Imatges de pàgina
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

A MORUM

LIBRI TRES.

EPIGRAMMA

NAS ON IS

IN

AMORES SUOS.

Qui modò Nasonis fueramus quinque libelli,

Tres sumus : hoc illi prætulit auctor opus. Ut jam nulla tibi nos sit legisse voluptas;

At levior demtis pena duobus erit.

P. OVIDII NASONIS

A M O R U M

LIBER PRIMUS.

ELEGIA I.

Arma gravi numero, violentaque bella, parabam

Edere, materiâ conveniente modis.
Par erat inferior versus : risisse Cupido

Dicitur, atque unum subripuisse pedem.
Quis tibi, sæve puer, dedit hoc in carmina juris ?

Piëridum vates, non tua turba, sumus.
Quid, si præripiat flavæ Venus arma Minervæ,

Ventilet accensas flava Minerva faces ?
Quis probet in silvis Cererem regnare jugosis?
Lege pharetratæ Virginis arva coli ?

10 Crinibus insignem quis acutâ cuspide Phoebum

Instruat, Aöniam Marte movente lyram ? Sunt tibi magna, puer, nimiúmque potentia regna.

Cur opus adféctas, ambitiose, novum ? An, quod ubique, tuum? tua sunt Heliconia Tempe?

Vix etiam Phoebo jam lyra tuta sua est ?
Cùm bene surrexit versu nova pagina primo;

Adtenuat nervos protinus ille meos.
Nec mihi materia est numeris levioribus aptá,

Aut puer, aut longas comta puella comas. 20 Questus eram; pharetrâ, cùm protinus ille, uta,

Legit in exitium spicula facta meum : Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum : Quodque canas, Vates, accipe, dixit, opus.

Me miserum ! certas habuit puer ille sagittas.

Uror; et in vacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris ; in quinque residat.

Ferrea cum vestris bella valete modis. Cingere litoreâ flaventia tempora myrto,

Musa, per undenos emodulanda pedes. 30

ELEGIA II.

Esse quid hoc dicam, quòd tam mihi dura videntur

Strata, neque in lecto pallia nostra sedent? Et vacuus somno noctem, quàm longa, peregi ;

Lassaque versati corporis ossa dolent?
Nam puto sentirem, si quo tentarer amore.

An subit, et tacitâ callidus arte nocet ?
Sic erat. Hæserunt tenues in corde sagittæ :

Et possessa ferus pectora versat Amor.
Cedimus? an subitum luctando accendimus ignem ?

Cedamus : leve fit, quod bene fertur, onus. 10 Vidi ego jactatas motâ face crescere flammas :

Et vidi nullo concutiente mori. Verbera plura ferunt, quàm quos juvat usus aratri,

Detrectant pressi dum juga prima boves. Asper equus duris contunditur ora lupatis :

Frena minùs sentit, quisquis ad arma facit.
Acriùs invitos, multóque ferociùs urguet,

Quàm qui servitium ferre fatentur, Amor.
En ego confiteor : tua sum nova præda, Cupido.
Porrigimus victas ad tua jura manus.

20 Nil opus est bello: pacem veniamque rogamus.

Nec tibi laus, armis victus inermis, ero.
Necte comam myrto : maternas junge columbas :

Qui deceat, currum Vitricus ipse dabit.
Inque dato curru, populo clamante triumphum,

Stabis; et adjunctas arte movebis aves. Ducentur juvenes capti, captæque puellæ.

Hæc tibi magnificus pompa triumphus erit.

Ipse ego, præda recens, factum modò vulnus habebo: Et nova captivâ vincula mente feram.

30 Mens Bona ducetur manibus post terga retortis,

Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. Omnia te metuent : ad te sua brachia tendens

Vulgus, lö, magnâ voce, Triumphe, canet.
Blanditiæ comites tibi erunt, Errorque, Furorque,

Adsiduè partes turba secuta tuas.
His tu militibus superas hominesque Deosque:

Hæc tibi si demas commoda, nudus eris.
Læta triumphanti de summo Mater Olympo

Plaudet ; et adpositas sparget in ora rosas. 40 Tu, pennas gemmâ, gemmâ variante capillos,

Ibis in auratis aureus ipse rotis. Tum quoque non paucos (si te bene novimus) ures :

Tum quoque præteriens vulnera multa dabis. Non possunt (licèt ipse velis) cessare sagittæ.

Fervida vicino flamma vapore nocet.
Talis erat domitâ Bacchus Gangetide terrâ.

Tu gravis alitibus; tigribus ille fuit.
Ergo, ego cùm possim sacri pars esse triumphi,

Parce tuas in me perdere, victor, opes. 50 Adspice cognati felicia Cæsaris arma :

Quâ vincit, victos protegit ille, manu.

ELEGIA III.

Justa precor : quæ me nuper prædata puella est,

Aut amet, aut faciat, cur ego semper amem. Ah nimium volui! tantùm patiatur amari :

Audierit nostras tot Cytherea preces. Accipe, per longos tibi qui deserviat annos :

Accipe, qui purâ nôrit amare fide. Si me non veterum commendant magna parentum.

Nomina; si nostri sanguinis auctor eques ; Nec meus innumeris renovatur campus aratris ; Temperat et sumtus parcus.uterque parens ;

10

« AnteriorContinua »