Imatges de pàgina
PDF
EPUB

140

Hinc mihi suppositas immittere corpus in undas
Mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
Ad tua me fluctus projectam litora portent,
Occurramque oculis intumulata tuis.
Duritie ferrum ut superes, adamantaque, teque;
Non tibi sic, dices, Phylli, sequendus eram.
Sæpe venenorum sitis est mihi: sæpe cruentâ
Trajectam gladio morte perire juvat.
Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
Præbuerunt, laqueis implicuisse libet.
Stat nece maturâ tenerum pensare pudorem:
In necis electum parva futura mora est.
Inscribêre meo caussa invidiosa sepulcro:
Aut hoc, aut simili carmine notus eris.
Phyllida Demophoon leto dedit, hospes amantem:
İlle neci caussam præbuit, illa manum.

EPISTOLA III.

BRISEIS ACHILLI.

QUAM legis, à raptâ Briseïde litera venit,
Vix bene barbaricâ Græca notata manu.
Quascumque adspicies, lacrimæ fecere, lituras;
Sed tamen et lacrimæ pondera vocis habent.
Si mihi pauca queri de te, dominoque viroque,
Fas est; de domino pauca viroque querar.
Non, ego poscenti quòd sum citò tradita Regi,
Culpa tua est: quamvis hoc quoque culpa tua est.
Nam simul Eurybates me Talthybiusque vocârunt;
Eurybati data sum Talthybioque comes.
Alter in alterius jactantes lumina vultum,
Quærebant taciti, noster ubi esset amor.
Differri potui: pœnæ mora grata fuisset.
Hei mihi! discedens oscula nulla dedi.
At lacrimas sine fine dedi, rupique capillos.
Infelix iterum sum mihi visa capi.
Sæpe ego decepto volui custode reverti ;

Sed, me qui timidam prenderet, hostis erat.

10

20

Si progressa forem, caperer ne fortè timebam,
Quamlibet ad Priami munus itura nurum.
Sed data sim, quia danda fui: tot noctibus absum,
Nec repetor. Cessas, iraque lenta tua est.
Ipse Menœtiades, tunc, cùm tradebar, in aurem,
Quid fles? hîc parvo tempore, dixit, eris.
Non repetisse parum est: pugnas, ne reddar, Achille.
I nunc, et cupidi nomen amantis habe.
Venerunt ad te Telamone et Amyntore nati;
Ille gradu propior sanguinis, ille comes:
Laërtâque satus; per quos comitata redirem.
Auxerunt blandæ grandia dona preces :
Viginti fulvos operoso ex ære lebetas;

30

Et tripodas septem, pondere et arte pares.
Addita sunt illis auri bis quinque talenta:
Bis sex, adsueti vincere semper, equi.
Quodque supervacuum, formâ præstante puellæ
Lesbides, eversâ corpora capta domo.
Cumque tot his, (sed non opus est tibi conjuge) conjux
Ex Agamemnoniis una puella tribus.

Si tibi ab Atridâ pretio redimenda fuissem,
Quæ dare debueras, accipere illa neges?
Quâ merui culpâ fieri tibi vilis, Achille ?
Quò levis à nobis tam citò fugit amor?
An miseros tristis fortuna tenaciter urguet?
Nec venit inceptis mollior aura meis?
Diruta Marte tuo Lyrnesia monia vidi:

Et fueram patriæ pars ego magna meæ.
Vidi ego consortes pariter generisque necisque
Tres cecidisse: tribus, quæ mihi, mater erat.
Vidi ego, quantus erat, fusum tellure cruentâ,
Pectora jactantem sanguinolenta, virum.
Tot tamen amissis te compensavimus unum.
Tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.
Tu mihi, juratus per numina Matris aquosæ,
Utile dicebas ipse fuisse capi.

Scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas;
Et mecum fugias, quæ tibi dentur, opes.

40

50

59

Quin etiam fama est, cùm crastina fulserit Eos,
Te dare nubiferis linea vela Notis.

60

Quod scelus ut pavidas miseræ mihi contigit aures,
Sanguinis atque animi pectus inane fuit.
Ibis: et (ô miseram) cui me, violente, relinques?
Quis mihi desertæ mite levamen erit?
Devorer antè, precor, subito telluris hiatu,
Aut rutilo missi fulminis igne cremer :
Quàm sine me Phthiis canescant æquora remis,
Et videam puppes ire relicta tuas.

70

Si tibi jam reditusque placent, patriique penates;
Non ego sum classi sarcina magna tuæ.
Victorem captiva sequar, non nupta maritum:
Est mihi, quæ lanas molliat, apta manus.
Inter Achaïadas longè pulcherrima matres
In thalamos conjux ibit (eatque) tuos.
Digna nurus socero, Jovis Æginæque nepote;
Cuique senex Nereus prosocer esse velit.
Nos humiles, famulæque tuæ, data pensa trahemus:
Et minuent plenas stamina nostra colos.
Exagitet ne me tantùm tua, deprecor, uxor,
Quæ mihi nescio quo non erit æqua modo.
Neve meos coràm scindi patiare capillos:
Et leviter dicas: Hæc quoque nostra fuit.
Vel patiare licet; dum ne contemta relinquar.
Hic mihi væ miseræ concutit ossa metus.
Quid tamen exspectas? Agamemnona pœnitet iræ,
Et jacet ante tuos Græcia mosta pedes.
Vince animos, iramque tuam, qui cetera vincis.
Quid lacerat Danaas impiger Hector opes?
Arma cape, acida, sed me tamen antè recepta:
Et preme turbatos, Marte favente, viros.
Propter me mota est, propter me desinat ira:

Simque ego tristitia caussa modusque tuæ.
Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris :
Conjugis Enides versus in arma prece est.
Res audita mihi, nota est tibi. Fratribus orba
Devovit nati spemque caputque parens.

80

90

Bellum erat: ille ferox positis secessit ab armis,
Et patriæ rigidâ mente negavit opem.
Sola virum conjux flexit. Felicior illa!

At mea pro nullo pondere verba cadunt.
Nec tamen indignor: nec me pro conjuge gessi,
Sæpius in dominum serva vocata torum. 100
Me quædam (memini) Dominam captiva vocabat :
Servitio, dixi, nominis addis onus.

Per tamen ossa viri, subito malè tecta sepulcro,
Semper judiciis ossa verenda meis;

Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,
Qui bene pro patriâ, cum patriâque, jacent;
Perque tuum nostrumque caput, quæ junximus unà ;
Perque tuos enses, cognita tela meis;

Nulla Mycenæum sociâsse cubilia mecum

Juro fallentem deseruisse velis.

Si tibi nunc dicam: Fortissime, tu quoque jura,
Nulla tibi sine me gaudia facta: neges.

110

At Danaï mærere putant. Tibi plectra moventur : Te tenet in tepido mollis amica siňu.

Et si quis quærat, quare pugnare recuses:

Pugna nocet: citharæ, voxque, Venusque juvant.

Tutius est jacuisse toro, tenuisse puellam,
Threïciam digitis increpuisse lyram,

Quàm manibus clypeos, et acutæ cuspidis hastam,
Et galeam pressâ sustinuisse comâ.

Sed tibi pro tutis insignia facta placebant:
Partaque bellando gloria dulcis erat.

120

An tantum, dum me caperes, fera bella probabas?
Cumque meâ patriâ laus tua victa jacet?
Di melius: validoque, precor, vibrata lacerto
Transeat Hectoreum Pelias hasta latus.
Mittite me, Danaï; dominum legata rogabo:
Multaque mandatis oscula mixta feram.
Plus ego quàm Phoenix, plus quàm facundus Ulixes,
Plus ego quàm Teucri (credite) frater agam. 130
Est aliquid collum solitis tetigisse lacertis,
Præsentisque oculos admonuisse sui.

[ocr errors]

Sis licèt immitis, Matrisque ferocior undis;
Ut taceam, lacrimis comminuêre meis.
Nunc quoque (sic omnes Peleus pater impleat annos,
Sic eat auspiciis Pyrrhus in arma tuis)
Respice sollicitam Briseïda, fortis Achille;

Nec miseram lentâ ferreus ure morâ.
Aut, si versus amor tuus est in tædia nostri ;
Quam sine te cogis vivere, coge mori.
Utque facis, coges. Abiit corpusque colorque.
Sustinet hoc animæ spes tamen una tui.
Quâ si destituor, repetam fratresque virumque:
Nec tibi magnificum femina jussa mori.
Cur autem jubeas? stricto pete corpora ferro.
Est mihi, qui fosso pectore sanguis eat.
Me petat ille tuus, qui, si Dea passa fuisset,
Ensis in Atridæ pectus iturus erat.
Ah potiùs serves nostram, tua munera, vitam.
Quod dederas hosti victor, amica rogo.
Perdere quos meliùs possis, Neptunia præbent
Pergama. Materiam cædis ab hoste pete.
Me modò, sive paras impellere remige classem,
Sive manes, domini jure venire jube.

EPISTOLA IV.

140

150

PHÆDRA HIPPOLYTO.

Quâ, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
Mittit Amazonio Cressa puella viro.

Perlege quodcumque est : quid epistola lecta nocebit?
Te quoque, in hac aliquid, quod juvet, esse potest.
His arcana notis terrâ pelagoque feruntur:
Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
Ter tecum conata loqui, ter inutilis hæsit
Lingua, ter in primo destitit ore sonus.

Quâ licet et sequitur, pudor est miscendus amori.
Dicere quæ puduit, scribere jussit Amor.

10

« AnteriorContinua »