Imatges de pàgina
PDF

Verba, quid exsultas, tua si mihi verba dederunt;

Sumque parum prudens capta puella dolis ? Cydippe pomum, pomum Scheneïda cepit.

Tu nunc Hippomenes, scilicet, alter eris. At fuerat melius, (si te puer iste tenebat,

Quem tu nescio quas dicis habere faces,)
More bonis solito spem non corrumpere fraude.

Exoranda tibi, non capienda fui.
Cur, me cùm peteres, ea non profitenda putabas,

Propter quæ nobis ipse petendus eras ? 150 Cogere cur potiùs, quàm persuadere, volebas,

Si poteram auditâ conditione capi ?
Quid tibi nunc prodest jurandi formula juris,

Linguaque præsentem testificata Deam ?
Quæ jurat, mens est : nil conjuravimus illâ.

Illa fidem dictis addere sola potest.
Consilium prudensque animi sententia jurat,

Et nisi judicii vincula nulla valent.
Si tibi conjugium volui promittere nostrum ;

Exige polliciti debita jura tori :
Sed si nil dedimus, præter sine pectore vocem ;

Verba suis frustrà viribus orba tenes.
Non ego juravi: legi jurantia verba.

Vir mihi non isto more legendus eras. Decipe sic alias : succedat epistola pomo.

Si valet hoc; magnas divitis aufer opes. Fac, jurent Reges sua se tibi regna daturos;

Sitque tuum, toto quidquid in orbe placet. Major es hâc ipsâ multò (mihi crede) Diana,

Si tua tam præsens litera numen habet. 150 Cùm tamen hæc dixi, cùm me tibi firma negavi,

Cùm bene promissi caussa peracta mei est;
Confiteor, timeo sævæ Latoïdos iram :

Et corpus lædi suspicor inde meum.
Nam quare, quoties socialia sacra parantur,

Nupturæ toties languida membra cadunt ?
Ter mihi jam veniens positas Hymenæus ad aras

Fugit; et è thalami limine terga dedit.

140

160

Vixque manu pigrâ toties infusa resurgunt

Lumina : vix moto corripit igne faces. Sæpe coronatis stillant unguenta capillis,

Et trahitur multo splendida palla croco. Cùm tetigit limen, lacrimas mortisque timorem

Cernit ; et à cultu multa remota suo. Projicit ipse suas deductâ fronte coronas,

Spissaque de nitidis tergit amoma comis.
Et pudet in tristi lætum consurgere turbâ :

Quique erat in pallâ, transit in ora rubor.
At mihi (væ miseræ !) torrentur febribus artus :

Et gravius justo pallia pondus habent. 170 Nostraque plorantes video super ora parentes:

Et, face pro thalami, fax mihi mortis adest. Parce laboranti, pictâ Dea læta pharetrâ;

Daque salutiferam jam mihi fratris opem. Turpe tibi est, illum caussas depellere leți ;

Te contrà titulum mortis habere meæ. Numquid, in umbroso cùm velles fonte lavari,

Imprudens vultus ad tua labra tuli? Præteriine tuas de tot coelestibus aras?

Atque tua est nostra spretą parente parens ? 180 Nil ego peccavi, nisi quod perjuria legi;

Inque parum fausto carmine docta fui.
Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,

Tura feras. Prosint, quæ nocuere, manus.
Cur, quæ succenset, quod adhuc tibi pacta puella

Non tua fit, fieri ne tua possit, agit ?
Omnia de vivâ tibi sunt speranda. Quid aufert

Sæva mihi vitam, spem tibi Diva mei ?
Nec tu credideris illum, cui destinor uxor,

Ægra superpositâ membra fovere manu. 190 Adsidet ille quidem, quantum permittitur ipsi :

Sed meminit nostrum virginis esse torum.
Jam quoque nescio quid de me sensisse videtur.

Nam lacrimæ caussâ sæpe latente cadunt.
Et minus audacter blanditur, et oscula rara

Accipit, et timido me vocat ore suam.

200

Nec miror sensisse, notis cùm prodar apertis.

In dextrum versor, cùm venit ille, latus.
Nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus:

Captantem tactus rejicioque manum.
Ingemit, et tacito suspirat pectore: meque

Offensam, quamvis non mereatur, habet.
Hei mihi, quòd gaudes, et te juvat ista voluptas !

Hei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos !
Si mihi lingua foret ; tu nostrâ justiùs irâ,

Qui mihi tendebas retia, dignus eras. Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus.

Es procul à nobis : et tamen inde noces. Mirabar, quare tibi nomen Acontius esset :

Quod faciat longè vulnus, acumen habes. 210 Certè ego convalui nondum de vulnere tali ;

Ut jaculo, scriptis eminus icta tuis. Quid tamen huc venias ? sanè ut miserabile corpus,

Ingenii videas bina tropæa tui. Concidimus macie; color est sine sanguine: qualem

In pomo refero mente fuisse tuo. Candida nec mixto sublucent ora rubore.

Forrna novi talis marmoris esse solet. Argenti color est inter convivia talis,

Quod tactum gelidæ frigore pallet aquæ. 220 Si me nunc videas, visam priùs essė negabis :

Arte nec est, dices, ista petenda meâ : Promissique fidem, ne sim tibi juncta, remittes ;

Et cupies illud non meminisse Deam.
Forsitan et facies, jurem ut contraria rursus ;

Quæque legárn, mittes altera verba mihi.
Sed tamen adspiceres vellem, prout ipse rogabas,

Et discas sponsæ languida membra tuæ.
Durius et ferro cùm sit tibi pectus, Aconti;
Tu veniam nostris vocibus ipse petas.

230 Ne tamen ignores, ope quâ revalescere possim :

Quæritur à Delphis fata canente Deo. Is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,

Neglectam queritur testis habere fidem.

Hoc Deus et vates, hoc et mea carmina dicunt :

At desunt voto carmina nulla tuo. Unde tibi favor hic? nisi quòd nova fortè reperta est,

Quæ capiat magnos litera lecta Deos. Teque tenente Deos, numen sequor ipsa Deorum :

Doque libens victas in tua vota manus. 240 Fassaque sum matri deceptæ fædera linguæ,

Lumina fixa tenens, plena pudoris, humo. Cetera cura tua est. Plus hoc quoque virgine factum,

Non timuit tecum quòd mea charta loqui. Jam satis invalidos calamo lassavimus artus,

Et manus officium longius ægra negat. Quid, nisi, quòd cupio me jam conjungere tecum, . Restat, ut adscribat litera nostra ? Vale.

VOL. 1.

« AnteriorContinua »