P. OVIDII NASONIS LIBER SECUNDUS. ELEGIA I. Hoc quoque composui, Pelignis natus aquosis, Ille ego nequitiæ Naso poëta meæ. Hoc quoque jussit Amor. Procul hinc, procul este * severæ : Non estis teneris apta theatra modis. Me legat in sponsi facie non frigida virgo : Et rudis ignoto tactus amore puer. Atque aliquis juvenum, quo nunc ego, saucius arcu, Agnoscat flammæ conscia signa suæ : Miratusque diu, Quo, dicat, ab indice doctus Composuit casus iste poëta meos ? 10 Ausus eram (memini) cælestią dicere bella, Centimanumque Gygen ; et satis oris erat : Ardua devexum Pelion Ossa tulit. Quod bene pro cælo mitteret ille suo, Excidit ingenio Jupiter ipse meo. 20 Blanditias elegosque leves, mea tela, resumsi. Mollierunt duras lenia verba fores. Carmina sanguineæ deducunt cornua Lunæ; Et revocant niveos Solis euntis equos. Carmine dissiliunt, abruptis faucibus, angués, Inque suos fontes versa recurrit aqua. Quamvis robur erat, carmine victa sera est. Raptus et Hæmoniis flebilis Hector equis ? Ad vatem, pretium carminis, ipsa venit. Magna datur merces. Heroum clara valete Nomina : non apta est gratia vestra mihi. Ad mea formosæ vultus adhibete puellæ Carmina, purpureus quæ mihi dictat Amor. 30 ELEGIA II. Quem penès est dominam servandi cura, Bagoë, - Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca. Hesternâ vidi spatiantem luce puellam, Illâ, quæ Danaï porticus agmen habet. Rescripsit trepidâ, Non licet, illa manu. Quòd nimiùm dominæ cura molesta tua est. Desine. Quem metuit quisque, perisse cupit. 10 Vir quoque non sapiens : quid enim servare laboret, Unde nihil, quamvis non tueare, perit ? Sed gerat ille suo morem furiosus amori : Et castum, multis quod placet, esse putet. Quam dederis illi, reddat ut illa tibi. Conscius esse times : dissimulare licet. Venerit ignotis: postmodo notus eat. 20 Ibit ad adfectam, quæ non languebit, amicam Visere; judiciis ægra sit illa tuis. Impositâ gremio stertere fronte potes. Quæsieris : nec tu curva theatra time. Conscius adsiduos commissi tollet honores. Quis minor est autem, quàm tacuisse, labor? Ille placet, versatque domum, neque verbera sentit: Ille potens: alii, sordida turba, jacent. 30 Huic, veræ ut lateant caussæ, finguntur inanes: Atque ambo domini, quod probat una, probant. Cùm bene vir traxit vultum, rugasque coëgit; Quod voluit fieri blanda puella, facit. Et simulet lacrimas, carnificemque vocet. In verum falso crimine deme fidem. Hæc face, et exiguo tempore liber eris. 40 Adspicis indicibus nexas per colla catenas: Squalidus orba fide pectora carcer habet) Quærit aquas in aquis, et poma fugacia captat Tantalus: hoc illi garrula lingua dedit. Dum nimiùm servat custos Junonius lö, Ante suos annos occidit ; illa Dea est." Vidi ego compedibus liventia crura gerentem, Unde vir incestum scire coactus erat. Pæna minor merito. Nocuit mala lingua duobus. Vir doluit; famæ damna puella tulit. 50 Crede mihi; nulli sunt crimina grata marito: . Nec quemquam, quamvis audiat illa, juvant. Sive amat, officio fit miser ille tuo. Judicis illa sui tuta favore venit. Damnabitque oculos; et sibi verba dabit. Adspiciat dominæ lacrimas; plorabit et ipse: Et dicet, Penas garrulus iste dabit. . 60 Quàm dispar certamen inis! tibi verbera victo Adsunt: in gremio judicis illa sedet. Non scelus adgredimur: non ad miscenda coïmus ..Toxica: , non stricto fulminat ense manus. Quærimus, ut tuto per te possimus amare. Quid precibus nostris mollius esse potest? ELEGIA III. Her mihi, quòd dominam nec vir, nec femina, servas; Mutua nec Veneris gaudia nôsse potes ! Qui primus pueris genitalia membra recidit; Vulnera, quæ fecit, debuit ipse pati. Si tuus in quâvis prætepuisset amor. Bellica non dextræ convenit hasta tuæ. Sint tibi cum dominâ signa ferenda tuâ. Hanc imple meritis: hujus tibi gratia prosit. Si careas illâ, quis tuus usus erit? Est etiam facies, sunt apti lusibus anni. Indigna est pigro forma perire situ. Fallere te potuit, quamvis habeare molestus: Non caret effectu, quod voluere duo. Aptius ut fuerit precibus tentâsse, rogamus: Dum benè ponendi munera tempus habes. 10 ELEGIA IV. Non ego mendosos ausim defendere mores; Falsaque pro vitiis arma movere meis. Confiteor; si quid prodest delicta fateri: In mea nunc demens crimina, fassus, eo. Odi: nec possum cupiens non esse, quod odi..." Heu quàm, quæ studeas ponere, ferre grave est ! Nam desunt vires ad me mihi jusque regendum. Auferor, ut rapidâ concita puppis aquả. Centum sunt caussæ, cur ego semper amem. 10 Spemque dat in molli mobilis esse toro. Velle, sed ex alto dissimulare, puto. Sive rudis; placita es simplicitate tuâ. Carmina : cui placeo, protinus ipsa placet. 20 Est etiam, quæ me vatem, et mea carmina culpet: Culpantis cupiam sustinuisse femur. At poterit tacto mollior esse viro. Oscula cantanti rapta dedisse velim. Tam doctas quis non possit amare manus? Et tenerum molli torquet ab arte latus: 30 Ut taceam de me, qui caussâ tangor ab omni; Illîc Hippolytum pone; Priapus erit. Et potes in toto multa jacere toro. Conveniunt voto longa brevisque meo. Ornata est; dotes exhibet illa suas. Est etiam fusco grata colore Venus. Seu pendent niveâ pulli cervice capilli ; Leda fuit nigra conspicienda coma. 40 |