At Phoebus, comitesque novem, vitisque repertor, Hoc faciant: et, me qui tibi donat, Amor ; Et nulli cessura fides; sine crimine mores; Nudaque simplicitas, purpureusque pudor. Non mihi mille placent: non sum desultor Amoris. Tu mihi (si qua fides) cura perennis eris. Vivere contingat : teque dolente mori. 20 Carmine nomen habent, exterrita cornibus lö, Et quam flumineâ lusit adulter ave: Virgineâ tenuit cornua vara manu. Junctaque semper erunt nomina nostra tuis. ELEGIA IV. Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem, Ultima cæna tuo sit, precor, illa viro. Ergo ego dilectam tantùm conviva puellam Adspiciam ? tangi quem juvet, alter erit? Alteriusque sinus aptè subjecta fovebis ? Injiciet collo, cùm volet, ille manum? Desine mirari, posito quòd candida vino Atracis ambiguos traxit in arma viros. rent: 10 Quæ tibi sint facienda tamen, cognosce: nec Euris Da mea, nec tepidis verba ferenda Notis. Antè veni, quàm vir. Nec, quid, si veneris antè, Possit agi, video : sed tamen antè veni. Cùm premit ille torum, vultu comes ipsa modesto Ibis, ut adcumbas; clàm mihi tange pedem. Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem : Excipe furtivas, et refer ipsa, notas. Verba superciliis sine voce loquentia dicam: Verba leges digitis, verba notata mero. 20 Cùm tibi succurrit Veneris lascivia nostræ ; * Purpureas tenero pollice tange genas. Si quid erit, de me tacitâ quod mente queraris ; Pendeat extremâ mollis ab aure manus: Cùm tibi, quæ faciam, mea lux, dicamve, placebunt; Versetur digitis annulus usque tuis. Optabis merito cùm mala multa viro. Tu puerum leviter posce, quod ipsa velis. 30 Quæ tu reddideris, ego primus pocula sumam: Et quâ tu biberis, hâc ego parte bibam. Rejice libatos illius ore cibos. Mite nec in rigido pectore pone caput.. Oscula præcipuè nulla dedisse velis. Oscula si dederis, fiam manifestus amator : Et dicam, Mea sunt: injiciamque manus. 40 Hæc tamen adspiciam: sed quæ bene pallia celant, Illa mihi cæci caussa timoris erunt. Nec tenerum duro cum pede junge pedem. Exemplique metu torqueor ipse mei. ' Veste sub injectâ dulce peregit opus. 50 Vir bibat usque roga: precibus tamen oscula desint: Dumque bibit, furtim (si potes) adde merum. Si bene compositus somno vinoque jacebit; Consilium nobis resque locusque dabunt. Cùm surges -abitura domum, surgemus et omnes; In medium turbæ fac memoragmen eas. Quidquid ibi poteris tangere, tange mei. Separor à dominâ, nocte jubente, meâ. 60 Nocte vir includet: lacrimis ego mæstus obortis, Quâ licet, ad sævas prosequar usque fores. Oscula jam sumet: jam non tantùm oscula sumet. Quod mihi das furtim, jure coacta dabis. Blanditiæ taceant; sitque maligna Venus. Sin minús; at certè te juvet inde nihil. Cras mihi constanti voce dedisse nega. 70 ELEGIA V. है Æstus erat, mediamque dies exegerat horam: Adposui medio membra levanda toro. Quale ferè silvæ lumen habere solent. Aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies. Quâ timidus latebras speret habere pudor. Ecce Corinna venit, tunicâ velata recinctâ, Candida dividuâ colla tegente comâ: 10 Qualiter in thalamos formosa Semiramis îsse Dicitur, et multis Laïs amata viris. Deripui tunicam; nec multùm rara nocebat: Pugnabat tunicâ sed tamen illa tegi. Victa est non ægrè proditione suâ. In toto nusquam corpore menda fuit. Quos humeros, quales vidi tetigique lacertos! Forma papillarum quàm fuit apta premi! 20 Quàm castigato planus sub pectore venter! Quantum et quale latus! quàm juvenile femur! Singula quid referam ? nil non laudabile vidi: Et nudam pressi corpus ad usque meum. Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo. Proveniant medii sic mihi sæpe dies. ELEGIA VI. JANITOR (indignum) durâ religate catena, Difficilem moto cardine pande forem. Quod precor, exiguum est: aditu fac janua parvo Obliquum capiat semadaperta latus. Longus Amor tales corpus tenuavit in usus: Aptaque subducto pondere membra dedit. Ille per excubias custodum leniter ire Monstrat: inoffensos dirigit ille pedes. At quondam noctem, simulacraque vana timebam: Mirabar, tenebris si quis iturus erat. 10 Risit, ut audirem, tenerâ cum Matre Cupido: Et leviter, Fies tu quoque fortis, ait. Non timeo strictas in mea fata manus. Tu, me quo possis perdere, fulmen habes. Uda sit ut lacrimis janua facta meis. Ad dominam pro te verba tremente tuli. 20 Ergo, quæ valuit pro te quoque gratia quondam, (Heu facinus !) pro me nunc valet illa parum n? Redde vicem meritis: grato licet esse. Quod optas, Tempora noctis eunt: excute poste seram. Excute: sic umquam longâ relevere catena, Nec tibi perpetuò serva bibatur aqua. 30 Ferteus orantem nequicquam, janitor, audis. Roboribus duris janua fulta riget. Urbibus obsessis clausæ munimina porta Prosint: in mediâ pace quid arma times? Quid facias hosti, qui sic excludis amantem? Tempora noctis eunt: excute poste seram. Non ego militibus venio comitatus et armis. Solus eram, si non sævus adesset Amor. Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possim. Antè vel à membris dividar ipse meis. Ergo Amor, et modicum circa mea tempora vinum Mecum est, et madidis lapsa corona comis. Arma quis hæc timeat? quis non eat obvius illis ? Tempora noctis eunt: excute poste seram. 40 Lentus es? an somnus (qui se malè præbet amanti) Verba dat in ventos aure repulsa tuâ? At (memini) primò, cùm te celare solebam Pervigil in mediæ sidera noctis eras. Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica. Heu melior quantò sors tua sorte meâ ! Dummodo sic, in me duræ transite catenæ. Tempora noctis eunt: excute poste seram. Fallimur? an verso sonuerunt cardine postes? Raucaque concussæ signa dedêre fores? 50 Fallimur: impulsa est animoso janua vento. Hei mihi, quàm longè spem tulit aura meam ! Si satis es raptæ, Borea, memor Orithyiæ, Huc ades, et surdas flamine tunde fores. Urbe silent totâ: vitreoque madentia rore Tempora noctis eunt: excute poste seram. Aut ego jam ferroque ignique paratior ipse, Quem face sustineo, tecta superba petam. Nox, et Amor, vinumque, nihil moderabile suadent: Illa pudore vacat: Liber Amorque metu. 60 Omnia consumsi: nec te precibusve minisve Movimus, ô foribus surdior ipse tuis. Non te formosæ decuit servare puellæ Limina: sollicito carcere dignus eras. |