Imatges de pàgina
PDF

Hæc si præstiteris, usu mihi cognita longo ; -
Mec tulerimt voces ventus et aura meas ;
Sæpe mihi dices vivæ bene : sæpe rogabis,
Ut mea defunctæ molliter ossa cubent.
Vox erat in cursu, cùm me mea prodidit umbra.
At nostræ vix se contimuere manus, 11O
Quin albam raramque comam, lacrimosaque vino
Lumina, rugosas distraherentque genas.
Di tibi dent nullosque lares, inopemque senectam ; '
Et longas hiemes, perpetuamque sitim.

IELEGIA IX.

MILITAT omnis amans, et habet sua castra Cupido :
Attice, crede mihi ; militat ommis amams.
Quæ bello est habilis, Veneri quoque convenit, ætas.
Turpe senex miles, turpe senilis amor.
Quos petiere duces annos in milite forti,
Hos petit in socio bella puella toro.
Pervigilant ambo : terrâ requiescit uterque. ,-
Ille fores domimæ servat, at ille ducis.
Militis officium longa est via. Mitte puellam;
Strenuus, exemto fine, sequetur amans. 10
Ibit in adversos montes, duplicataque nimbo
Flumina: congestas exteret ille nives.
Nec freta pressurus tumidos caussabitur Euros;
Aptaque verrendis sidera quæret aquis.
Quis, nisi vel miles, vel amans, et frigora noctis,
Et denso mixtas perferet imbre nives?
Mittitur infestos alter speculator in hostes:
In rivale oculos alter, ut hoste, temet.
Ille graves ürbes, hic duræ limen amicæ
Obsidet: hic portas frangit, at ille fores. 2o
Sæpe soporatos invadere profuit hostes;
ÄÈÉ et armatâ vulgus inerme manu.
Sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi:
Et dominum capti deseruistis equi.

Sæpe maritorum somnis utuntur amantes;
Et sua sopitis hostibus arma movent.
Custodum transire manus, vigilumqué catervas,
Militis, et miseri semper amantis opus.
Mars dubius, nec certa Venus ; victique resurgunt:
Quosque neges umquam posse jacere, cadunt. 30
JErgo desidiam quicumque vocavit amorem,
Desinat. Ingenii est experientis amor.
Ardet in abductâ Briseide magnus Achilles.
Dum licet, Argolicas frangite Troës opes.
Hector ab Andromaches complexibus ibat in arma:
Et, galeam capiti quæ daret, uxor erat.
Summa ducum Atrides, visâ Priameide, fertur
Mænadis effusis obstupuisse comis.
Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit.
Notior in cœlo fabula nulla fuit. 4O
Ipse ego segnis eram, discinctaque in otia natus :
' Mollierant animos lectus et umbra meos.
Impulit ignavum formosæ cura puellæ;
Jussit et in castris æra merere suis.
Inde vides agilem, nocturnaque bella gerentem.
Qui molet fieri desidiosus, amet.

ELEGIA X.

QuALis ab Eurotâ Phrygiis avecta carinis,
Conjugibus belli caussa duobus erat :
Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
Callidus in falsâ lusit adulter ave: -
Qualis Amymone siccis errabat in Argis,
Cùm premeret summi verticis urna comam :
Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
Et quidquid magno de Jove fecit Amor.
Nunc timor omnis abest, animique resanuit error :
INec facies oculos jam capit ista meos. 10
Cur sim mutatus, quæris? quia munera poscis.
Hæc te non patitur caussa placere mihi.

Donec eras simplex, animum cum corpore amavi:
Nunc mentis vitio laesa figura tua est.
Et puer est et mudus Amor: sine sordibus ammos,
Et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
Quid puerum Veneris pretio prostare jubetis?
Quo pretium condat, non habet ille sinum.
Nec Venus apta feris, Veneris nec filius, armis:
Non decet imbelles æra merere Deos. 2O
Stat meretrix certo cuivis mercabilis ære;
Et miseras jusso corpore quærit opes.
Devovet imperium tamem hæc lenonis avari:
Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
Sumite im exemplum pecudes ratione caremtes.
Turpe erit imgenium mitius esse feris.
Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit:
Non aries placitam munere captat ovem.
Sola viro mulier spoliis exsultat ademtis :
Sola locat moctes: sola locanda venit. 3O
Et vendit, quod utrumquejuvat, quod uterque petebat.
Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
Quæ Venus ex æquo ventura est grata duobus,
Altera cur illam vendit, et alter emit?
Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
Quam socio motu femina virque ferunt?
Non bene conducti vendunt perjuria testes:
Non bene selecti judicis arca patet.
Turpe, reos emtâ miseros defendere linguâ:
Quod faciat magnas, turpe, tribunal opes. 4o
Turpe, tori reditu census augere paternos,
Et faciem lucro prostituisse suam.
Gratia pro rebus meritò debetur inemtis:
Pro malè conducto gratia mulla toro.
Omnia conductor solvit: mercede solutâ
Non manet officio debitor ille tuo.
Parcite, formosæ, pretium pro nocte pacisci.
Non habet eventus sordida præda bonos.
Non fuit armillas tamti pepigisse Sabinas,
Ut premerent sacræ virginis arma caput. :O
E quibus exierat, trajecit viscera ferro
Filius: et poenæ caussa monile fuit.
Nec tamen indignum est, à divite munera posci.
Munera poscenti quod dare possit, habet.
Carpite de plenis pendentes vitibus uvas:
Praebeat Alcinoi poma benignus ager.
Officium pauper numeret, studiumque, fidemque:
Quod quis habet, dominæ conferat omne suæ.
Est quoque, carminibus meritas celebrare puellas,
Dos mea; quam volui, nota fit arte meâ. 6O
Scindentur vestes, gemmæ frangentur et aurum :
Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi.
Quod nego poscenti, desine velle; dabo.

ELEGIA XI.

CoLLiGERE incertos, et in ordine ponere, crines
Docta, neque ancillas inter habenda, Nape;
Inque ministeriis furtivæ cognita noctis
Utilis, et dandis ingeniosa motis;
Sæpe venire ad me dubitantem hortata Corinnam ;'
Saepe laboranti fida reperta mihi;
Accipe, et ad dominam peraratas manè tabellas
Perfer ; et obstantes sedula pelle moras.
Nec silicum venae, nec durum in pectore ferrum,
Nec tibi simplicitas ordine major inest. 1O
Credibile est, et te sensisse Cupidinis arcus.
In me militiae signa tuere tuæ.
* Si quæret, quid agam ; Spe noctis vivere, dices.
Cetera fert blandâ cera motata manu.
Dum loquor, hora fugit. Vacuae bene redde tabellas:
Verùm continuò fac tamen illa legat,
Adspicias oculos mando, frontemque legentis.
E tacito vultu scire futura licet.
Nec mora: perlectis rescribat multa jubeto.
Odi, cùm latè splendida cera vacat. 2O
Comprimat ordinibus versus, oculosque moretur
Margine in extremo litera rasa meos.
Quid digitos opus est graphio lassare temendo?
Hoc habeat scriptum tota tabella, Veni.
Non ego victrices lauro redimire tabellas,
Nec Veneris mediâ ponere in æde morer.
Subscribam ; Veneri, fidas sibi, Naso ministras
Dedicat. At nuper vile fuistis acer.

ELEGIA XII. \

FLETE meos casus: tristes rediere tabellæ.
Infelix hodie litera posse negat.
Omina sunt aliquid. Modò cùm discedere vellet,
Ad limen digitos restitit icta Nape.
Missa foras iterum limen transire memento
Cautiús; atque altè sobria ferre pedem.
Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellæ :
Tuque negaturis cera referta notis.
Quam, puto, de longæ collectam flore cicutæ,
Melle sub infami Corsica misit apis. 10
At, tamquam minio, pemitus medicata rubebas.
Ille color verè sanguinolentus erat.
Projectæ triviis jaceatis, inutile lignum:
Vosque rotæ frangat prætereuntis omus.
Illum etiam, qui vos ex arbore vertit im usum,
Convincam puras non habuisse mamus.
Praebuit illa arbor misero suspendia collo:
Carnifici diras præbuit illa cruces.
Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras:
Vulturis in ramis et strigis ova tulit. 2O
ÌHis ego commisi nostros insanus amores,
Molliaque ad dominam verba ferenda dedi?
Aptiùs hæ capiant vadimonia garrula ceræ,
Quas aliquis duro cognitor ore legat.
Inter ephemeridas meliùs tabulasquejacerent,
In quibus absumtas fleret avarus opes.

« AnteriorContinua »