Imatges de pàgina
PDF
[merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

QUI modò Nasonis fueramus quinque libelli,
Tres sumus: hoc illi prætulit auctor opus.

Ut jam nulla tibi nos sit legisse voluptas;
At levior demtis pœna duobus erit.

P. OVIDII NASONIS
A M O R U M

LIBER PRIMUS.

ELEGIA I.

ARMA gravi numero, violentaque bella, paraban
Edere, materiâ conveniente modis.
Par erat inferior versus : risisse Cupido
Dicitur, atque unum subripuisse pedem.
Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina juris?
Piëridum vates, non tua turba, sumus.
Quid, si præripiat flavæ Venus arma Minervæ,
Ventilet accensas flava Minerva faces?
Quis probet in silvis Cererem regnare jugosis?
Lege pharetratæ Virginis arva eoli? 1O
Crinibus insignem quis acutâ cuspide Phoebum
Instruat, Aöniam Marte movente lyram ?
Sunt tibi magna, puer, nimiémque potentia regma.
Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
An, quod ubique, tuum? tua sunt Heliconia Tempe?
Vix etiam Phoebo jam lyra tuta sua est?
Cùm bene surrexit versu nova pagina primo;
Adtenuat mervos protinus ille meos.
Nec mihi materia est numeris levioribus apta,
Aut puer, aut longas comta puella comas. 2O
Questus eram; pharetrâ, cùm protinus ille, solutâ,
Legit in exitium spicula facta meum:
Lumavitque genu sinuosum fortiter arcum :
Quodque camas, Vates, aecipe, dixit, opus.

Me miserum ! certas habuit puer ille sagittas.
Uror ; et in vacuo pectore regnat Amor.

Sex mihi surgat opus numeris ; in quinque residat.
Ferrea cum vestris bella valete modis.

Cingere litoreâ flaventia tempora myrto,
Musa, per undenos emodulanda pedes. 3O

ELEGIA II.

Esse quid hoc dicam, quòd tam mihi dura videntur.
Strata, meque in lecto pallia nostra sedent?
Et vacuus somno noctem, quàm longa, peregi;
Lassaque versati corporis ossa dolent?
Nam puto sentirem, si quo tentarer amore.
Am subit, et tacitâ callidus arte nocet?
Sic erat. Haeserunt tenues in corde sagittæ :
Et possessa ferus pectora versat Amor.
Cedimus? an subitum luctando accendimus ignem?
Cedamus: leve fit, quod bene fertur, onus. 1o
Vidi egojactatas motâ face crescere flammas :
Et vidi nullo concutiente mori.
Verbera plura ferunt, quàm quos juvat usus aratri,
Detrectant pressi dum juga prima boves.
Asper equus duris contunditur ora lupatis:
Frena minùs sentit, quisquis ad arma facit.
Acriùs invitos, multóque ferociùs urguet,
Quàm qui servitium ferre fatentur, Amor.
En ego confiteor: tua sum nova præda, Cupido.
Porrigimus victas ad tua jura manus. 2O
Mil opus est bello : pacem veniamque rogamus.
Nec tibi laus, armis victus inermis, ero.
Necte comam myrto: maternas junge columbas :
Qui deceat, currum Vitricus ipse dabit.
Inque dato curru, pópulo clamante triumphum,
Stabis; et adjunctas arte movebis aves.
Ducentur juvenes capti, captæque puellæ.
Hæc tibi magnificus pompa triumphus erit.

Ipse ego, præda recens, factum modò vulnus habebo:
Et nova captivâ vincula mente feram. 3O
Mens Bona ducetur manibus post terga retortis,
Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest.
Ommia te metuent : ad te sua brachia tendens
Vulgus, Iö, magnâ voce, Triumphe, canet.
Elanditiæ comites tibi erunt, Errorque, Furorque,
Adsiduè partes turba secuta tuas.
His tu militibus superas hominesque Deosque:
Hæc tibi si demas commoda, mudus eris.
Læta triumphanti de summo Mater Olympo
Plaudet; et adpositas sparget in ora rosas. 4O
Tu, pennas gemmâ, gemmâ variante capillos,
Ibis in auratis aureus ipse rotis.
Tum quoque non paucos (si te bene movimus) ures:
Tum quoque præteriens vulnera multa dabis.
Non possunt (licèt ipse velis) cessare sagittæ.
Fervida vicino flamma vapore nocet.
Talis erat domitâ Bacchus Gangetide terrâ.
Tu gravis alitibus; tigribus ille fuit.
Ergo, ego cùm possim sacri pars esse triumphi,
Parce tuas in me perdere, victor, opes. 50
Adspice cognati felicia Cæsaris arma :
Quâ vincit, victos protegit ille, manu.

ELEGIA III.

JusTA precor : quæ me nuper praedata puella est,
Aut amet, aut faciat, cur ego semper amem.
Ah nimium volui! tantùm patiatur amari :
Audierit nostras tot Cytherea preces.
Accipe, per longos tibi qui deserviat annos:
Accipe, qui purâ nôrit amare fide.
Si me non veterum commendant magna parentum
Nomina; si nostri sanguinis auctor eques;
Nec meus immumeris renovatur campus aratris;
Temperat et sumtus parcus-uterque parens; 10

« AnteriorContinua »