Imatges de pàgina
PDF

Verba, quid exsultas, tua si mihi verba dederumt;
Sumque parum prudens capta puella dolis ?
Cydippe pomum, pomum Schoeneida cepit.
Tu nunc Hippomenes, scilicet, alter eris.
At fuerat melius, (si te puer iste tenebat,
Quem tu nescio quas dicis habere faces,)
More bonis solito spem non corrumpere fraude.
Exoranda tibi, non capienda fui.
Cur, me cùm peteres, ea non profitenda putabas,
Propter quæ nobis ipse petendus eras? 130
Cogere cur potiùs, quàm persuadere, volebas,
Si poteram auditâ conditione capi?
Quid tibi nunc prodest jurandi formula juris,
Linguaque præsentem testificata Deam ?
Quæ jurat, mens est: nil conjuravimus illâ.
Illa fidem dictis addere sola potest.
Consilium prudensque animi sententia jurat,
Et nisi judicii vincula nulla valent.
Si tibi conjugium volui promittere nostrum ;
Exige polliciti debita jura tori : 140
Sed si nil dedimus, præter sine pectore vocem ;
Verba suis frustrà viribus orba temes.
Non egb juravi: legi jurantia verba.
Vir mihi non isto more legendus eras.
Decipe sic alias : succedat epistola pomo.
Si valet hoc; magnas divitis aufer opes.
Fac, jurent Reges sua se tibi regna daturos;
Sitque tuum, toto quidquid in orbe placet.
Major es hâc ipsâ multò (mihi crede) Dianâ,
Si tua tam præsens litera numem habet. 150
Cùm tamen hæc dixi, cùm me tibi firma negavi,
Cùm bene promissi caussa peracta mei est;
Confiteor, timeo sævæ Latoidos iram :
Et corpus lædi suspicor imde meum.
Nam quare, quoties socialia sacra parantur,
Nupturæ toties languida membra cadunt?
Ter mihi jam veniens positas Hymenæus ad aras
Fugit ; et è thalami limine terga dedit.

Vixque manu pigrà toties infusa resurgunt
Lumina: vix moto corripit igne faces. 160
Sæpe coronatis stillant unguenta capillis,
Et trahitur multo splendida palla croco.
Cùm tetigit limem, lacrimas mortisque timorem
Cernit ; et à cultu multa remota suo.
Projicit ipse suas deductâ fronte coronas,
Spissaque de mitidis tergit amoma comis.
Et pudet in tristi lætum consurgere turbâ :
Quique erat in pallâ, transit in ora rubor.
At mihi (væ miseræ !) torrentur febribus artus ;
Et gravius justo pallia pondus habent. 17O
Nostraque plorantes video super ora parentes:
Et, face pro thalami, fax mihi mortis adest.
Parce laboranti, pictâ Dea læta pharetrâ ;
Daque salutiferam jam mihi fratris opem.
Turpe tibi est, illum caussas depellere leti;
Te contrà titulum mortis habere meæ.
Numquid, in umbroso cùm velles fonte lavari,
Imprudens vultus ad tua labra tuli?
IPræteriime tuas de tot cœlestibus aras?
Atque tua est mostrâ spreta parente parens? 180
Nil ego peccavi, nisi quòd perjuria legi;
Inque parum fausto carmine docta fui.
Tu quoque pro mobis, si nom mentiris amorem,
Tura feras. Prosint, quæ nocuere, mamus.
Cur, quæ succenset, quòd adhuc tibi pacta puella
Non tua fit, fieri me tua possit, agit?
Omnia de vivâ tibi sunt speranda. Quid aufert
Sæva mihi vitam, spem tibi Diva mei?
Nec tu credideris illum, cui destimor uxor,
Ægra superpositâ membra fovere manu. 19O
Adsidet ille quidem, quantum permittitur ipsi:
Sed memimit nostrum virginis esse torum.
Jam quoque nescio quid de me sensisse videtur.
Nam lacrimæ caussâ sæpe latente cadunt.
Et minùs audacter blanditur, et oscula rara
Accipit, et timido me vocat ore suam,

Nec miror sensisse, notis cùm prodar apertis.
In dextrum versor, cùm vemit ille, latus.
Nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus:
Captantem tactus rejicioque manum. 2OO
Ingemit, et tacito suspirat pectore : meque
Offensam, quamvis non mereatur, habet.
Hei mihi, quòd gaudes, et te juvat ista voluptas ! '
Hei mihi, quòd sensus sum tibi fassa meos!
Si mihi lingua foret ; tu mostrâ justiùs irâ,
Qui mihi tendebas retia, dignus eras.
Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus.
Es procul à nobis : et tamen inde noces.
Mirabar, quare tibi momen Acontius esset:
Quod faciat longè vulnus, acumen habes. 21O
Certè ego convalui nondum de vulnere tali;
Ut jaculo, scriptis eminus icta tuis.
Quid tamen huc venias? sanè ut miserabile corpus,
Ingenii videas bina tropaea tui.
Concidimus macie; color est sine sanguine: qualem
In pomo refero mente fuisse tuo.
Camdida nec mixto sublucent ora rubore.
Forma novi talis marmoris esse solet.
Argenti color est inter convivia talis,
Quod tactum gelidæ frigore pallet aquæ. 22O
Si me nunc videas, visam priùs esse negabis :
Arte nec est, dices, ista petenda meâ :
Promissique fidem, ne sim tibi juncta, remittes ;
Et cupies illud non meminisse Deam.
Porsitam et facies, jurem ut contraria rursus;
Quæque legam, mittes altera verba mihi.
Sed tamen adspiceres vellem, prout ipse rogabas,
Et discas sponsæ languida membra tuae.
Durius et ferro cùm sit tibi pectus, Aconti ;
Tu veniam nostris vocibus ipse petas. 250
Ne tamen ignores, ope quâ revalescere possim :
Quæritur à Delphis fata camente Deo.
Is quoque nescio quam, numc ut vaga fama susurrat,
Neglectam queritur testis habere fidem.

Hoc Deus et vates, hoc et mea carmina dicunt: At desunt voto carmina mulla tuo. Unde tibi favor hic? nisi quòd nova fortè reperta est, Quæ capiat magnos litera lecta Deos. Teque tenente Deos, numen sequor ipsa Deorum : Doque libens victas in tua vota manus. 240 Fassaque sum matri deceptæ fœdera linguæ, Lumina fixa tenens, plena pudoris, humo. Cetera cura tua est. Plus hoc quoque virgine factum, Non timuit tecum quòd mea charta loqui. ' Jam satis invalidos calamo lassavimus artus, Et manus officium longius ægra negat. Quid, nisi, quòd cupio me jam conjungere tecum, Restat, ut adscribat litera nostra? Vale.

[ocr errors]
« AnteriorContinua »