Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi ? Auspicii numerus non erat ipse boni. Rodat, et immundo cera sit alba situ. 50 ELEGIA XIII. Jam super Oceanum venit à seniore marito, Flava pruinoso quæ vehit axe diem. Annua sollemni cæde parentet avis. Si quando, lateri nunc bene juncta meo est. Nunc etiam somni pingues, nunc frigidus humor : Et liquidum tenui gutture cantat avis. Quò properas, ingrata viris, ingrata puellis ? Roscida purpureâ supprime lora manu. 10 Ante tuos ortus meliùs sua sidera servat Navita; nec mediâ nescius errat aquâ. Te surgit, quamvis lassus, veniente viator : Miles et armiferas aptat ad arma manus. Prima bidente vides oneratos arva colentes : Prima vocas tardos sub juga panda boves. Tu pueros somno fraudas, tradisque magistris ; Ut subeant teneræ verbera sæva manus. Atque eadem sponsum consulti ante atria mittis ; Unius ut verbi grandia damna ferat. 20 Nec tu caussidico, nec tu jucunda diserto : Cogitur ad lites surgere uterque novas. Quis, nisi cui non est ulla puella, ferat ? Neu fugerent vultus sidera mota tuos ! Optavi quoties, aut ventus frangeret axem, Aut caderet spissâ nube retentus equus ! 30 Invida, quò properas? quòd erat tibi filius ater, Materni fuerat pectoris ille color. [Quid ? si non Cephali quondam flagrâsset amore, An putat ignotam nequitiam esse suam ?] Fabula non cælo turpior ulla foret. Surgis ad invisas à sene manè rotas. 40 Cur ego plectar amans? si vir tibi marcet ab annis. Num me nupsisti conciliante seni? Adspice, quot somnos juveni donârit amato Luna: neque illius forma secunda tuæ. Ipse Deûm genitor, ne te tam sæpe videret, Commisit noctes in sua vota duas. Jurgia finieram. Scires audîsse; rubebat. Nec tamen adsueto tardius orta dies. ELEGIA XIV. DICEBAM, Medicare tuos desiste capillos. Tinguere quam possis, jam tibi nulla coma est. At, si passa fores, quid erat spatiosius illis ? Contigerant imum, quâ patet usque, latus. Vela colorati qualia Seres habent? Cùm leve desertâ sub trabe nectit opus? Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color. 10 Qualem clivosæ madidis in vallibus Idæ Ardua dereptâ cortice cedrus habet. Et tibi nullius caussa doloris erant. Ornatrix tuto corpore semper erat. 30 Ante meos sæpe est oculos ornata ; nec umquam Brachia dereptâ saucia fecit acu. 20 Tum quoqueerat neglecta decens: ut Threcia Bacche, Cùm temere in viridi gramine lassa jacet. Cùm graciles essent tamen, et lanuginis instar; Heu mala vexatæ quanta tulere comæ ! Ut fieret torto flexilis orbe sinus ! Sponte decent : capiti, ferrea, parce tuo. Erudit admotas ipse capillus acus. Formosæ periere comæ : quas vellet Apollo, Quas vellet capiti Bacchus inesse suo. Pingitur humenti sustinuisse manu. Quid speculum mæstâ ponis, inepta, manu ? Ut placeas, debes immemor esse tui. Non te cantatæ læserunt pellicis herbæ; Non anus Hæmoniâ perfida lavit aquâ. 40 Nec tibi vis morbi nocuit; (procul omen abesto) Nec minuit densas invida lingua comas. Ipsa dabas capiti mixta venena tuo. Culta triumphatæ munere gentis eris. Et dices, Emtâ nunc ego merce probor ! Fama tamen, memini, cùm fuit ista mei. 50 Me miserum! lacrimas malè continet; oraque dextrâ Protegit, ingenuas picta rubore genas. Sustinet antiquos gremio spectare capillos, (Hei mibi !) non illo munera digna loco. VOL. I. N Collige cum vultu mentem. Reparabile damnum est. Postmodo nativâ conspiciere comâ. ELEGIA XV. Quid mihi, Livor edax, ignavos objicis annos; Ingeniique vocas carmen inertis opus ? • Præmia militiæ pulverulenta sequi : Nec me verbosas leges ediscere: nec me Ingrato vocem prostituisse foro. Mortale est, quod quæris, opus. Mihi fama perennis Quæritur : in toto semper ut orbe canar. Vivet Mæonides, Tenedos dum stabit et Ide : Dum rapidas Simoïs in mare volvet aquas. 10 Vivet et Ascræus, dum mustis uva tumebit : Dum cadet incurvâ falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe : Quamvis ingenio non valet, arte valet. Nulla Sophocleo veniet jactura cothurno. Cum Sole et Lunâ semper Aratus erit. Dum fallax servus, durus pater, improba lena Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit. Ennius arte carens, animosique Accius oris, Casurum nullo tempore nomen habent. 20 Varronem primamque ratem quæ nesciat ætas, Aureaque Æsonio terga petita duci? Exitio terras cùm dabit una dies. Roma, triumphati dum caput orbis eris. Discentur numeri, culte Tibulle, tui. Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eois, Et sua cum Gallo nota Lycoris erit. 30 Ergo, cùm silices, cùm dens patientis aratri, Depereant ævo, carmina morte carent. Cedant carminibus Reges, Regumque triumphi : Cedat et auriferi ripa beata Tagi. Pocula Castaliæ plena ministret aquæ. Atque à sollicito multus amante legar. Pascitur in vivis Livor : post fata quiescit, Cùm suus ex meirto quemque tuetur honos. 40 Ergo etiam, cùm me supremus adederit ignis, Vivam: parsque mei multa superstes erit. |