Imatges de pàgina
PDF

P. OVIDII NASONIS A MORUM

LIBRI TRES.

EPIGRAMMA
NA S O N IS:

IN

AMORES SUOS.

Qui modò Nasonis fueramus quinque libelli,

Tres sumus : hoc illi prætulit auctor opus. Ut jam nulla tibi nos sit legisse voluptas;

At levior demtis pæna duobus erit.

P. OVIDII NASONIS

A M O R UM

LIBER PRIMUS.

ELEGIA I.

ARMA gravi numero, violentaque bella, parabam

Edere, materiâ conveniente modis.
Par erat inferior versus : risisse Cupido

Dicitur, atque unum subripuisse pedem.
Quis tibi, sæve puer, dedit hoc in carmina juris ?
· Piëridum vates, non tua turba, sumus.
Quid, si præripiat flava Venus arma Minervæ,

Ventilet accensas flava Minerva faces ?
Quis probet in silvis Cererem regnare jugosis?
Lege pharetratæ Virginis arva coli ?

10 Crinibus insignem quis acutâ cuspide Phoebum'

Instruat, Aöniam Marte movente lyram ? Sunt tibi magna, puer, nimiúmque potentia regna.

Cur opus adfectas, ambitiose, novum ? An, quod ubique, tuum? tua sunt Heliconia Tempe?

Vix etiam Phæbo jam lyra tuta sua est ?
Cùm bene surrexit versu nova pagina primo; .

Adtenuat nervos protinus ille meos.
Nec mihi materia est numeris levioribus aptá,

Aut puer, aut longas comta puella comas. Questus eram; pharetrâ, cùm protinus ille, solutâ, ·

Legit in exitium spicula facta meum: Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum :

Quodque canas, Vates, accipe, dixit, opus.

Me miserum ! certas habuit puer ille sagittas.

Uror; et in vacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris ; in quinque residat.

Ferrea cum vestris bella valete modis. Cingere litoreâ flaventia tempora myrto, .

Musa, per undenos emodulanda pedes. 30

ELEGIA II.

Esse quid hoc dicam, quòd tam mihi dura videntur

Strata, neque in lecto pallia nostra sedent? Et vacuus somno noctem, quàm longa, peregi ;

Lassaque versati corporis ossa dolent ?
Nam puto sentirem, si quo tentarer amore.

An subit, et tacità callidus arte nocet ?
Sic erat. Hæserunt tenues in corde sagittæ :

Et possessa ferus pectora versat Amor.
Cedimus? an subitum luctando accendimus ignem ?

Cedamus: leve fit, quod bene fertur, onus. 10 Vidi ego jactatas motâ face crescere flammas :

Et vidi nullo concutiente mori. Verbera plura ferunt, quàm quos juvat usus aratri,

Detrectant pressi dum juga prima boves. Asper equus duris contunditur ora lupatis :

Frena minùs sentit, quisquis ad arma facit. Acriùs invitos, multóque ferociùs urguet,

Quàm qui servitium ferre fatentur, Amor.
En ego confiteor : tua sum nova præda, Cupido.

Porrigimus victas ad tua jura manus.
Nil opus est bello : pacem veniamque rogamus.

Nec tibi laus, armis victus inermis, ero. - Necte comam myrto: maternas junge columbas :

Qui deceat, currum Vitricus ipse dabit. Inque dato curru, populo clamante triumphum,

Stabis; et adjunctas arte movebis aves. Ducentur juvenes capti, captæque puellæ.

Hæc tibi magnificus pompa triumphus erit.

20

Ipse ego, præda recens, factum modò vulnus habebo:

Et nova captivâ vincula mente feram. 30 Mens Bona ducetur manibus post terga retortis,

Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. Omnia te metuent : ad te sua brachia tendens

Vulgus, lö, magnâ voce, Triumphe, canet. Blanditiæ comites tibi erunt, Errorque, Furorque, .

Adsiduè partes turba secuta tuas.
His tu militibus superas hominesque Deosque :

Hæc tibi si demas commoda, nudus eris.
Læta triumphanti de summo Mater Olympo

Plaudet; et adpositas sparget in ora rosas. 40 Tu, pennas gemmâ, gemmâ variante capillos,

Ibis in auratis aureus ipse rotis. Tum quoque non paucos (si te bene novimus) ures :

Tum quoque præteriens vulnera multa dabis.
Non possunt (licèt ipse velis) cessare sagittæ.

Fervida vicino flamma vapore nocet.
Talis erat domitâ Bacchus Gangetide terrâ.

Tu gravis alitibus; tigribus ille fuit.
Ergo, ego cùm possim sacri pars esse triumphi,

Parce tuas in me perdere, victor, opes.
Adspice cognati felicia Cæsaris arma:

Quâ vincit, victos protegit ille, manu.

ELEGIA III.

Justa precor : quæ me nuper prædata puella est,

Aut amet, aut faciat. cur ego semper amem. Ah nimium volui! tantùm patiatur amari :

Audierit nostras tot Cytherea preces. Accipe, per longos tibi qui deserviat annos :

Accipe, qui purâ nôrit amare fide. Si me non veterum commendant magna parentum.

Nomina ; si nostri sanguinis auctor eques ; Nec meus innumeris renovatur campus aratris ;

Temperat et sumtus parcus uterque parens ; 10

« AnteriorContinua »