EPIGRAMMA IN AMORES SUOS. Qui modò Nasonis fueramus quinque libelli, Tres sumus : hoc illi prætulit auctor opus. Ut jam nulla tibi nos sit legisse voluptas; At levior demtis pæna duobus erit. P. OVIDII NASONIS A M O R UM LIBER PRIMUS. ELEGIA I. ARMA gravi numero, violentaque bella, parabam Edere, materiâ conveniente modis. Dicitur, atque unum subripuisse pedem. Ventilet accensas flava Minerva faces ? 10 Crinibus insignem quis acutâ cuspide Phoebum' Instruat, Aöniam Marte movente lyram ? Sunt tibi magna, puer, nimiúmque potentia regna. Cur opus adfectas, ambitiose, novum ? An, quod ubique, tuum? tua sunt Heliconia Tempe? Vix etiam Phæbo jam lyra tuta sua est ? Adtenuat nervos protinus ille meos. Aut puer, aut longas comta puella comas. Questus eram; pharetrâ, cùm protinus ille, solutâ, · Legit in exitium spicula facta meum: Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum : Quodque canas, Vates, accipe, dixit, opus. Me miserum ! certas habuit puer ille sagittas. Uror; et in vacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris ; in quinque residat. Ferrea cum vestris bella valete modis. Cingere litoreâ flaventia tempora myrto, . Musa, per undenos emodulanda pedes. 30 ELEGIA II. Esse quid hoc dicam, quòd tam mihi dura videntur Strata, neque in lecto pallia nostra sedent? Et vacuus somno noctem, quàm longa, peregi ; Lassaque versati corporis ossa dolent ? An subit, et tacità callidus arte nocet ? Et possessa ferus pectora versat Amor. Cedamus: leve fit, quod bene fertur, onus. 10 Vidi ego jactatas motâ face crescere flammas : Et vidi nullo concutiente mori. Verbera plura ferunt, quàm quos juvat usus aratri, Detrectant pressi dum juga prima boves. Asper equus duris contunditur ora lupatis : Frena minùs sentit, quisquis ad arma facit. Acriùs invitos, multóque ferociùs urguet, Quàm qui servitium ferre fatentur, Amor. Porrigimus victas ad tua jura manus. Nec tibi laus, armis victus inermis, ero. - Necte comam myrto: maternas junge columbas : Qui deceat, currum Vitricus ipse dabit. Inque dato curru, populo clamante triumphum, Stabis; et adjunctas arte movebis aves. Ducentur juvenes capti, captæque puellæ. Hæc tibi magnificus pompa triumphus erit. 20 Ipse ego, præda recens, factum modò vulnus habebo: Et nova captivâ vincula mente feram. 30 Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. Omnia te metuent : ad te sua brachia tendens Vulgus, lö, magnâ voce, Triumphe, canet. Blanditiæ comites tibi erunt, Errorque, Furorque, . Adsiduè partes turba secuta tuas. Hæc tibi si demas commoda, nudus eris. Plaudet; et adpositas sparget in ora rosas. 40 Tu, pennas gemmâ, gemmâ variante capillos, Ibis in auratis aureus ipse rotis. Tum quoque non paucos (si te bene novimus) ures : Tum quoque præteriens vulnera multa dabis. Fervida vicino flamma vapore nocet. Tu gravis alitibus; tigribus ille fuit. Parce tuas in me perdere, victor, opes. Quâ vincit, victos protegit ille, manu. ELEGIA III. Justa precor : quæ me nuper prædata puella est, Aut amet, aut faciat. cur ego semper amem. Ah nimium volui! tantùm patiatur amari : Audierit nostras tot Cytherea preces. Accipe, per longos tibi qui deserviat annos : Accipe, qui purâ nôrit amare fide. Si me non veterum commendant magna parentum. Nomina ; si nostri sanguinis auctor eques ; Nec meus innumeris renovatur campus aratris ; Temperat et sumtus parcus uterque parens ; 10 |