæ facie Briseidos arsit: -
Serva Mycenæo Phoebas amata duci.
voL. 1. o

« AnteriorContinua »