Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Siste metum, virgo, stabili potiere salute.

Fac modò polliciti conscia templa colas. Nec bove mactato cœlestia numina gaudent;

Sed, quæ præstanda est et sine teste, fide.
Ut valeant aliæ, ferrum patiantur et ignes :

Fert aliis tristem succus amarus opem.
Nil opus est istis ; tantùm perjuria vita.
Teque simul serva, meque, datamque fidem.
Præteritæ veniam dabit ignorantia culpæ :
Exciderint animo fœdera lecta tuo.

180

Admonita es modò voce meâ, modò cassibus istis ;
Quos, quoties tentas fallere, ferre soles.

His quoque vitatis, in partu nempe rogabis,
Ut tibi luciferas offerat illa manus.

190

Audiet; et, repetens quæ sint audita, requiret
Ipsa, tibi de quo conjuge partus eat.
Promittes votum; scit te promittere falsó.
Jurabis; scit te fallere posse Deos.
Non agitur de me: curâ majore laboro.
Anxia sunt vitæ pectora nostra tuæ.
Cur modò te dubiam pavidi flevere parentes,
Ignaros culpæ quos facis esse tuæ ?
Et cur ignorent? matri licet omnia narres.
Nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.
Ordine fac referas, ut sis mihi cognita primùm,
Sacra pharetratæ dum facis ipsa Deæ.
Ut, te conspectâ, subitò (si fortè notâsti)
Restiterim fixis in tua membra genis:
Ut, te dum nimiùm miror, (nota certa furoris)
Deciderint humero pallia lapsa meo.
Postmodo nescio quâ venisse volubile malum,
Verba ferens doctis insidiosa notis.
Quod quia sit lectum sanctâ præsente Dianâ,
Esse tuam vinctam, numine teste, fidem.
Ne tamen ignoret quæ sit sententia scripto;
Lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.
Nube, precor, dicet, cui te bona numina jungunt:
Quem fore jurâsti, sit gener ille mihi.

200

210

Quisquis is est, placeat; quoniam placet antè Dianæ.
Talis erit mater, si modò mater erit.

Sic tamen et quærat, qui sim quantusque, jubeto :
Inveniet vobis consuluisse Deam.

Insula Coryciis quondam celeberrima Nymphis
Cingitur Egeo, nomine Cea, mari.

Illa mihi patria est. Nec, si generosa probâris
Nomina, despectis arguor ortus avis.
Sunt et opes nobis: sunt et sine crimine mores :
Amplius utque nihil, me tibi jungit amor.
Adpeteres talem vel non jurata maritum :
Juratæ vel non talis habendus erat.

220

230

Hæc tibi me in somnis jaculatrix scribere Phoebe,
Hæc tibi me vigilem scribere jussit Amor.
E quibus alterius mihi jam nocuere sagittæ:
Alterius noceant ne tibi tela, cave.

Juncta salus nostra est: miserere meique tuique.
Quid dubitas unam ferre duobus opem?
Quod si contigerit, cùm jam data signa sonabunt,
Tinctaque votivo sanguine Delos erit;
Aurea ponetur mali felicis imago,

Caussaque versiculis scripta duobus erit:
Effigie pomi testatur Acontius hujus,

Quæ fuerint in eo scripta, fuisse rata. Longior infirmum ne lasset epistola corpus, Clausaque consueto sit sibi fine; vale.

EPISTOLA XXI.

CYDIPPE ACONTIO.

PERTIMUI, Scriptumque tuum sine murmure legi,
Juraret ne quos inscia lingua Deos.
Et, puto, captâsses iterum: nisi, ut ipse fateris,
Promissam scires me satis esse semel.

Nec lectura fui: sed, si tibi dura fuissem,
Aucta foret sævæ forsitan ira Deæ.

240

Omnia cùm faciam, cùm dem pia tura Dianæ ;
Illa tamen justâ plùs tibi parte favet.
Utque cupis credi, memori te vindicat irâ.
Talis in Hippolyto vix fuit illa suo.
At meliùs Virgo favisset virginis annis;
Quos vereor paucos ne velit esse mihi.
Languor enim, caussis non adparentibus, hæret.
Adjuvor et nullâ fessa medentis ope.

10

Quàm tibi nunc gracilem vix hæc rescribere, quámque
Pallida vix cubito membra levare putas?

Huc timor accedit, ne quis, nisi conscia nutrix,
Colloquii nobis sentiat esse vices.

Ante fores sedet hæc: quid agamque rogantibus intus,
Ut possim tutò scribere, Dormit, ait.

Mox ubi, secreti longi caussa optima, somnus
Credibilis tardâ desinit esse morâ,

20

Jamque venire videt, quos non admittere durum est;
Exscreat; et fictâ dat mihi signa notâ.

Sicut eram, properans verba imperfecta relinquo:
Et tegitur trepido litera cauta sinu.

Inde meos digitos iterum repetita fatigat.
Quantus sit nobis, adspicis ipse, labor.

Quâ, peream, si dignus eras, ut vera loquamur :
Sed melior justo, quamque mereris, ego.
Ergo te propter toties incerta salutis

Commentis pœnas doque dedique tuis?
Hæc nobis formæ te laudatore superbæ
Contingit merces? et placuisse nocet?
Si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem;
Culpatum nullâ corpus egeret ope.

Nunc laudata gemo: nunc me certamine vestro
Proditis; et proprio vulneror ipsa bono.
Dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum;
Tu votis obstas illius, ille tuis.

Ipsa, velut navis, jactor; quam certus in altum
Propellit Boreas, æstus et unda refert.
Cúmque dies caris optata parentibus instat,
Immodicus pariter corporis ardor inest ;

30

40

Et mihi conjugii tempus crudelis ad ipsum'
Persephone nostras pulsat acerba fores.

Jam pudet: et timeo, quamvis mihi conscia non sim,
Offensos videar ne meruisse Deos.

Accidere hoc aliquis casu contendit: et alter
Acceptum Superis hunc negat esse virum.
Neve nihil credas in te quoque dicere famam,
Facta veneficiis pars putat ista tuis.

50

Caussa latet: mala nostra patent. Vos pace movetis
Aspera submotâ prælia: plector ego.
Dicam nunc, solitoque tibi me decipe more :
Quid facies odio, sic ubi amore noces?
Si lædis, quod amas, hostem sapienter amabis.
Me, precor, ut serves, perdere velle velis.
Aut tibi jam nulla est speratæ cura puellæ,
Quam ferus indignâ tabe perire sinis:
Aut Dea si frustrà pro me tibi sæva rogatur,
Quid mihi te jactas? gratia nulla tua est.
Elige quid fingas. Non vis placare Dianam
Immemor es nostri: non potes; illa tui est.
Vel numquam mallem, vel non mihi tempore in illo
Esset in Ægæis cognita Delos aquis.

Tunc mea difficili deducta est æquore navis,
Et fuit ad cœptas hora sinistra vias.

;

Quo pede processi! quo me pede limine movi!
Picta citæ tetigi quo pede texta ratis!
Bis tamen adverso redierunt carbasa vento.
Mentior ah demens! ille secundus erat.
Ille secundus erat, qui me referebat euntem ;
Quique parum felix impediebat iter.

Atque utinam constans contra mea vela fuisset !
Sed stultum est venti de levitate queri.
Mota loci famâ properabam visere Delon;
Et facere ignavâ puppe videbar iter.
Quàm sæpe, ut tardis, feci convicia remis ;
Questaque sum vento lintea parca dari!

60

70

80

Et jam transieram Myconon, jam Tenon, et Andron : Inque meis oculis candida Delos erat.

90

Quam procul ut vidi, Quid me fugis, insula? dixi:
Laberis in magno numquid, ut antè, mari?
Institeram terræ, cùm jam, propè luce peractâ,
Demere purpureis Sol juga vellet equis :
Quos idem solitos postquam revocavit ad ortus,
Comuntur nostræ, matre jubente, comæ.
Ipsa dedit gemmas digitis, et crinibus aurum :
Et vestes humeris induit ipsa meis.
Protinus egressæ Superis, quibus insula sacra est,
Flava salutatis tura merumque damus.
Dumque parens aras votivo sanguine tinguit,
Festaque fumosis ingerit exta focis ;
Sedula me nutrix alias quoque ducit in ædes,
Erramusque vago per loca sacra pede.
Et modò porticibus spatior, modò munera regum
Miror: et in cunctis stantia signa locis.
Miror et innumeris structam de cornibus aram,
Et de quâ pariens arbore nixa Dea est.
Et quæ præterea (neque enim meminive, libetve,
Quidquid ibi vidi, dicere) Delos habet.
Forsitan hæc spectans, à te spectabar, Aconti;
Visaque simplicitas est mea posse capi.
In templum redeo, gradibus sublime, Dianæ.
Tutior hoc ecquis debuit esse locus?
Mittitur ante pedes malum, cum carmine tali.
Hei mihi! juravi nunc quoque penè tibi.
Sustulit hoc nutrix, mirataque, Perlege, dixit.
Insidias legi, magne poëta, tuas.

Nomine conjugii dicto, confusa pudore

Sensi me totis erubuisse genis:

Luminaque in gremio, veluti defixa, tenebam ;

Lumina propositi facta ministra tui.

100

110

Improbe, quid gaudes? aut quæ tibi gloria parta est?
Quidve vir elusâ virgine laudis habes?

Non ego constiteram sumtâ peltata securi;
Qualis in Iliaco Penthesilea solo.

Nullus Amazonio cælatus balteus auro,
Sicut ab Hippolyte, præda relata tibi est.

120

« AnteriorContinua »