Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Jamque pruinosos molitur Lucifer axes;
Inque suum miseros excitat ales opus.
At tu, non lætis detracta corona capillis,
Dura super totâ limina nocte jace.
Tu dominæ, cùm te projectam manè videbit,
Temporis absumti tam malè testis eris.
Qualiscumque vale, sentique abeuntis amorem,
Lente, nec admisso turpis amante: vale.
Vos quoque crudeles rigido cum limine postes,
Duraque conserva ligna valete fores.

ELEGIA VII.

ADDE manus in vincla meas, (meruere catenas)
Dum furor omnis abit, si quis amicus ades.
Nam furor in dominam temeraria brachia movit.
Flet mea vesanâ læsa puella manu.
Tunc ego vel caros potui violare parentes:
Sæva vel in sanctos verbera ferre Deos.
Quid? non et clipei dominus septemplicis Ajax
Stravit deprensos lata per arva greges?
Et, vindex in matre patris, malus ultor Orestes,
Ausus in arcanas poscere tela Deas?
Ergo ego digestos potui laniare capillos:
Nec dominam motæ dedecuere comæ ?
Sic formosa fuit; talem Schoeneïda dicunt
Mænalias arcu sollicitâsse feras.

Talis perjuri promissaque velaque Thesei
Flevit præcipites Cressa tulisse. Notos.
Sic, nisi vittatis quòd erat, Cassandra, capillis,
Procubuit templo, casta Minerva, tuo.

[blocks in formation]

Quis mihi non, Demens, quis non mihi, Barbare, dixit?
Ipsa nihil: pavido lingua retenta metu.

Sed taciti fecere tamen convicia vultus.
Egit me lacrimis, ore silente, reum.

Ante meos humeris vellem cecidisse lacertos:
Utiliùs potui parte carere mei.

VOL. I.

M

20

In mea vesanas-habui dispendia vires:
Et valui pœnam fortis in ipse meam.
Quid mihi vobiscum, cædis scelerumque ministræ ?
Debita sacrilegæ vincla subite manus.

An, si pulsâssem minimum de plebe Quiritem,
Plecterer? in dominam jus mihi majus erit?
Pessima Tydides scelerum monumenta reliquit.
Ille Deam primus perculit; alter ego.

30

Sed minùs ille nocens. Mihi, quam profitebar amari,
Læsa est: Tydides sævus in hoste fuit.
I nunc, magnificos victor molire triumphos;
Cinge comam lauro; votaque redde Jovi:
Quæque tuos currus, comitatus, turba sequetur,
Clamet; Iö forti victa puella viro!
Antè eat effuso tristis captiva capillo,
Si sinerent læsæ, candida tota, genæ.
Aptius impressis erat os livere labellis,

40

50

50

Et collo blandi dentis habere notam. Denique, si tumidi ritu torrentis agebar, Cacaque me prædam fecerat ira suam ; Nonne satis fuerat timidæ inclamâsse puellæ, Nec nimiùm rigidas intonuisse minas? Aut tunicam summâ deducere turpiter orâ Ad mediam? media zona tulisset opem. At nunc sustinui, raptis à fronte capillis, Ferreus ingenuas ungue notare genas. Adstitit illa amens albo, et sine sanguine, vultu, Cæduntur Pariis qualia saxa jugis. Exanimes artus, et membra trementia vidi; Ut cùm populeas ventilat aura comas: Ut leni Zephyro gracilis vibratur arundo: Summave cùm tepido stringitur unda Noto. Suspensæque diu lacrimæ fluxere per ora, Qualiter abjectâ de nive manat aqua. Tunc ego me primùm cœpi sentire nocentem. Sanguis erant lacrimæ, quas dabat illa, meus. 60 Ter tamen ante pedes volui procumbere supplex: Ter formidatas repulit illa manus.

At tu ne dubita, (minuet vindicta dolorem)
Protinus in vultus unguibus ire meos.
Nec nostris oculis, nec nostris parce capillis.
Quamlibet infirmas adjuvet ira manus.
Neve mei sceleris tam tristia signa supersint,
Pone recompositas in statione comas.

ELEGIA VIII.

EST quædam: (quicumque volet cognoscere lenam,
Audiat) est quædam, nomine Dipsas, anus.
Ex re nomen habet. Nigri non illa parentem
Memnonis in roseis sobria vidit equis.
Illa magas artes, Ææaque carmina novit,
Inque caput rapidas arte recurvat aquas.
Scit bene quid gramen, quid torto concita rhombo
Licia, quid valeat virus amantis equæ.
Cùm voluit, toto glomerantur nubila cœlo.
Cùm voluit, puro fulget in orbe dies.
Sanguine (si qua fides) stillantia sidera vidi:
Purpureus Lunæ sanguine vultus erat.

Hanc ego nocturnas vivam volitare per umbras
Suspicor, et plumâ corpus anile tegi.

10

Suspicor; et fama est. Oculis quoque pupula duplex
Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris:
Et solidam longo carmine findit humum.
Hæc sibi proposuit thalamos temerare pudicos:
Nec tamen eloquio lingua nocente caret.
Fors me sermoni testem dedit. Illa monebat
Talia; me duplices occuluere fores:

Scis here te, mea lux, juveni placuisse beato.
Hæsit, et in vultu constitit usque tuo.

Et cui non placeas? nulli tua forma secunda est.
Me miseram! dignus corpore cultus abest.
Tam felix esses, quàm formosissima, vellem.
Non ego, te factâ divite, pauper ero.

20

Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis.
Mars abiit: signo nunc Venus apta tuo.
Prosit ut adveniens, en adspice. Dives amator
Te cupit, et curæ, quid tibi desit, habet.
Est etiam facies, quæ se tibi comparet, illi:
Si te non emtam vellet, emendus erat.
(Erubuit,) decet alba quidem pudor ora: sed iste,
Si simules, prodest: verus obesse solet.
Cùm bene dejectis gremium spectâris ocellis,
Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
Forsitan immundæ, Tatio regnante, Sabinæ
Noluerint habiles pluribus esse viris.
Nunc Mars externis animos exercet in armis:
At Venus Æneæ regnat in urbe sui.
Ludite formosa. Casta est, quam nemo rogavit:
Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
Has quoque, quas frontis rugas in vertice portas,
Excute: de rugis crimina multa cadent.
Penelope juvenum vires tentabat in arcu:
Qui latus argueret, corneus arcus erat.
Labitur occultè, fallitque volatilis ætas:

Ut celer admissis labitur amnis aquis.
Æra nitent usu: vestis bona quærit haberi:
Canescunt turpi tecta relicta situ.
Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit:
Nec satis effectûs unus et alter habent.
Certior è multis, nec tam invidiosa rapina est.
Plena venit canis de grege præda lupis.
Ecce, quid iste tuus præter nova carmina vates
Donat? amatoris millia multa leges.
Ipse Deus vatum, pallâ spectabilis aureâ,
Tractat inauratæ consona fila lyræ.
Qui dabit, ille tibi magno sit major Homero.
Crede mihi; res est ingeniosa, dare.
Nec tu, si quis erit capitis mercede redemtus,
Despice gypsati crimen inane pedis.
Nec te decipiant veteres quinquatria ceræ.
Tolle tuos tecum, pauper amator, avos.

30

40

50

60

70

Quid? quia pulcher erit, poscet sine munere noctem?
Quod det, amatorem flagitet antè suum.
Parciùs exigito pretium, dum retia tendis,
Ne fugiant captos legibus ure tuis.
Nec nocuit simulatus amor. Sine credat amari:
Sed cave, ne gratis hic tibi constet amor.
Sæpe nega noctes. Capitis modò finge dolorem:
Et modò quæ caussas præbeat, Isis erit.
Mox recipe; ut nullum patiendi colligat usum,
Neve relentescat sæpe repulsus amor.
Surda sit oranti tua janua, laxa ferenti.

Audiat exclusi verba receptus amans.
Et, quasi læsa prior, nonnumquam irascere læso.
Vanescat culpâ culpa repensa tuâ.

Sed numquam dederis spatiosum tempus in iram:
Sæpe simultates ira morata facit.

80

Quin etiam discant oculi lacrimare coacti :
Et faciant udas illa vel illa genas.
Nec, si quem falles, tu perjurare timeto.
Commodat illusis numina surda Venus.
Servus, et ad partes sollers ancilla parentur;
Qui doceant, aptè quid tibi possit emi.
Et sibi pauca rogent: multos si pauca rogabunt,
Postmodo de stipulâ grandis acervus erit.
Et soror, et mater, nutrix quoque carpat amantem.
Fit citò per multas præda petita manus.
Cùm te deficient poscendi munera caussæ,
Natalem libo testificare tuum.

Ne securus amet, nullo rivale, caveto.

Non bene, si tollas prælia, durat amor.
Ille viri toto videat vestigia lecto;
Factaque lascivis livida colla notis.
Munera præcipuè videat, quæ miserit alter.
Si tibi nil dederit, Sacra roganda via est.

90

100

Cùm multa abstuleris, ut non tamen omnia donet; Quod numquam reddas, commodet usque roga. Lingua juvet, mentemque tegat. Blandire, noceque. Impia sub dulci melle venena latent.

« AnteriorContinua »