Imatges de pàgina
PDF

P. OVIDII NASONIS
A M O R U M

*- LIBER SECUNDUS.

ELEGIA I.

Hoc quoque composui, Pelignis natus aquosis,
Ille ego nequitiæ Naso poëta meæ.
Hoc quoque jussit Amor. Procul hinc, procul este
severae :
Non estis temeris apta theatra modis. ^
Me legat in sponsi facie non frigida virgo :
Et rudis ignoto tactus amore puer.
Atque aliquis juvenum, quo nunc ego, saucius arcu,
Agnoscat flammæ conscia signa suæ :
Miratusque diu, Quo, dicat, ab indice doctus
Composuit casus iste poëta meos? 10 *
Ausus eram (memimi) coelestia dicere bella,
Centimanumque Gygen ; et satis oris erat:
Cùm malè se Tellus ulta est, ingestaque Olympo
Ardua devexum Peliom Ossa tulit.
In manibus nimbos, et cum Jove fulmen habenti,
Quod bene pro cœlo mitteret ille suo,
Clausit amica fores. Ego cum Jove fulmen omisi.
Excidit ingenio Jupiter ipse meo.
Jupiter, ignoscas: nil me tua tela juvabant.
Clausa tuo majus janua fulmen erat. 2O
Blanditias elegosque leves, mea tela, resumsi.
Mollierunt duras lenia verba fores.
Carmina sanguineæ deducunt cornua Lunæ;
Et revocant niveos Solis euntis equos.

Carmine dissiliunt, abruptis faucibus, amgues,
Inque suos fontes versa recurrit aqua.
Carminibus cessere fores: insertaque posti,
Quamvis robur erat, carmine victa sera est.
Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?
Quid pro me Atrides alter et alter agant? 30
Quique tot errando, quot bello, perdidit annos?
Raptus et Hæmoniis flebilis Hector equis?
At, facie teneræ laudatâ saepe puellæ,
Ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.
Magna datur merces. Heroum clara valete
Nomina: non apta est gratia vestra mihi.
Ad mea formosæ vultus adhibete puellæ
Carmina, purpureus quæ mihi dictat Amor.

ELEGIA II.

QUEM penès est dominam servandi eura, Bagoë,
Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.
Hesternâ vidi spatiantem luce puellam,
Illâ, quæ Danai porticus agmem habet.
Protinus, ut placuit, misi, seriptoque rogavi.
Rescripsit trepidâ, Non licet, illa manu.
Et, cur non liceat, quærenti reddita caussa est ;
Quòd nimiùm dominæ cura molesta tua est.
Si sapis, ô custos, odium (mihi crede) mereri
Desine. Quem metuit quisque, perisse cupit. 10
Vir quoque non sapiens: quid enim servare laboret,
Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
Sed gerat ille suo morem furiosus amori:
Et castum, multis quod placet, esse putet.
Huic furtiva tuo libertas munere detur;
Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
Conscius esse velis : domina est obnoxia servo.
Conscius esse times: dissimulare licet.
Scripta leget secum: matrem misisse putato.
enerit ignotus: postmodo motus eat. 2()
Ibit ad adfectam, quæ non lamguebit, amicam
Visere; judiciis aegra sit illa tuis.
Si faciet tardè, ne te mora longa fatiget,
Impositâ gremio stertere fronte potes.
Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isin,
Quæsieris: nec tu curva theatra time.
Conscius adsiduos commissi tollet honores.
Quis minor est autem, quàm tacuisse, labor?
Ille placet, versatque domum, neque verbera sentit:
Ille potens: alii, sordida turba, jacent. 3O
Huic, veræ ut lateant caussæ, finguntur inanes:
Atque ambo domini, quod probat una, probant.
Cùm bene vir traxit vultum, rugasque coëgit;
Quod voluit fieri blanda puella, facit.
Sed tamen interdum tecum quoque jurgia neetat.
Et simulet lacrimas, carmificemque vocet.
Tu contrà objiciens, quæ tutò diluat illa,
In verum falso crimine deme fidem.
Sic tibi semper homos, sic curta peculia crescent:
Hæc face, et exiguo tempore liber eris. 4O
Adspicis indicibus nexas per colla catenas:
Squalidus orba fide pectora carcer habet,
Quærit aquas in aquis, et poma fugacia captat
Tantalus: hoc illi garrula lingua dedit.
Dum nimiùm servat custos Junonius Iö,
Ante suos annos occidit ; illa Dea est.
Vidi ego compedibus liventia crura gerentem,
Unde vir incestum scire coactus erat.
Poena minor merito. Nocuit mala lingua duobus.
Vir doluit; famæ damma puella tulit. 5O
Crede mihi; nulli sunt crimina grata marito:
Nec quemquam, quamvis audiat illa, juvant.
Seu tepet, indicium securas perdis ad aures;
Sive amat, officio fit miser ille tuo.
Culpa nec ex facili, quamvis manifesta, probatur.
Judicis illa sui tuta favore venit.
Viderit ipse licét; credet tamen ipse neganti:
Damnabitque oculos; et sibi verba dábit.

Adspiciat dominæ lacrimas ; plorabit et ipse:
Et dicet, Pœnas garrulus iste dabit. 60
Quàm dispar certamen inis! tibi verbera victo
Adsunt: in gremio judicis illa sedet.
Non scelus adgredimur: non ad miscenda coimus .
Toxica:, non stricto fulminat ense manus.
Quærimus, ut tutò per te possimus amare.
Quid precibus nostris mollius esse potest?

ELEGIA III.

Hei mihi, quòd dominam nec vir, nec femina, servas;
Mutua nec Veneris gaudia nôsse potes!
Qui primus pueris gemitalia membra recidit;
Vulnera, quæ fecit, debuit ipse pati.
Mollis in obsequium, facilisque rogantibus esses;
Si tuus in quâvis prætepuisset amor.
Non tu natus equo, non fortibus utilis armis:
Bellica non dextræ convenit hasta tuæ.
Ista mares tractent: tu spes depone viriles.
Sint tibi cum dominâ signa ferenda tuâ. 1O
Hanc imple meritis: hujus tibi gratia prosit.
Si careas illâ, quis tuus usus erit?
IEst etiam facies, sunt apti lusibus anni.
* Indigna est pigro forma perire situ.
Fallere te potuit, quamvis habeare molestus:
Non caret effectu, quod voluere duo.
Aptius ut fuerit precibus tentâsse, rogamus:
Dum bene ponendi munera tempus habes.

IELEGIA IV.

NoN ego mendosos ausim defendere mores;
Falsaque pro vitiis arma movere meis.

Confiteor; si quid prodest delicta fateri:
In mea nunc demens crimina, fassus, eo.

Odi: nee possum cupiens non esse, quod odi. Heu quàm, quæ studeas ponere, ferre grave est! Nam desunt vires ad me mihi jusque regendum. Auferor, ut rapidâ concita puppis aquâ. Nom est certa meos quæ forma irritet amores. Centum sunt caussæ, cur ego semper amem. 10 ' Sive aliqua est oculos in se dejecta modestos; Uror: et insidiæ sunt pudor ille meæ. Sive procax aliqua est; capior, quia rustica non est: Spemque dat in molli mobilis esse toro. Aspera si visa est, rigidasque imitata Sabinas; Velle, sed ex alto dissimulare, puto. Sive es docta; places raras dotata per artes: Sive rudis; placita es simplicitate tuâ. Est, quæ Callimachi præ mostris rustica dicat Carmina: cui placeo, protinus ipsa placet. 20 Est etiam, quæ me vatem, et mea carmina culpet; Culpantis cupiam sustinuisse femur. Molliter incedit; motu capit. Altera dura est; At poterit tacto mollior esse viro. Hæc quia dulcè canit, flectitque facillima vocem, Oscula cantanti rapta dedisse velim. Hæc querulas agili percurrit pollice chordas: Tam doctas quis noii possit amare manus? Illa placet gestu, numerosaque brachia ducit, Et temerum molli torquet ab arte latus: 30 Ut taceam de me, qui caussâ tangor ab ommi; Illic Hippolytum pone; Priapus erit. Tu, quia tam longa es, veteres Heroidas æquas: Et potes in toto multa jacere toro. Hæc habilis brevitate suâ. Corrumpor utrâque. Conveniunt voto longa brevisque meo. Non est culta; subit quid cultæ accedere possit. Ornata est; dotes exhibet illa suas. Candida me capiet, capiet me flava puella: Est etiam fusco grata colore Venus. 4O Seu pendent niveâ pulli cerviee eapilli; Leda fuit migrâ conspicienda eomâ.

« AnteriorContinua »