Imatges de pàgina
PDF

Si tibi non parcis, dilectæ parce puellæ:

Quæ numquam, nisi te sospite, sospes erit, Spes tamen est fractis vicinæ pacis in undis.

Tum placidas tuto pectore finde vias. Interea, nanti quoniam fretà pervia non sunt,

Leniat invisas litera missa moras.

210

[merged small][ocr errors]

Pone metum: nihil hîc iterum jurabis amanti.

Promissam satis est te semel esse mihi.
Perlege: discedat sic corpore languor ab isto,

Qui meus est, ullâ parte dolente, dolor.
Quid pudor ora subit? nam, sicut in æde Dianæ,

Suspicor ingenuas erubuisse genas.
Conjugium pactamque fidem, non crimina, posco :

Debitus ut conjux, non ut adulter, amo.
Verba licet repetas, quæ demtus ab arbore fætus

Pertulit ad castas, me jaciente, manus; 10 Invenies illîc id te spondere, quod opto, .

Te potiùs, virgo, quàm meminisse Deam. Nunc quoque idem timeo: sed idem tamen acrius illud

Adsumsit vires; auctaque flamma morâ est. Quique fuit numquam paryus; nunc tempore longo,

Et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor. Spem mihi tu dederas: meus hic tibi credidit ardor.

Non potes hoc factum teste negare Deâ. Adfuit, et præsens, ut erant, tua verba notavit:

Et visa est motâ dicta probâsse comâ. Deceptam dicas nostrâ te fraude licebit:

Dum fraudis nostræ caussa feratur amor. Fraus mea quid petiit, nisi utì tibi jungerer uni?

Id me, quod quereris, conciliare potest. Non ego naturâ, nec sum tam callidus usu:

Sollertem tu me, (crede) puella, facis.

20

30

[ocr errors]

Te mihi compositis (si quid tamen egimus) à me

Adstrinxit verbis ingeniosus Amor.
Dictatis ab eo feci sponsalia verbis:

Consultoque fui juris Amore vafer.
Sit fraus huic nomen facto, dicarque dolosus:

(Si tamen est, quod ames velle tenere, dolus.) En iterum scribo, mittoque rogantia verba.

Altera fraus hæc est: quodque queraris, habes. Si noceo, quòd amo; fateor, sine fine nocebo;

Teque petam: caveas tu licèt ipsa peti.
Per gladios alii placitas rapuere puellas:

Scripta mihi cautè litera crimen erit?
Di faciant, possim plures imponere nodos!

Ut tua sit nullâ libera parte fides.
Mille doli restant: clivo sudamus in imo.

Ardor inexpertum nil sinet esse meus.
Sit dubium, possisne capi; captabere certé.

Exitus in Dis est: sed capiere tamen. Ut partem effugias, non omnia retia falles:

Quæ tibi, quàm credis, plura tetendit Amor. Si non proficiant artes, veniemus ad arma;

Inque tui cupido rapta ferere sinu. Non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum :

Nec quemquam, qui, vir possit ut esse, fuit. 50 Nos quoque: sed taceo. Mors hujus pæna rapinæ

Ut sit, erit quàm te non habuisse, minor.
Aut esses formosa minùs, peterere modesté..

Audaces facie cogimur esse tuâ.
Tu facis hoc, oculique tui; quibus ignea cedunt

Sidera; qui flammæ caussa fuere meæ.
Hoc flavi faciunt crines, et eburnea cervix;

Quæque, precor, veniant in mea colla manus: Et decor, et vultus sine rusticitate pudentes;

Et, Thetidi quales vix rear esse, pedes. Cetera si possem laudare, beatior essem:

Nec dubito, totum quin sibi par sit opus. Hâc ego compulsus, non est. mirabile, formâ,

Si pignus volui vocis habere tuæ. VOL. I.

[ocr errors]
[ocr errors]

Denique, dum captam tu te cogare fateri,

Insidiis esto capta puella meis.
Invidiam patiar: passo sua præmia dentur.

Cur suus à tanto crimine fructus abest?
Hesionen Telamon, Briseïda cepit Achilles :

Utraque victorem victa secuta suum.
Quamlibet accuses, et sis irata licebit;

Iratâ liceat dum mihi posse frui.
Idem, qui facimus, factam tenuabimus iram :

Copia placandæ sit modò parva tui.
Ante tuos flentem liceat consistere vultus :

Et liceat lacrimis addere verba suis. Utque solent famuli, cùm verbera sæva verentur,

Tendere submissas ad tua crura manus. Ignoras tua jura : voca: cur arguor absens? Jamdudum dominæ more venire jube.

80 Ipsa meos scindas licèt imperiosa capillos,

Oraque sint digitis livida facta tuis : Omnia perpetiar: tantùm fortasse timebo,

Corpore lædatur ne manus ista meo.
Sed neque compedibus, nec me compesce catenis:

Servąbor firmo vinctus amore tui.
Cum bene se, quantumque volet, satiaverit ira;

Ipsa tibi dices, Quàm patienter amat!
Ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferre;
Tam bene qui servit, serviat iste mihi.

90 Nunc reus infelix absens agor: et mea, cùm sit

Optima, non ullo caussa tuente perit. Hoc quoque, quod jus est, sit scriptum injuria nostrum:

Quod de me solo nempe queraris, habes. Non meruit falli mecum quoque Delia. Si non

Vis mihi promissum reddere, redde Deæ. Adfuit, et vidit, cùm tu decepta rubebas:

Et vocem memori condidit aure tuam. Omina re careant. Nihil est violentius illâ,

Cùm sua, quod nolim, numina læsa videt. 100 [Testis erit Calydonis aper. Nam scimus, ut illo

Sit magis in natum sæva reperta parens. ]

Testis et Actæon, quondam fera creditus illis,

Ipse dedit leto cum quibus antè feras. Quæque superba parens, saxo per corpus oborto,

Nunc quoque Mygdoniâ flebilis exstat humo. Hei mihi, Cydippe! timeo tibi dicere verum;

Ne videar caussâ falsa monere meâ: Dicendum tamen est: hoc est, (mihi crede) quòd ægra Ipso nubendi tempore sæpe jaces.

110 Consulit ipsa tibi; neu sis perjura laborat:

Et salvam salvâ te cupit esse fide.
Inde fit, ut, quoties existere perfida tentas,

Peccatum toties corrigat illa tuum.
Parce movere feros animosæ Virginis arcus :

Mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus:

Servetur facies ista fruenda mihi.
Se ventur vultus ad nostra incendia nati:

Quique subest niveo lætus in ore rubor. 120 Hostibus è si quis, ne fias nostra, repugnat;

Sic sit, ut, invalidâ te, solet esse mihi. Torqueor ex æquo, vel te nubente, vel ægrâ:

Dicere nec possum, quid minus ipse velim.
Maceror interdum, quod sim tibi caussa dolendi :

Teque meâ lædi calliditate puto.
In caput hæc nostrum dominæ perjuria, quæso,

Eveniant : pænâ tuta sit illa meâ.
Ne tamen ignorem, quid agas; ad limina crebrò
Anxjus huc illuc dissimulanter eo.

130 Subsequor ancillam furtim famulumve, requirens

Profuerint somni quid tibi, quidve cibi. Me miserum ! quod non medicorum jussa ministro,

Effingoque manus, insideoque toro. Et rursus miserum! quòd, me procul inde remoto,

Quem minimè vellem, forsitan alter adest. Ille manus istas effingit, et adsidet ægræ,

Invisus Superis, cum Superisque mihi. Dumque suo tentat salientem pollice venam;

Candida per caussam brachia sæpe tenet: 140

150

Contrectatque sinus, et forsitan oscula jungit.

Officio merces plenior ista suo est.
Quis tibi permisit nostras præcerpere messes ?

Ad sepem alterius quis tibi fecit iter?
Iste sinus meus est: mea turpiter oscula sumis.

A mihi promisso corpore tolle manus.
Improbe, tolle manus. Quam tangis, nostra futura est.

Postmodo si facias istud, adulter eris.
Elige de vacuis, quam non sibi vindicet alter.

Si nescis, dominum res habet ista suum.
Nec mihi credideris : recitetur formula pacti.

Neu falsam dicas esse; face ipsa legat. Alterius thalamo, tibi nos, tibi dicimus, exi.

Quid facis hîc ? exi : non vacat iste torus. Nam quod habes et tu humani verba altera pacti ;

Non erit idcirco par tua caussa meæ. Hæc mihi se pepigit: pater hanc tibi, primus ab illâ :

Sed propior certè, quàm pater, ipsa sibi est. Promisit pater hanc: hæc adjuravit amanti. Ille homines, hæc est testificata Deam.

160 Hic metuit mendax, timet hæc perjura vocari.

Num dubites, hic sit major, an ille metus ? Denique, ut amborum conferre pericula possis,

Respice ad eventus : hæc cubat, ille valet. Nos quoque dissimili certamina mente subimus;

Nec spes par nobis, nec timor æquus adest.
Tu petis ex tuto : gravior mihi morte repulsa est :

Idque ego jam, quod tu forsan amabis, amo.
Si tibi justitiæ, si recti cura fuisset;
Cedere debueras ignibus ipse meis.

170 Nunc quoniam ferus hic pro caussâ pugnat iniquâ;

Ad quid, Cydippe, litera nostra redit ? Hic facit ut jaceas, et sis suspecta Dianæ.

Hunc tu, si sapias, limen adire vetes. Hoc faciente subis tam sæva pericula vitæ.

Atque utinam pro te, qui movet illa, cadat! Quem si repuleris, nec, quem Dea damnat, amâris ;

Et tu continuò, certè ego salvus ero. '

« AnteriorContinua »