Imatges de pàgina
PDF
EPUB

At Phoebus, comitesque novem, vitisque repertor,
Hoc faciant: et, me qui tibi donat, Amor:
Et nulli cessura fides; sine crimine mores;
Nudaque simplicitas, purpureusque pudor.
Non mihi mille placent: non sum desultor Amoris.
Tu mihi (si qua fides) cura perennis eris.
Tecum, quos dederint annos mihi fila Sororum,
Vivere contingat: teque dolente mori.
Te mihi materiem felicem in carmina præbe;
Provenient caussâ carmina digna suâ.
Carmine nomen habent, exterrita cornibus Iö,
Et quam flumineâ lusit adulter ave:
Quæque, super pontum simulato vecta juvenco,
Virgineâ tenuit cornua vara manu.

Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem:
Junctaque semper erunt nomina nostra tuis.

20

ELEGIA IV.

VIR tuus est epulas nobis aditurus easdem,
Ultima cœna tuo sit, precor, illa viro.
Ergo ego dilectam tantùm conviva puellam
Adspiciam? tangi quem juvet, alter erit?
Alteriusque sinus aptè subjecta fovebis?
Injiciet collo, cùm volet, ille manum?
Desine mirari, posito quòd candida vino
Atracis ambiguos traxit in arma viros.

Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohæ

rent:

Vix à te videor posse tenere manus.

10

Quæ tibi sint facienda tamen, cognosce: nec Euris
Da mea, nec tepidis verba ferenda Notis.
Antè veni, quàm vir. Nec, quid, si veneris antè,
Possit agi, video: sed tamen antè veni.
Cùm premit ille torum, vultu comes ipsa modesto
Ibis, ut adcumbas; clàm mihi tange pedem.

Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem :
Excipe furtivas, et refer ipsa, notas.
Verba superciliis sine voce loquentia dicam:
Verba leges digitis, verba notata mero.
Cùm tibi succurrit Veneris lascivia nostræ ;
**Purpureas tenero pollice tange genas.

Si quid erit, de me tacitâ quod mente queraris ;
Pendeat extremâ mollis ab aure manus:

20

20

Cùm tibi, quæ faciam, mea lux, dicamve, placebunt; Versetur digitis annulus usque tuis.

30

Tange manu mensam, quo tangunt more precantes;
Optabis merito cùm mala multa viro.
Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, jubeto:
Tu puerum leviter posce, quod ipsa velis.
Quæ tu reddideris, ego primus pocula sumam:
Et quâ tu biberis, hâc ego parte bibam.
Si tibi fortè dabit, quos prægustaverit ipse,
Rejice libatos illius ore cibos.

Nec premat impositis sinito tua colla lacertis:
Mité nec in rigido pectore pone caput.
Nec sinus admittat digitos, habilesve papillæ.
Oscula præcipuè nulla dedisse velis.

Oscula si dederis, fiam manifestus amator:
Et dicam, Mea sunt: injiciamque manus.

40

Hæc tamen adspiciam: sed quæ bene pallia celant,
Illa mihi cæci caussa timoris erunt.

Nec femori committe femur, nec crure cohære:
Nec tenerum duro cum pede junge pedem.
Multa miser timeo, quia feci multa protervé:
Exemplique metu torqueor ipse mei.
Sæpe mihi, dominæque meæ properata voluptas
Veste sub injectâ dulce peregit opus.

Hoc tu non facies: sed ne fecisse puteris,
Conscia de gremio pallia deme tuo.

50

Vir bibat usque roga: precibus tamen oscula desint:

Dumque bibit, furtim (si potes) adde merum.

Si bene compositus somno vinoque jacebit;
Consilium nobis resque locusque dabunt.

Cùm surges abitura domum, surgemus et omnes;
In medium turbæ fac memor agmen eas.
Agmine me invenies, aut invenieris, in illo.
Quidquid ibi poteris tangere, tange mei.
Me miserum! paucas monui quod prosit in horas.
Separor à dominâ, nocte jubente, meâ.
Nocte vir includet: lacrimis ego mostus obortis,
Quâ licet, ad sævas prosequar usque fores.
Oscula jam sumet: jam non tantùm oscula sumet.
Quod mihi das furtim, jure coacta dabis.
Verùm invita dato (potes hoc) similisque coactæ:
Blanditiæ taceant; sitque maligna Venus.
Si mea vota valent, illum quoque nil juvet, opto:
Sin minús; at certè te juvet inde nihil.
Sed quæcumque tamen noctem fortuna sequatur;
Cras mihi constanti voce dedisse nega.

ELEGIA V.

ÆSTUS erat, mediamque dies exegerat horam:
Adposui medio membra levanda toro.
Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestræ :
Quale ferè silvæ lumen habere solent.
Qualia sublucent, fugiente, crepuscula, Phœbo:
Aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies.
Illa verecundis lux est præbenda puellis,
Quâ timidus latebras speret habere pudor.
Ecce Corinna venit, tunicâ velata recinctâ,
Candida dividuâ colla tegente comâ:
Qualiter in thalamos formosa Semiramis îsse
Dicitur, et multis Laïs amata viris.
Deripui tunicam; nec multùm rara nocebat:
Pugnabat tunicâ sed tamen illa tegi.

60

70

10

Cúmque ita pugnaret, tanquam quæ vincere nollet,
Victa est non ægrè proditione suâ.

Ut stetit ante oculos, posito velamine, nostros,
In toto nusquam corpore menda fuit.

Quos humeros, quales vidi tetigique lacertos!
Forma papillarum quàm fuit apta premi!
Quàm castigato planus sub pectore venter!
Quantum et quale latus! quàm juvenile femur!
Singula quid referam? nil non laudabile vidi:
Et nudam pressi corpus ad usque meum.
Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo.
Proveniant medii sic mihi sæpe dies.

ELEGIA VI.

JANITOR (indignum) durâ religate catenâ,
Difficilem moto cardine pande forem.
Quod precor, exiguum est: aditu fac janua parvo
Obliquum capiat semadaperta latus.
Longus Amor tales corpus tenuavit in usus:
Aptaque subducto pondere membra dedit.
Ille per excubias custodum leniter ire
Monstrat: inoffensos dirigit ille pedes.

At quondam noctem, simulacraque vana timebam:
Mirabar, tenebris si quis iturus erat.

Risit, ut audirem, tenerâ cum Matre Cupido:
Et leviter, Fies tu quoque fortis, ait.

20

10

Nec mora, venit amor. Non umbras nocte volantes, Non timeo strictas in mea fata manus.

20

Te nimiùm lentum timeo; tibi blandior uni:
Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
Adspice, (et, ut videas, immitia claustra relaxa,)
Uda sit ut lacrimis janua facta meis.
Certè ego, cùm positâ stares ad verbera veste,
Ad dominam pro te verba tremente tuli.
Ergo, quæ valuit pro te quoque gratia quondam,
(Heu facinus!) pro me nunc valet illa parum?
Redde vicem meritis: grato licet esse. Quod optas,
Tempora noctis eunt: excute poste seram.
Excute: sic umquam longâ relevere catenâ,
Nec tibi perpetuò serva bibatur aqua.

Ferreus orantem nequicquam, janitor, audis.
Roboribus duris janua fulta riget.
Urbibus obsessis clausæ munimina portæ
Prosint in mediâ pace quid arma times?
Quid facias hosti, qui sic excludis amantem?
Tempora noctis eunt: excute poste seram.
Non ego militibus venio comitatus et armis.
Solus eram, si non sævus adesset Amor.
Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possim.
Antè vel à membris dividar ipse meis.

30

Ergo Amor, et modicum circa mea tempora vinum
Mecum est, et madidis lapsa corona comis.
Arma quis hæc timeat? quis non eat obvius illis?
Tempora noctis eunt: excute poste seram.
Lentus es? an somnus (qui se malè præbet amanti)
Verba dat in ventos aure repulsa tuâ?

40

50

At (memini) primò, cùm te celare solebam
Pervigil in mediæ sidera noctis eras.
Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica.
Heu melior quantò sors tua sorte meâ!
Dummodo sic, in me duræ transite catena.
Tempora noctis eunt: excute poste seram.
Fallimur? an verso sonuerunt cardine postes?
Raucaque concussæ signa dedêre fores?
Fallimur: impulsa est animoso janua vento.
Hei mihi, quàm longè spem tulit aura meam!
Si satis es raptæ, Borea, memor Orithyiæ,
Huc ades, et surdas flamine tunde fores.
Urbe silent totâ: vitreoque madentia rore
Tempora noctis eunt: excute poste seram.
Aut ego jam ferroque ignique paratior ipse,
Quem face sustineo, tecta superba petam.
Nox, et Amor, vinumque, nihil moderabile suadent:
Illa pudore vacat: Liber Amorque metu.
Omnia consumsi: nec te precibusve minisve
Movimus, ô foribus surdior ipse tuis.
Non te formosæ decuit servare puellæ
Limina: sollicito carcere dignus eras.

60

« AnteriorContinua »